Біблія

 

Genesis 11:10

Дослідження

       

10 Hæ sunt generationes Sem : Sem erat centum annorum quando genuit Arphaxad, biennio post diluvium.

З творів Сведенборга

 

Arcana Coelestia #1307

Вивчіть цей уривок

  
/ 10837  
  

1307. ‘Et caput ejus in caelo’: quod significet usque ut dominentur super ea quae in caelo, inde nunc sequitur; ‘caput enim habere in caelo’ est elationem eo usque extendere, ut quoque constat ex descriptione Babelis passim in Verbo, et ex illis quae prius dicta sunt de ‘extollere caput’ n. 257. Amor sui est qui omnium minime concordat cum vita caelesti; omnia enim inde mala, non solum odia, sed etiam vindictae, crudelitates, et adulteria; et adhuc minus concordat cum intrat in cultum et illum profanat, quare inferna consistunt ex talibus ex quibus quo plus caput in caelum attollere volunt, eo profundius se deprimunt, seque in atrociores poenas praecipitant.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.