Біблія

 

Ezechiel 36:19

Дослідження

       

19 Et dispersi eos in gentes, et ventilati sunt in terras : juxta vias eorum et adinventiones eorum judicavi eos.

З творів Сведенборга

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra #87

Вивчіть цей уривок

  
/ 118  
  

87. Simile est cum reliquis; sicut quod ubi dicitur "Gaudium" etiam dicatur "Laetitia." Ut in his:-

"Ecce gaudium et laetitia occidere bovem" (Esaias 22:13). "Gaudium et laetitia assequentur... fugient tristitia et gemitus" (Esaias 35:10; 51:11).

"Excisum est e domo Dei nostri laetitia et gaudium" (Joel 1:16).

"Abrogabitur... vox gaudii et vox laetitiae" (Jeremias 7:34; 25:10).

"Jejunium decimi erit domui Jehudae in gaudium et laetitiam" (Sacharias 8:19).

"Ut gaudeamus omnibus diebus nostris, laetifica nos" (Psalmus 90:14-15).

"Laetemini in Hierosolyma, ... gaudete in ea" (Esaias 66:10).

"Gaude et laetare, filia Edomi" (Threni 4:21).

"Laetabuntur caeli et gaudebit terra" (Psalmus 96:11). 1

"Audire me facient gaudium et laetitiam" (Psalmus 51:10). 2

"Gaudium et laetitia invenietur in" Zione, "confessio et vox cantus" (Esaias 51:3).

"Erit laetitia, et multi super nativitate Ipsius gaudebunt" (Lucas 1:14).

"Cessare faciam... vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem Sponsi et vocem Sponsae" (Jeremias 7:34; 16:9; 25:10).

"Adhuc audietur in loco hoc... vox gaudii et vox laetitiae, et vox Sponsi et vox Sponsae" (Jeremias 33:10-11).

(Et alibi.)

Quod utrumque tam gaudium quam laetitia dicatur, est quia gaudium est boni et laetitia est veri, seu gaudium est amoris et laetitia est sapientiae, est enim gaudium cordis et laetitia animae, seu est gaudium voluntatis et laetitia intellectus. Quod conjugium Domini et Ecclesiae etiam in his sit, patet ex eo, quod dicatur,

"Vox gaudii et vox laetitiae, vox Sponsi et vox Sponsae" (Jeremias 7:34; 16:9; 25:10; 33:10-11);

Et Dominus est Sponsus et Ecclesia est Sponsa.

Quod Dominus sit Sponsus, videatur, Matthaeus 9:15; Marcus 2:19-20; Lucas 5:34-35;

Et quod Ecclesia sit Sponsa, Apocalypsis 21:2, 9; 22:17.

Quare Johannes Baptista dicit de Jesu,

"Qui habet Sponsam Sponsus est" (Johannes 3:29).

Примітки:

1Psalmus 96:11 pro "Psalmus 68:4"

2. B. A. habet Psalmus 51:8 pro "Psalmus 51:10"

  
/ 118