Біблія

 

Exodus 6:23

Дослідження

       

23 Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab, sororem Nahason, quæ peperit ei Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.

З творів Сведенборга

 

Apocalypsis Explicata #572

Вивчіть цей уривок

  
/ 1232  
  

572. "Ut occiderent tertiam partem hominum." - Quod significet deprivandi se omni intellectu veri et inde vita spirituali, constat ex significatione "occidere", quod sit deprivare vita spirituali (de qua supra, n. 547); et ex significatione "hominum", quod sint intellectus veri (de qua etiam supra, 546, 547); quod "tertia pars", cum de veris, sit omne (supra, n. 506): hic itaque per "occidere tertiam partem hominum" significatur deprivare omni intellectu veri: quod sit deprivare semet, est quia illi qui sensuales facti sunt per mala vitae et falsa doctrinae per ratiocinationes ex fallaciis semet 1 deprivant intellectu veri, non autem alios, nisi qui etiam sensuales sunt. Quod se deprivent inde vita spirituali, est quia vita spiritualis homini est per intellectum; quantum enim intellectus per vera aperitur et se illustrari patitur, tantum homo spiritualis fit. Intellectus autem aperitur per vera ex bono, non autem per vera absque bono; nam quantum homo in bono amoris et charitatis vivit, tantum cogitat vera: verum enim est forma boni, ac omne bonum apud hominem est voluntatis ejus, et omne verum est intellectus ejus; quare bonum voluntatis sistit formam suam in intellectu; ipsa forma est cogitatio ex intellectu qui ex voluntate.

Примітки:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

З творів Сведенборга

 

Arcana Coelestia #5414

Вивчіть цей уривок

  
/ 10837  
  

5414. ‘Et venerunt filii Israelis ad emendum in medio venientium’: quod significet quod vellet ut spiritualia vera aeque compararentur per scientifica, sicut reliqua, constat ex significatione ‘filiorum Israelis’ quod sint vera spiritualia; ‘filii’ enim sunt vera, videatur supra n. 5403, et ‘Israel’ est caelestis spiritualis homo ex naturali, n. 4286, 4570, 4598; ita ‘filii Israelis’ sunt spiritualia vera in naturali; ex significatione ‘emere’ quod sit comparari; et ex significatione ‘in medio venientium’ quod sit sicut reliqua, quae nempe per scientifica comparantur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.