Біблія

 

Exodus 29:35

Дослідження

       

35 Omnia, quæ præcepi tibi, facies super Aaron et filiis ejus. Septem diebus consecrabis manus eorum :

З творів Сведенборга

 

Arcana Coelestia #9993

Вивчіть цей уривок

  
/ 10837  
  

9993. ‘Et placentas azymorum mixtas oleo’: quod significet purificationem caelestis medii, constat ex significatione ‘placentarum’ quod sint caeleste medium, de qua sequitur, et ex significatione ‘olei’ quod sit bonum amoris, de qua n. 886, 4582, 4638; inde patet quod per ‘placentas mixtas oleo’ significetur caeleste quod ex intimo, nam ‘oleum’ est bonum amoris, quod intimum. Cum his ita se habet: caeli distincti sunt in duo regna, quorum unum vocatur spirituale, alterum caeleste; regno spirituali in caelis correspondet intellectuale apud hominem, et regno caelesti ibi correspondet voluntarium ejus, n. 9835; in utroque regno est internum et externum, sicut etiam apud hominem intellectuale et voluntarium, apud hominem enim est intellectuale internum et externum, et est voluntarium internum et externum; intellectuale internum facit vitam spiritualem interni hominis, et intellectuale externum facit vitam spiritualem externi hominis; voluntarium autem internum facit vitam caelestem interni hominis, et voluntarium externum facit vitam caelestem externi hominis; quod internum et externum apud hominem sit, constare potest unicuivis qui reflectit, imprimis ex hypocritis, dolosis, astutis, et malitiosis, quod illi interius apud se cogitent contra vera fidei et quoque velint contra bona amoris caelestis, sed exterius cogitant et volunt cum illis, inde quoque loquuntur et agunt ut coram mundo appareant;

[2] praeterea sciendum quod utrumque regnum, nempe spirituale et caeleste, in caelis sit tripartitum est intimum ejus, est medium, et est externum, videatur n. 9873; intimum regni caelestis est bonum amoris in Dominum, medium ibi est bonum amoris mutui, quod est bonum procedens inde, et externum 1 est jucundum procedens ex eo bono; bina priora sunt in interno homine apud illos qui in caelesti regno Domini sunt, tertium autem est in externo homine apud eosdem; haec tria repraesentata sunt per panem azymorum, per placentas azymorum mixtas oleo, et per lagana azymorum uncta oleo; et purificatio illorum repraesentatur per oblationem trium illorum super altari una cum holocausto aut sacrificio. Quod talia in ordine significentur, constare potest solum ex eo quod tria illa mandata sint, et quoque praeparatio illorum descripta in Libris Moschis; quod haudquaquam factum fuisset nisi involvissent arcana caeli et Ecclesiae, ad quid alioquin forent talia?

[3] Sed scio quod arcana illa vix ab aliquo hodie 2 capi possint, ex causa quia mundanum 3 est hodie omne in intellectu et 4 voluntate, et qui cogitant de caelo et volunt illud, non aliam de illo ideam habent, nec habere volunt, 5 quam naturalem et terrestrem, et ubi talis idea et talis voluntas, ita ubi talis amor, ibi arcana caeli non locum habent; prorsus aliter foret si mens delectaretur caelestibus prae mundanis, nam illa quibus delectatur homo, capiuntur; sicut cum 6 delectatur arcanis status civilis in regnis, et arcanis status moralis apud hominem; per statum moralem intelligitur status amorum et affectionum, ac inde cogitationum 7 , quorum arcana homo astutus facile appercipit, causa est quia delectatur ducere alios 8 per talia, ad aucupandum honores aut lucra, seu 9 famam propter illa.

[4] Quod placentae significent caeleste 10 in interno homine, est quia in secundo ordine sunt, in primo enim est panis azymorum, in secundo sunt placentae mixtae oleo, ' et in tertio sunt lagana 11 uncta oleo; tria illa vocabantur minhae, et offerebantur super altari una cum holocaustis et sacrificiis; describitur quomodo conficiendae in Levitico 2, et quo modo offerendae variis in locis, ut quomodo ab Aharone die unctionis ejus, Lev. 6:13-16 [KJV 6:20-23].

[5] Per placentas etiam in Verbo intelligitur bonum amoris in genere; inde est quod panes facierum seu propositionis dicantur ‘placentae’, apud Moschen, Sumes similaginem, et coques 12 illam duodecim placentas, duarum decimarum erit placenta una; et pones super mensa coram Jehovah, et dabis super ordinem tus purum, Lev. 24:5-9;

‘tus purum, quod dabatur super placentas’ significabat verum ex bono caelesti, quod est ultimum, seu extremum regni caelestis;

[6] etiam per ‘placentas’ significatur bonum amoris in genere apud Jeremiam,

Filii 13 colligunt ligna, et patres accendunt ignem, mulieres depsunt massam ad faciendum placentas Melecheth 14 caelorum, et ad libandum libamina diis aliis, 7:18, 44:19;

‘facere placentas Melecheth caelorum’ est colere ex bono amoris caelestis diabolum, et ‘libare libamina diis aliis’ est 15 colere ex veris fidei Satanam, nam per ‘Melecheth caelorum’ significantur qui in inferno geniorum sunt', et per ‘deos alios’ qui in inferno malorum spirituum, de quibus videatur n. 5977, 8593, 8622, 8625; qui in inferno geniorum sunt, simul sumpti vocantur diabolus, qui autem in inferno malorum spirituum vocantur satanas.

[7] Bonum autem amoris spiritualis significatur per ‘placentas’ apud Hoscheam, Ephraim factus est placenta non conversa, 16 7:8;

sed ‘placenta’ ibi exprimitur 17 alio 18 nomine in lingua originali, quae 19 significat bonum amoris spiritualis; ‘placenta non conversa’ est cum externus homo regnat super internum 20 ; cum hoc fit apud hominem, est ordo inversus, nam tunc externum imperat ac internum servit; ‘Ephraim’ est intellectuale Ecclesiae, quod illustratur et afficitur cum recipiuntur vera et bona fidei, n. 3969, 5354, 6222, 6234, 6238, 6267.

Примітки:

1. The Manuscript inserts ejus.

2. The Manuscript inserts in mundo.

3. mundus

4. The Manuscript inserts in.

5. ac volunt habere

6. The Manuscript inserts homo.

7. cogitationumque

8. illum

9. et

10. The Manuscript inserts medium, in the Second Latin Edition.

11. The Manuscript inserts azymorum.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. Hebrew [ ] (melekheth) is the construct state of [ ] (hammalkah) = the queen; in Arcana Coelestia 4581 rendered reginae

15. pro

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. vocatur

18. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

19. quod, in the Second Latin Edition

20. The Manuscript inserts hominem.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

З творів Сведенборга

 

Arcana Coelestia #5977

Вивчіть цей уривок

  
/ 10837  
  

5977. Quod duo sint, est causa quia duo genera spirituum in inferno sunt, et duo genera angelorum in caelo, quibus correspondent duae facultates in homine, nempe voluntas et intellectus; primum genus spirituum simpliciter vocantur ‘spiritus’ et agunt in intellectualia; alterum genus vocantur ‘genii’ et agunt in voluntaria; sunt etiam inter se distinctissimi; nam illi qui simpliciter vocantur spiritus, infundunt falsa; ratiocinantur enim contra verum, ac in suae vitae jucundo sunt cum possunt facere ut verum appareat 1 ut falsum ac falsum 1 ut verum; at illi qui vocantur genii, infundunt mala, agunt in affectiones et concupiscentias hominis, et 2 olfaciunt momento quid desiderat homo; si hoc bonum est, solertissime flectunt id in malum; in jucundo suae vitae sunt cum possunt facere ut bonum appercipiatur ut malum ac malum ut bonum; 3 illis permissum fuit agere in mea desideria ut scirem qualis naturae sunt, et quomodo agunt, et fateri 4 possum, nisi Dominus per angelos custodiverit, quod pervertissent illa in concupiscentias 5 mali, et hoc tam latenter ac tacite ut vix aliquid de eo apperciperem.

[2] Hi qui genii vocantur nec quicquam commune habent cum illis qui vocantur spiritus; illi seu genii nihil curant quid homo cogitat sed solum quid amat; hi autem seu spiritus nihil curant quid homo amat sed quid cogitat; illi seu genii jucundum in tacendo ponunt, hi autem seu spiritus in loquendo; sunt quoque 6 prorsus separati ab invicem; genii sunt in infernis a tergo profunde, et ibi inconspicui 7 spiritibus, cumque inspicitur illuc, apparent sicut umbrae quae 8 volutant; spiritus autem in infernis a lateribus et 9 ab anterioribus sunt; inde nunc est quod apud hominem bini 10 spiritus ab inferno sint.

Примітки:

1. sicut

2. The Manuscript inserts quasi.

3. The Manuscript inserts quandoque.

4. possim

5. tam dextre ut minime

6. nusquam simul

7. cum

8. volitarent

9. antrorsum, et conspicui sunt, et apparent in sua luce sicut homines, et in luce caeli sicut monstra

10. sint ab inferno

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.