Біблія

 

Exodus 29:28

Дослідження

       

28 quo initiatus est Aaron et filii ejus, cedentque in partem Aaron et filiorum ejus jure perpetuo a filiis Israël : quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quæ offerunt Domino.

З творів Сведенборга

 

Arcana Coelestia #9992

Вивчіть цей уривок

  
/ 10837  
  

9992. ‘Et panem azymorum’: quod significet purificationem caelestis in intimo hominis 1 , constat ex significatione ‘panis’ quod sit caeleste, de qua n. 2165, 2177, 3478, 9545, et ex significatione ‘azymi’ quod sit purificatum, de qua sequitur; quod sit intimum hominis, est quia caeleste est bonum amoris, et bonum amoris est intimum; sunt tria apud hominem quae consequuntur in ordine successivo; illa tria vocantur caeleste, spirituale, et naturale; caeleste est bonum amoris in Dominum, spirituale est bonum charitatis' erga proximum, et naturale inde est bonum fidei, quod quia est ex spirituali, 2 vocatur spirituale naturale; nam similiter se habet apud hominem, prout in caelis: in intimo caelo, quod etiam tertium caelum vocatur, est caeleste, in secundo seu medio caelo est spirituale, et in primo seu ultimo caelo est naturale inde seu spirituale naturale; quod similiter se habeat apud hominem prout in caelis, est causa quia homo qui in bono, est caelum in minima forma, videantur 3 citata n. 9279. De tripartitione etiam caeli seu regni caelestis, in 4 sequentibus dicetur ubi de placentis, et laganis ex simila triticorum.

[2] Quod ‘azymum’ significet purificatum, est quia ‘fermentum’ significat falsum ex malo, n. 2342, 7906; inde ‘azymum’ seu infermentatum significat purum seu absque falso illo; quod ‘fermentum’ 5 significet falsum ex malo, est quia id falsum conspurcat bonum, et quoque verum, tum quia excitat pugnam, nam accedente illo falso ad bonum fit fervor, et ad verum fit collisio; inde est quod minhah ex pane azymo in holocaustis et in sacrificiis adhibita fuerit; ideo 6 statutum est quod omnis minhah quam adferrent Jehovae non conficeretur fermentata, Lev. 2:11;

quod non sacrificarent super fermentato sanguinem sacrificii, Exod. 23:18;

quodque in festo paschatis prorsus non comederent fermentatum, et quod qui comederet exscinderetur ex Israele, Exod. 12:15, 18-20; quod exscinderetur ex Israele qui in festo paschatis fermentatum ederet, fuit causa quia festum paschatis significabat liberationem a damnatione, ac in specie liberationem a falsis ex malo, apud illos qui patiuntur se a Domino regenerari, videatur n. 7093, 9286-9292; inde quoque festum illud vocabatur festum azymorum.

Примітки:

1. homine, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

2. etiam

3. The Manuscript inserts loca.

4. The Manuscript inserts nunc.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. inde

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

З творів Сведенборга

 

Arcana Coelestia #2716

Вивчіть цей уривок

  
/ 10837  
  

2716. 'Quod alteram attinet, nempe quod obscurum illud apud spirituales illuminetur a Divino Humano Domini, est arcanum quod non ad captum explicari potest, nam est influxus Divini qui describeretur; solum inde aliqua ejus idea haberi potest, si ipsum Supremum Divinum influeret in bonum tale sicut descriptum, ex tot malis et falsis conspurcatum 1 , quod non potuisset recipi, et si quid reciperetur, sentiret cruciatum infernalem, hoc est, homo cui tale bonum, et sic periret; at Divinum Humanum Domini apud eos influere potest, ac bonum tale illuminare, sicut solet sol in densas nubes quae variegantur matutino tempore 2 in facies aurorae 3 ; sed usque non potest Dominus coram illis sicut lux solis, sed sicut lux lunae apparere: exinde constare potest quod causa Adventus Domini in mundum fuerit propter spirituales ut salvarentur, videatur n. 2661.

Примітки:

1. The Manuscript has obscuratum.

2. The Manuscript inserts inde.

3. The Manuscript deletes pulchros colores, and inserts facies aurorae.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.