Біблія

 

Exodus 10:22

Дослідження

       

22 Extenditque Moyses manum in cælum : et factæ sunt tenebræ horribiles in universa terra Ægypti tribus diebus.

З творів Сведенборга

 

Arcana Coelestia #7686

Вивчіть цей уривок

  
/ 10837  
  

7686. ‘Ante illam non fuit [ita] locusta sicut illa, et post illam non ita erit’: quod significet quod tale falsum non fuerit a primo tempore Ecclesiae, et quod non tale erit, constat ex significatione ‘locustae’ quod sit falsum in extremis, de qua n. 7643; 1 quod tale falsum non fuerit, nec erit', videatur etiam supra n. 7649. Quomodo hoc se habet, 2 dicendum: in interno sensu agitur in specie de illis qui ante Adventum Domini in terra inferiore fuerunt, 3 et non potuerunt in caelum elevari priusquam Dominus in mundum venit et assumpsit Humanum ac illud Divinum fecit, videatur n. 6854, 6914; illi interea a malis qui etiam fuerunt ab Ecclesia, ac vera fidei confessi, sed vitam mali vixerunt, infestabantur; illi qui ante Adventum Domini ab Ecclesia fuerunt, et mali quoad vitam, in tali falso fuerunt, quale non fuerat 4 antea, nec erit postea; causa erat quia illi qui Nephilim, tum Enakim et Rephaim, dicti sunt, et fuerunt ab extrema posteritate Antiquissimae Ecclesiae, nondum 5 inclusi fuerunt inferno, sed pervagati circum, ac infuderunt, ubicumque 6 potuerunt, persuasiones diras et mortiferas; ita quoque malis in Ecclesia; inde illis tale falsum; de Nephilim illis, et diris illorum persuasionibus, videatur n. 310, 7 560, 562, 563, 570, 581, 586, 607 fin. , 660, 805, 808, 1034, 1120, 1265-1272, 1673; hi a Domino 8 cum fuit in mundo, conjecti sunt in infernum quod est a sinistro antrorsum ad aliquam distantiam; hoc nisi factum fuisset, paucissimi potuissent salvari, nam falsum quod illi infuderunt erat 9 cum persuasivo diro, ac letale, quale nusquam fuerat, et quale nusquam 10 esse potest; hoc falso imbuti fuerunt illi qui ante Adventum Domini infestarunt illos qui ab Ecclesia spirituali; haec sunt quae in sensu interno per illa verba intelliguntur; de illis in specie 11 agitur, in genere autem de omnibus qui ab Ecclesia et infestant probos in altera vita, quorum 12 perplures hodie sunt.

Примітки:

1. quod ante illam non fuit sicut illa, et post illam non ita erit sit quod tale, nempe falsum non fuerit a primo tempore Ecclesiae, et quod tale non erit, patet

2. The Manuscript inserts quod tale falsum non prius fuerit, nec postea erit, .

3. nec

4. ante, in the First Latin Edition.

5. adhuc inclusi sunt

6. possent

7. The Manuscript inserts 311,

8. primum

9. prorsus mortiferum

10. existere

11. The Manuscript inserts in sensu interno.

12. etiam hodie perplures

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.