Біблія

 

Daniel 2:9

Дослідження

       

9 Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque ejus veram loquamini.

З творів Сведенборга

 

Apocalypsis Explicata #237

Вивчіть цей уривок

  
/ 1232  
  

237. "Et non scis quod tu sis aerumnosus." - Quod significet quod non sciant quod falsa eorum cum veris nullam cohaerentiam habeant, constat ex significatione "aerumnae", quod sit infractio veri per falsa, et quoque nulla cohaerentia; inde patet quid intelligitur per "aerumnosum." Quod tales sint, est quia doctrina eorum fundatur super duobus principiis falsis, quae sunt sola fides et justificatio per illam: quare falsa inde fluunt in continua serie; ac vera, quae ex sensu litterae Verbi adducunt ad confirmanda illa, infringuntur et falsificantur; et falsificata vera in se sunt falsa. Hoc describitur multis in locis in Verbo, ac intelligitur per "vanitates" quas prophetae vident, et per "mendacia" quae loquuntur; tum describitur per "rupturas murorum" et "domuum", usque ut cadant: pariter per "idola" et "sculptilia", quae artifex facit et connectit per catenas ut cohaereant: per "idola" enim et "sculptilia" significantur falsa doctrinae; similiter per "rupturas murorum" et "domuum"; pariter per "prophetas qui vident vanitates et loquuntur mendacia" (per "prophetas" enim intelliguntur doctrinae, per "vanitates" talia quae nullius rei sunt, et per "mendacia" falsa): sed quia haec memorantur perpluribus in locis in Verbo, non possunt ob copiam adduci; quare supersedentur, et solum aliqua adducentur, ubi dicuntur "aerumnae" et "maceries", ut sciatur quod per illas significentur infractiones veri per falsa, et sic nulla cohaerentia:

[2] - Apud Esaiam,

"Sapientia tua et scientia tua seduxit te, dum dixisti in corde tuo, Ego et non sicut ego praeterea: ideo cadet super te aerumna, ... et veniet super te devastatio" (47:10, 11);

etiam hic describuntur qui credunt se omnia scire, ac intelligentes esse prae omnibus aliis, cum tamen nihil veri sciant et intelligant, et quod ideo auferatur illis intellectus veri; fides eorum quod intelligentiores sint omnibus aliis intelligitur per quod "sapientia tua et scientia tua seduxit te, dum dixisti in corde, Ego et non sicut ego praeterea"; et jactura omnis intellectus veri intelligitur per quod "cadet super te aerumna, et veniet super te devastatio."

[3] Apud Ezechielem,

"Aerumna super aerumnam veniet, ... ideo quaerent visionem a prophetis; sed lex periit a sacerdote, et consilium a senioribus; rex lugebit et princeps induetur stupore" (7:26, 27);

agitur hic de vastatione ecclesiae, quae est quando non verum nisi falsificatum; falsum ex falso intelligitur per "aerumnam super aerumnam"; "visio a propheta" est doctrina, hic doctrina falsi; "lex periit a sacerdote" est quod Verbum non intelligatur ("lex" enim significat Verbum, et "sacerdos" docentem); "consilium periit a senioribus", est quod rectum ab intelligentibus ("consilium" significat rectum, et "seniores" significant intelligentes); "rex lugebit ac princeps induetur stupore", est quod non amplius aliquod verum ("rex" significat verum, et "princeps" vera primario inservientia).

[4] Apud Davidem,

"Non in ore eorum rectum, medium eorum aerumna" (Psalmuss 5:10 [B.A. 9]);

similiter hic "aerumna" pro falsis non cohaerentibus cum aliquo vero. Similiter apud Jeremiam,

"Plangite, Vagamini inter macerias, quia rex eorum in exilium abiit, sacerdotes ejus et principes simul" (49:3);

"vagari inter macerias" est inter destructa vera per falsa; "rex" qui in exilium abiit significat verum; "sacerdotes ejus et principes simul", significant bona et vera vitae et doctrinae, ut supra.

[5] Apud Ezechielem,

"Quando hic aedificant maceriem, illi ecce incrustant inepto; dic ad incrustantes inepto quod cadet... paries: nonne dicitur ad vos, Ubi incrustatio qua 1 incrustastis?" (13 [10,] 11, 12);

"maceries quam incrustant inepto", significat falsum quod pro principio ponitur, quod per applicatum Verbum ex sensu litterae ejus faciunt ut appareat sicut verum ("incrustatio" est applicatio et inde apparens confirmatio, "ineptum" est falsificatum); et quia verum Verbi sic destruitur, et confirmantia fiunt vera falsificata quae in se sunt falsa, et haec cum principio falso corruunt, ideo dicitur, "Ecce cadet paries; nonne dicitur ad vos, Ubi incrustatio qua incrustastis?"

[6] Apud Hoscheam,

"Ecce Ego obsepiens viam tuam per spinas, et maceria circumdabo maceriam, ut semitas 2 suas non inveniet" (2:6 3 );

"obstruere viam per spinas" est obstruere omnes cogitationes per falsa mali, ne videant vera (falsa mali sunt "spinae"); "macerie circumdare maceriem est cumulare falsa super falsis; "ut semitas 4 suas non inveniet", est ut nihil veri possit videri: hoc fit quia vera non possunt simul esse cum falsis mali, sicut non caelum cum inferno; nam vera sunt ex caelo et falsa mali ex inferno; quare cum falsa ex malo regnant, aufertur communicatio cum caelo, quo ablato non videri possunt vera, et si dicuntur ab aliis, rejiciuntur: inde est quod (illis) qui in principiis falsis sunt, sicut illis qui in principiis de sola fide et de justificatione per illam, non datum sit in aliquibus veris esse (videatur supra, n. 235, 236).

[7] Sed exempla illam rem illustrent. Illi qui pro principio religionis sumpserunt solam fidem et justificationem per illam, cum legunt Verbum et vident quod Dominus dicat quod homini juxta facta et opera retribuetur, et quod qui bona fecerat veniet in caelum, at qui mala fecerat, in infernum, tunc vocant bona quae faciunt fructus fidei non scientes aut non volentes scire quod bona quae vocantur fructus omnia sint ex charitate, et nulla ex fide separata quae vocatur sola fides; omne etiam bonum est charitatis, et verum est fidei inde. Ex eo patet quod pervertant Verbum: sed hoc faciunt, quia verum non possunt aliter applicare suo principio, credentes usque quod sic cohaereant; sed perit inde verum et fit falsum, et non modo fit falsum sed etiam malum.

[8] Quod inde sequantur falsa in continua serie, etiam patet; nam docent quod bona quae homo facit, sint meritoria; non volentes (scire) quod sicut fides cum suis veris est a Domino, et sic non meritoria, ita charitas cum suis bonis: tum docent quod ut primum homo recipit fidem, reconciliatus sit Deo Patri per Filium, et quod mala quae dein facit non imputentur, et quoque nec mala quae prius fecerat; nam dicunt salvari omnes, qualitercunque vixerant, modo recipiant fidem, etiam si foret in horis ante mortem. Sed haec et plura alia, quae sunt derivationes ex falso principii, non cohaerent cum veris Verbi, sed destruunt illa; et vera destructa sunt falsa, et talia falsa quae male olent: graveolentia ex illis sentitur in altera vita, quae talis est ut non possit sustineri ab aliquo bono spiritu; est sicut nidor purulenti ex pulmone. Plura exempla possunt adduci; sunt in copia; nam quicquid concluditur ex principio falso trahit inde falsum, quoniam in eo spectatur principium cui adhaeret quia inde fluit et ei applicatur.

[9] Qualis est religio de sola fide et de justificatione per illam, concludi potest ex eo solo, quod omnes qui confirmaverunt illa apud se doctrina et vita, in altera vita a se sphaeram nefandi adulterii effundant, quod est matris seu novercae cum filio; hoc nefandum adulterium correspondet illis, et quoque percipitur ab illis quocunque vadunt; ex illa sphaera millies cognovi praesentiam eorum: causa quod ex illis talis sphaera effluat, est quia adulterant bona charitatis et Verbi, et adulteria correspondent adulterationibus boni et scortationes falsificationibus veri (videatur n. 2466, 2729, 5 3399, 4865, 6348, 8904, 10648).

[10] Simile intelligitur per

Rubenem quod cubuerit cum Bilha, ex qua pater ejus genuit Danem et Naphtalin (Genesis 35:22);

quapropter etiam damnatus est (Genesis 49:4);

et quia polluit strata patris sui, adempta est ei primogenitura, et data Josepho (1 Chronicles 5:1);

per "Rubenem" enim in Verbo intelligitur fides, et ibi sola (n. 3325, 3861, 3866, 3870, 4601, 4605, 4731, 4734, 4761, 6342, 6350); et per "Josephum" bonum fidei (n. 3969, 3971, 4669, 6417).

[11] Quod in fine ecclesiae talia exstitura sint, praedicitur apud Danielem, ubi agitur de statua a Nebuchadnezare in somnio visa, his verbis:

"Quod vidisti ferrum mixtum cum argilla luti, commiscebunt se per semen hominis; sed non cohaerebunt unum cum altero, quemadmodum ferrum non commiscetur cum argilla" (2:43);

per "ferrum" intelligitur verum absque bono; per "argillam luti" falsum quod ex propria intelligentia; per "semen hominis" Verbum Domini (Matthaeus 13:24, 37); quorum quod non cohaerentia sit, intelligitur per "non cohaerebunt, quemadmodum ferrum non commiscetur cum argilla."

Примітки:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

З творів Сведенборга

 

Arcana Coelestia #3870

Вивчіть цей уривок

  
/ 10837  
  

3870. ‘Quod exosa ego’: quod significet statum fidei si non voluntas ei correspondens, constat ex significatione ‘exosae’ quod sit non amata, talis enim est status fidei, si non voluntas ei correspondet. 1 Agitur in sensu interno de progressu regenerationis hominis ab externo ad internum, hoc est, a vero fidei ad bonum charitatis; verum quod fidei, est externum, et bonum quod charitatis, est internum; ut verum quod est fidei, vivat 2 ,

inducetur ad voluntatem ut ibi vitam accipiat, verum enim ex scire non vivit, sed ex velle; per novum velle, quod Dominus creat apud hominem, influit vita ab Ipso; prima vita se manifestat per oboedientiam, quae est primum voluntatis; altera per affectionem faciendi verum, quae est progressivum voluntatis, 3 quae tunc est quando jucundum et beatum in faciendo verum percipitur; nisi fidei progressus talis fiat, verum non 4 fit verum, sed fit quoddam separatum a vita, quandoque confirmativum falsi, et quandoque persuasivum, ita quoddam spurcum, nam se copulat cum affectioni mala hominis seu ejus cupiditate, hoc est, cum voluntate propria ejus quae contraria charitati est; talis est fides quae a multis hodie creditur esse fides, et sola absque charitatis operibus salvare;

[2] sed haec fides nempe separata a charitate, et inde contraria charitati, repraesentatur in sequentibus per ‘Reubenem, quod cubuerit cum Bilha concubina patris sui’, Gen. 35:22, et quam detestatur Jacob, tunc Israel, hi verbis, Reuben, primogenitus meus, tu robur meum, et principium virtutis meae, ... levis es sicut aqua 5 , ne excellas, quia ascendisti cubilia patris tui, tunc polluisti 6 , stratum meum ascendit, Gen. 49:3, 4;

hujus fidei nempe separatae a charitate, voluntas et affectio contraria charitati, describitur ibi quoque per Shimeonem et Levi, his verbis, Shimeon et Levi fratres, arma violentiae machaerae eorum, in arcanum eorum non veniat anima mea, in coetu eorum ne uniat se gloria mea, quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua enervarunt bovem; maledictus furor eorum, quia vehemens, et ira eorum quia gravis, dividam eos in Jacobum, et dispergam eos in Israelem, Gen. 49:5-7;

quod sit fides separata a charitate, quae per illos describitur, in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, ostendetur.

Примітки:

1. The Manuscript inserts Hoc se ita habet.

2. The Manuscript inserts fiat verum, et.

3. The Manuscript inserts ita per charitatem, cf. Arcana Coelestia 3876.

4. The Manuscript has non fit fides, ita nec verum

5. The Manuscript has aquae

6. In 6341Swedenborg has prophanasti, and we follow his punctuation in that reference. Here the Manuscript and the the First Latin Edition have no comma after polluisti but one after meum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.