Біблія

 

Daniel 2:18

Дослідження

       

18 ut quærerent misericordiam a facie Dei cæli super sacramento isto, et non perirent Daniel et socii ejus cum ceteris sapientibus Babylonis.

З творів Сведенборга

 

Arcana Coelestia #1298

Вивчіть цей уривок

  
/ 10837  
  

1298. Quod ‘fuit iis later pro lapide’ significet quod falsum iis esset pro vero, constat a significatione ‘lateris’, de qua mox supra, quod sit falsum; tum ex significatione ‘lapidis’ quod sit in lato sensu verum, de quo prius n. 643. Quod ‘lapides’ significaverint verum, causa fuit quod termini antiquissimorum designarentur per lapides et quod erigerent lapides in testes quod ita, seu quod verum, ut constat ex lapide quem posuit Jacobus in statuam, Gen. 28:22; 35:14, et ex statua lapidum inter Labanem et Jacobum, Gen. 31:46, 47, 52, et ex altari quod exstruxerunt filii Reubenis, Gadis et Menassis juxta Jordanem in testem, Jos. 22:10, 28, 34. Inde in Verbo per ‘lapides’ significantur vera, usque adeo ut non solum per lapides altaris, sed etiam per lapides pretiosos super humeris ephodi Aharonis et super pectorali judicii, significata sint sancta vera quae sunt amoris:

[2] quod altare attinet, cum cultus inceptus sacrificiorum super altaribus, tunc ‘altare’ significabat cultum repraesentativum Domini in communi; ipsi autem ‘lapides’ sancta vera illius cultus;

Quare mandatum ut exstrueretur altare ex lapidibus integris, non caesis, et prohibitum ne ferrum moveretur super illis, Deut. 27:5-7; Jos. 8:31;

ex causa quod ‘lapides caesi et super quos ferrum motum’ significarent artificialia, et sic fictitia cultus, hoc est, quae ex proprio, seu ex figmento cogitationis et cordis hominis, quod erat profanare cultum, ut manifeste dicitur Exod. 20:25. Ex eadem causa nec fuit ferrum motum super lapides templi, 1 Reg. 6:7.

[3] Quod lapides pretiosi super humeris ephodi Aharonis et in pectorali judicii similiter significaverint sancta vera, prius n. 114 ostensum est; quod etiam constat apud Esaiam,

Ecce Ego accubare faciam in carbunculo, lapides tuos, et fundabo in sapphiris, et ponam pyropum soles tuos (fenestras), et portas tuas in lapides gemmae, et omnem finem tuum in lapides desiderii; et omnes filii tui docti Jehovae, et multa pax filiorum tuorum, 1 54:11, 12, 13; lapides hic nominati pro sanctis veris, quare dicitur, quod ‘omnes filii tui docti Jehovae’: inde quoque apud Johannem dicitur, Quod fundamenta muri urbis sanctae Hierosolymae essent omni lapide pretioso exornata, quae nominantur, Apoc. 21:19, 20;

‘sancta Hierosolyma’ pro regno Domini in caelis et in terris, cujus ‘fundamenta’ sunt sancta vera. Similiter per tabulas lapidum quibus inscripta fuerunt praecepta Legis seu decem verba, significata sunt sancta vera, quare ex lapide fuerunt, seu fundus illorum fuit lapis, de quibus, Exod. 24:12; 31:18; 34:1; Deut. 5:19 [KJV 5:22]; 10:1, ipsa enim praecepta non sunt nisi vera fidei.

[4] Quia nunc per ‘lapides’ antiquitus significata sunt vera, et dein cum cultus inceptus super statuis, altaribus et in templo, per ‘statuas, altaria, et templum’ significata sunt sancta vera, ideo Dominus quoque dictus ‘Lapis’;

apud Mosen,

Fortis Jacobi, inde Pastor, Lapis Israelis, Gen. 49:24:

apud Esaiam,

Dixit Dominus Jehovih, Ego fundans in Zione Lapidem, Lapidem probationis anguli, pretii, fundamenti fundati, 28:16:

apud Davidem,

Lapis quem reprobarunt architecti, factus est in caput angeli, Ps. 118:22:

similiter apud Danielem,

Per lapidem e petra excisum, qui contrivit statuam Nebuchadnezzaris, 2:34, 35, 45.

[5] Quod ‘lapides’ significent vera, etiam constat apud Esaiam,

Per hoc expiabitur iniquitas Jacobi, et hic erit omnis fructus, removere peccatum suum; cum Posuerit opes lapides altaris sicut lapides calcis dispersos, 27:9;

‘lapides altaris’ pro veris in cultu quae dissipata:

apud eundem,

Complanate viam populi, sternite, sternite semitam, elapidate [e] lapide, 62:10;

‘via et lapis’ pro veris:

apud Jeremiam,

Ego contra te, mons perdens, ... devolvam te de petris et dabo te in montem combustionis; et non sument de te lapidem angulo, aut lapidem fundamentis, 51:25, 26;

ubi de Babele; ‘mons combustionis’ est amor sui; quod ‘non lapis inde’ est quod non verum.

Примітки:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

З творів Сведенборга

 

Arcana Coelestia #3720

Вивчіть цей уривок

  
/ 10837  
  

3720. ‘Nihil hic nisi domus Dei’: quod significet regnum Domini in ultimo ordinis, constat ex significatione ‘Domus Dei’: in Verbo multis in locis memoratur Domus Dei, et in sensu externo seu secundum litteram significat aedem ubi cultus sanctus, sed in sensu interno significat Ecclesiam, inque sensu universaliore caelum, ac in universalissimo universum regnum Domini; in supremo autem sensu Ipsum Dominum quoad Divinum Humanum; sed in Verbo nunc dicitur Domus Dei, nunc Templum; utrumque simile significat, sed cum differentia quod ‘Domus Dei’ dicatur ubi agitur de bono, at ‘Templum’ ubi de vero; inde patet quod per Domum Dei significetur Ecclesia Domini caelestis, inque universaliore sensu caelum angelorum caelestium, in universalissimo regnum caeleste Domini, ac in supremo sensu Dominus quoad Divinum Bonum; et quod per Templum significetur Ecclesia Domini spiritualis, inque universaliore sensu caelum angelorum spiritualium, in universalissimo regnum spirituale Domini, ac in supremo Dominus quoad Divinum Verum, videatur n. 2048. Quod ‘Domus Dei’ significet caeleste quod boni, et quod ‘Templum’ spirituale quod veri, est inde quia ‘domus’ in Verbo significat bonum, videatur n. 710, 2233, 1 2559, 3128, 3652, et quia construebatur ex lignis apud antiquissimos, ex causa quia ‘lignum’ significabat bonum, n. 643, 1110, 2784, 2812; ‘Templum’ autem significat verum quia construebatur ex lapidibus; quod ‘lapides’ sint vera, videatur n. 643, 1296, 1298:

[2] quod ligna et lapides talia significent, non 2 modo constat ex Verbo ubi nominantur, sed etiam ex repraesentativis in altera vita; qui enim meritum in bonis operibus ponunt, illa apparent sibi scindere ligna; et qui meritum in veris ponunt, quod nempe crediderint se vera prae aliis novisse, et tamen male vixerunt, apparent sibi scindere lapides; quae saepius mihi visa sunt; inde mihi constare potuit quid significatio ligni 3 et lapidis, nempe quod ligni sit bonum, et lapidis sit verum; pariter ex eo quod quando visa mihi domus lignea, ilico obvenerit idea boni, et cum visa domus lapidea, obvenerit idea veri; de qua re etiam ab angelis instructus sum: inde est cum in Verbo memoratur Domus Dei, angelis obveniat idea boni, et talis boni de 4 quali in serie agitur; et cum memoratur Templum, quod obveniat idea veri, et talis veri de 4 quali in serie agitur. Inde quoque 5 concludi potest, quam alte et penitus recondita 6 sunt arcana caelestia in Verbo.

[3] Quod per ‘Domum Dei’ hic significetur regnum Domini in ultimo ordinis, est quia agitur de Jacobo, per quem quod repraesentetur Divinum Naturale Domini, prius saepe ostensum; naturale est in ultimo ordinis, nam in illo terminantur interiora omnia, ac ibi simul sunt, et quia simul ibi sunt, et sic simul conspiciuntur innumerabilia ut unum, est ibi obscurum respective; de obscuro ibi respective, etiam prius aliquoties actum.

Примітки:

12234, in the Manuscript, the First Latin Edition.

2. The Manuscript has solum

3. The Manuscript has quod sit bonum, et lapidis quod sit verum, originem habuit a repraesentativis in altera vita

4. The Manuscript has quo

5. The Manuscript has constare

6. The Manuscript has sint

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.