Біблія

 

Amos 6

Дослідження

   

1 Væ qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariæ : optimates capita populorum, ingredientes pompatice domum Israël !

2 Transite in Chalane, et videte, et ite inde in Emath magnam, et descendite in Geth Palæstinorum, et ad optima quæque regna horum : si latior terminus eorum termino vestro est.

3 Qui separati estis in diem malum, et appropinquatis solio iniquitatis ;

4 qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris ; qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti ;

5 qui canitis ad vocem psalterii, sicut David putaverunt se habere vasa cantici,

6 bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti, et nihil patiebantur super contritione Joseph.

7 Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium, et auferetur factio lascivientium.

8 Juravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus Deus exercituum : Detestor ego superbiam Jacob, et domos ejus odi, et tradam civitatem cum habitatoribus suis.

9 Quod si reliqui fuerint decem viri in domo una, et ipsi morientur.

10 Et tollet eum propinquus suus, et comburet eum, ut efferat ossa de domo ; et dicet ei, qui in penetralibus domus est : Numquid adhuc est penes te ?

11 Et respondebit : Finis est. Et dicet ei : Tace, et non recorderis nominis Domini.

12 Quia ecce Dominus mandabit, et percutiet domum majorem ruinis, et domum minorem scissionibus.

13 Numquid currere queunt in petris equi, aut arari potest in bubalis ? quoniam convertistis in amaritudinem judicium, et fructum justitiæ in absinthium.

14 Qui lætamini in nihilo ; qui dicitis : Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua ?

15 Ecce enim suscitabo super vos, domus Israël, dicit Dominus Deus exercituum, gentem, et conteret vos ab introitu Emath usque ad torrentem deserti.

   

З творів Сведенборга

 

Arcana Coelestia #382

Вивчіть цей уривок

  
/ 10837  
  

382. Quod ‘vagus et profugus esse in terra’ significet non scire quid verum et bonam, constat a significatione ‘vagari et fugere in Verbo; ut apud Jeremiam,

Prophetae et sacerdotes vagantur caeci in plateis, polluti sunt in sanguine; ea quae non possunt, tangunt vestimentis, Thren. 4:13, 14;

ubi ‘prophetae’ pro iis qui docent; ‘sacerdotes’ pro iis qui secundum ea vivunt; ‘vagari caeci in plateis’ est non scire quid bonum et verum:

[2] apud Amosum, Pars agri unius pluviam accepit, et pars agri, super quem non pluit, exarescit; unde vagabuntur duae tresve urbes ad urbem unam ad bibendum aquas, et non satiabuntur, 4:7, 8;

ubi ‘pars agri super quam pluvia’ est doctrina fidei ex charitate; ‘pars seu gleba agri, super quem non pluit’ est doctrina fidei absque charitate; ‘vagari ad bibendum aquas’ est similiter quaerere quid verum:

apud Hoscheam,

[3] Percussus est Ephraim, radix eorum exaruit, fructum non facient, ... rejiciet eos Deus meus, quia non auscultarunt Ipsi, et erunt vagi inter gentes, 9:16, 17:

‘Ephraim’ pro intelligentia veri seu fide, quia primogenitus 1 Josephi; ‘radix quae exaruit’ pro charitate quae fructum non facere potest; ‘vagi inter gentes’ quod non sciant verum et bonum:

apud Jeremiam,

[4] Ascendite contra Arabiam, et devastate filios orientis; fugite, vagamini valde, in profundum demiserunt se ad habitandum habitatores Hazoris, 49:28, 30;

‘Arabia et filii orientis’ pro possessione divitiarum caelestium, seu’ illorum quae sunt amoris, de quibus vastatis etiam praedicatur ‘fugere et vagari’, seu profugi et vagi esse, cum nihil boni faciunt; et de ‘habitatoribus Hazoris’, seu qui possident divitias spirituales, quae sunt fidei, praedicatur ‘demittere se in profundum’, seu perire:

apud Esaiam,

Cuncti primores tui vagantur una, prae arcu vincti sunt, e longinquo fugerunt, 22:3;

ubi agitur de valle visionis, seu phantasia de fide, quod detur absque charitate: unde quod ‘vagus et profugus’, seu quod nihil veri et boni sciat qui confitetur fidem praeter a charitate, in versu 14 sequente dicitur.

Примітки:

1. In 3325 we read successit enim Ephraim loco Reubenis, et primogenitus factus. It is evidently in this sense that Ephraim is here called primogenitus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Біблія

 

Ezechiel 34:16

Дослідження

       

16 Quod perierat requiram, et quod abjectum erat reducam, et quod confractum fuerat alligabo, et quod infirmum fuerat consolidabo, et quod pingue et forte custodiam : et pascam illas in judicio.