13
eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum.
2007. ‘Gentium’: quod significet inde bonum, constat a significatione ‘gentium’ quod sit bonum, de qua in Parte Prima, n. 1159, 1258- 1 1260, 1416, 1849.
Bilješke:
1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.
1849. ‘Etiam gentem cui servient’: quod significet malos qui opprimunt, constat a significatione ‘gentis, et servire’; ‘gens’ in genuino sensu significat bona, seu quod idem, bonos; nam bona cum abstracte dicuntur, sunt apud subjectum quod est homo, spiritus, vel angelus; ‘gens’ autem in opposito sensu significat mala, seu quod idem est, malos, de qua n. 1159, 1258-1260. ‘Servire’ autem, seu servitus, significat oppressionem, ut in versu praecedente.