Biblija

 

Exodus 28:9

Studija

       

9 Sumesque duos lapides onychinos, et sculpes in eis nomina filiorum Israël :

Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #9900

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

9900. ‘Et portabit Aharon nomina filiorum Israelis’: quod significet conservationem boni et veri quoad omne quale a Domino, constat ex significatione ‘portare’ cum de pectorali, per quod significantur omnia bona et vera caeli, n. 9879, 9887, quod sit conservare, quod enim portatur super pectore, hoc conservatur; quod etiam ‘portare’ cum de Divino, sit continere in statu boni et veri, videatur n. 9500, 9737; ex repraesentatione ‘Aharonis’ quod sit Dominus quoad Divinum Bonum, de qua n. 9806; et ex significatione ‘nominum filiorum Israelis’ quod sint bona et vera caeli et Ecclesiae quoad omne quale, de qua n. 9842.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.