Bibliorum

 

Genesis 1:1

Study

   

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Vera Christiana Religio #47

Studere hoc loco

  
/ 853  
  

47. Ex his rite perceptis videri potest, quod Universum sit Opus cohaerens a primis ad ultima, quia est opus continens Finium, Causarum, et Effectuum in nexu indissolubili: et quia in omni amore est finis, in omni sapientia est promotio finis per causas medias, et per has ad effectus, qui sunt usus, consequitur etiam quod Universum sit Opus continens 1 Divini Amoris, Divinae Sapientiae, et Usuum, et sic omnino Opus cohaerens a primis ad ultima. Quod Universum consistat ex perpetuis Usibus productis a Sapientia ac initiatis ab Amore, omnis sapiens potest contemplari sicut in speculo, dum communem ideam de Creatione universi sibi comparat, et in illa particularia tuetur; particularia enim adaptant se suo communi, et commune disponit illa in formam ut concordent; quod ita sit, in sequentibus per plura illustrabitur.

V:

1. Prima editio: coatinens.

  
/ 853