Bibliorum

 

Exodus 22:9

Study

       

9 ad perpetrandam fraudem, tam in bove quam in asino, et ove ac vestimento, et quidquid damnum inferre potest : ad deos utriusque causa perveniet, et si illi judicaverit, duplum restituet proximo suo.

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Arcana Coelestia #9226

Studere hoc loco

  
/ 10837  
  

9226. ‘Septem diebus erit cum matre sua’: quod significet statum illorum primum cum veris, constat ex significatione ‘septem dierum’ quod sit status primus illorum qui regenerantur, ‘dies’ enim sunt status, n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 3785, 4850, 5672, 5962, 8426, 9213, et ‘septem’ sunt a principio ad finem, ita plenum, n. 728, 6508; et ex significatione ‘matris’ quod sit Ecclesia quoad verum, ita quoque verum Ecclesiae, de qua n. 289, 2691, 2717, 3703, 4257, 1 5581, 8897; inde sequitur quod per ‘septem diebus erit cum matre sua’ 2 significetur status primus ad plenum seu integer a principio ad finem, quando in veris. Quomodo cum his se habet, in sequenti articulo dicetur.

V:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Arcana Coelestia #4257

Studere hoc loco

  
/ 10837  
  

4257. ‘Forte veniat et percutiat me, matrem super filios’: quod significet quod periturus, constare potest absque explicatione.

‘Percutere matrem super filios’ fuit formula apud antiquos qui in repraesentativis et significativis erant, significans destructionem Ecclesiae et omnium quae Ecclesiae sunt vel in Communi vel in particulari apud hominem qui est Ecclesia; per ‘matrem’ enim intellexerunt Ecclesiam, n. 289, 2691, 2717, et per ‘filios’ vera quae Ecclesiae sunt n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 3373; inde ‘percutere matrem super filios’ est prorsus perire, etiam homo tunc prorsus perit quando Ecclesia et quod est Ecclesiae apud illum, perit, hoc est, quando 1 affectio veri, quae proprie significatur per ‘matrem’ et quae facit Ecclesiam apud hominem, destruitur.

V:

1. cum

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.