Bibliorum

 

Exodus 22:9

Study

       

9 ad perpetrandam fraudem, tam in bove quam in asino, et ove ac vestimento, et quidquid damnum inferre potest : ad deos utriusque causa perveniet, et si illi judicaverit, duplum restituet proximo suo.

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Arcana Coelestia #9226

Studere hoc loco

  
/ 10837  
  

9226. ‘Septem diebus erit cum matre sua’: quod significet statum illorum primum cum veris, constat ex significatione ‘septem dierum’ quod sit status primus illorum qui regenerantur, ‘dies’ enim sunt status, n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 3785, 4850, 5672, 5962, 8426, 9213, et ‘septem’ sunt a principio ad finem, ita plenum, n. 728, 6508; et ex significatione ‘matris’ quod sit Ecclesia quoad verum, ita quoque verum Ecclesiae, de qua n. 289, 2691, 2717, 3703, 4257, 1 5581, 8897; inde sequitur quod per ‘septem diebus erit cum matre sua’ 2 significetur status primus ad plenum seu integer a principio ad finem, quando in veris. Quomodo cum his se habet, in sequenti articulo dicetur.

V:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Arcana Coelestia #2717

Studere hoc loco

  
/ 10837  
  

2717. ‘Et accepit illi mater ejus’: quod significet affectionem veri, constat a significatione ‘matris’ quod sit Ecclesia, de qua n. 289; et quia Ecclesia spiritualis quae hic repraesentatur, in affectione veri est, et ab affectione veri habet ut sit Ecclesia, ideo per ‘matrem’ hic significatur illa affectio.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.