23
Et post amicitias, cum eo faciet dolum : et ascendet, et superabit in modico populo.
23
Et post amicitias, cum eo faciet dolum : et ascendet, et superabit in modico populo.
9389. ‘Et duodecim statuas pro duodecim tribubus Israelis’: quod significet repraesentativum Divini Humani Domini quoad verum Divinum quod ab Ipso in omni complexu, constat ex significatione ‘statuae’ quod sit repraesentativum Divini Humani Domini quoad verum; quod id per ‘statuam’ 1 significetur, est quia per ‘altare’ significatur repraesentativum Divini Humani Domini quoad bonum, et ‘statua’ in sensu repraesentativo est sanctum veri quod a Domino, n. 4580, 4582; et ex significatione ‘duodecim’ ac ‘duodecim tribuum’ quod sint omnia vera et bona in complexu, de qua n. 577, 2089, 3858, 3913, 3926, 3939, 4060, 6335, 6337, 6397, 6640, 7973, ita quae a Domino. Quod Divinum Humanum Domini per ‘altare’ et per ‘statuas’ 2 significetur, est quia omnia repraesentativa Ecclesiae de quibus in Verbo, in supremo sensu 3 spectant Ipsum Dominum, quapropter etiam Verbum in suo intimo et supremo sensu agit de solo Domino, ac imprimis de glorificatione Humani Ipsius; inde omne sanctum Verbi; sed is sensus sistitur imprimis in intimo seu tertio caelo, ubi sunt illi qui in amore in Dominum, ac inde in sapientia prae reliquis.
V:
1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.
2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.
3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.