Bibliorum

 

Daniel 11:23

Study

       

23 Et post amicitias, cum eo faciet dolum : et ascendet, et superabit in modico populo.

Bibliorum

 

II ad Thessalonicenses 2:4

Study

       

4 qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus.

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Arcana Coelestia #9388

Studere hoc loco

  
/ 10837  
  

9388. ‘Et aedificavit altare sub monte’: quod significet repraesentativum Divini Humani Domini quoad Divinum Bonum ab Ipso, constat ex significatione ‘altaris’ quod sit repraesentativum Divini Humani Domini, de qua n. 921, 2777, 2811, 4489, et inde principale repraesentativum cultus Domini, n. 4541, 8935, 8940, et ex significatione ‘montis’ quod sit bonum amoris, de qua n. 4210, 6435, 8327, 8658, 8758, hic Divinum Bonum amoris procedens a Domino, quia erat mons Sinai, ubi tunc Dominus; quod ‘mons Sinai’ sit Divinum Bonum unitum Divino Vero a Domino, videatur n. 8805.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.