Biblija

 

Genesis 40:12

Studija

       

12 Respondit Joseph : Hæc est interpretatio somnii : tres propagines, tres adhuc dies sunt :

Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #5164

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

5164. ‘In medio servorum suorum’: quod significet quae inter illa quae in exteriore naturali, constat ex significatione ‘in medio’ quod sit inter illa; et ex significatione ‘servorum’ quod sint illa quae in exteriore naturali, de qua mox supra n. 5161; ‘servi’ in Verbo vocantur omnia quae infra sunt, et inde subordinata et subjecta superioribus, sicut illa quae sunt naturalis exterioris, seu sensualia ibi, respective ad interius naturale, etiam ea quae sunt hujus naturalis dicuntur ‘servi’ respective ad rationale; et consequenter omnia et singula apud hominem, aeque ejus intima quam extima, respective ad Divinum, nam hoc supremum est.

[2] Servi hic in quorum medio Pharaoh rex judicium fecit super pincernam et pistorem, fuerunt principes aulici et magnates; quod hi similiter ac alii subditi, ex quacumque conditione, respective ad regem dicantur servi, sicut fit in omni regno etiam hodie, est causa quia ‘regium’ repraesentat Dominum quod Divinum Verum, n. 2015, 2069, 3009, 3670, 4581, 4966, 5068, ad Quem respective, ex quacumque conditione sint, omnes aeque servi sunt; immo in regno Domini seu 1 caelo illi qui ibi maximi sunt, hoc est, qui intimi, sunt servi prae aliis quia illi in maxima oboedientia sunt, et prae reliquis in humiliatione; sunt enim illi qui intelliguntur per minimos qui maximi, et per novissimos qui primi,

Primi erunt novissimi, et novissimi erunt primi, Matth. 19:30; 20:16; Marcus 10:31; Luc. 13:30:

Qui minimus inter omnes vos existit, 2 is erit magnus, Luc. 9:48:

3 tum per magnos qui ministri, et per primos qui servi,

Quisquis voluerit esse magnus inter vos, erit minister vester; et quicumque voluerit vestrum esse primus, erit omnium servus, Marcus 10:44; Matth. 20:26, 27;

‘servi’ dicuntur respective ad Divinum Verum quod a Domino, et ‘ministri’ respective ad Divinum Bonum ab Ipso; causa quod ‘novissimi qui primi’ sint servi prae aliis, est quia sciunt, agnoscunt, et percipiunt quod omne vitae, proinde quod omne potestatis quae illis, sit a Domino, et prorsus nihil a semet; at qui hoc non percipiunt quia non ita agnoscunt, sunt quoque ‘servi’, sed plus agnitione oris quam cordis; qui autem in contrario sunt, illi se quoque servos seu famulos respective ad Divinum vocant, sed usque volunt esse domini; indignantur enim et irascuntur si Divinum illis non favet et quasi oboedit, et tandem contra Divinum sunt, et tunc Divino omnem potentiam derogant et sibi omnia tribuunt plerique tales sunt intra Ecclesiam, qui negant Dominum et dicunt se agnoscere unum ens supremum.

Bilješke:

1. The Manuscript inserts in.

2. hic

3. et per servos et ministros

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #2069

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

2069. ‘Reges populorum ex illa erunt’: quod significet vera ex conjunctis veris et bonis, quae sunt ‘reges populorum’, constat ex significatione ‘regum’ quod 1 sint in genere' omnia vera, de qua supra n. 2015; et a significatione ‘populorum’ quod etiam sint vera, in genere omnia spiritualia; nam ‘reges’ praedicantur ex populis, non ita ex gentibus nisi dum gentes significant mala, de qua n. 1259, 1260. In Verbo prophetico reges et populi pluries nominantur, sed per illos nusquam intelligantur reges et populi, nam de regibus et populis nihil agitur in ipsissimo Verbo quod est sensus internus, sed de caelestibus et spiritualibus quae sunt regni Domini, ita de bonis et veris; sensus litterae modo praebet objecta, sicut voces humanae, ad intelligendum sensum qui inde.

[2] Hic quia agitur de Sarah, quod ‘ex illa reges populorum erunt’, et per ‘Sarah’ significatur Divinum Verum quod Domino, constat quod per ‘reges populorum’ significentur vera ex conjunctis veris et bonis, quae sunt omnia vera internae Ecclesiae seu interiora fidei; haec vera quia a Domino, passim in Verbo vocantur ‘reges’, tum etiam ‘filii regis’, ut supra n. 2015 ostensum.

[3] Quisque 2 videre potest quod aliquod internum Divinum in his verbis, quod ‘reges populorum ex illa erunt’, reconditum lateat, nam in hoc versu de Isaco agitur, et de illo dicitur 3 ‘benedicam ei, et erit in gentes’, sed de Sarah, quod ‘reges populorum ex illa erunt’; tum quod etiam de Abrahamo supra vers. 6, simile paene dictum, quod ‘reges ex illo exibunt’, non autem ut de Sarah, quod ‘reges populorum’; arcanum quod inibi, altius latet quam ut paucis possit evolvi et describi; a repraesentatione et significatione ‘Abrahami’ quod sit Divinum Bonum, et a repraesentatione et significatione ‘Sarah’ quod sit Divinum Verum, aliquantum patet, nempe quod ex Divino Bono Domini per ‘Abrahamum’ intellecto, omne caeleste verum, et ex Divino Vero Domini per ‘Sarah’ intellecto, omne spirituale verum, exibit et erit; caeleste verum est quod apud caelestes angelos, et spirituale verum, quod apud spirituales angelos; seu quod idem, caeleste verum erat quod apud homines Antiquissimae Ecclesiae quae ante diluvium, fuit, quae Ecclesia caelestis fuit, spirituale verum, quod apud homines Antiquae Ecclesiae quae post diluvium, et Ecclesia spiritualis fuit; angeli enim, sicut etiam homines Ecclesiae, distinguuntur in caelestes et spirituales; illi distincti sunt ab his per amorem in Dominum, hi distincti ab illis per amorem erga proximum:

[4] sed de caelesti vero et de spirituali vero non plura dici possunt priusquam sciatur quae distinctio sit inter caeleste et spirituale, seu quod idem est', inter Ecclesiam caelestem et spiritualem, de qua videantur quae in Parte Prima n. 202, 337, 1577; tum qualis Antiquissima Ecclesia et qualis Antiqua, n. 597, 607, 640, 765, 1114-1125, et pluries in aliis locis; et quod habere amorem in Dominum, caeleste sit, et quod habere amorem erga proximum, spirituale, n. 2023.

[5] Arcanum inde nunc patet, [nempe] quod per ‘reges qui ex Abrahamo exibunt’, de quibus vers. 6, significentur caelestia vera quae a Domini Divino Bono influunt, et quod per ‘reges populorum qui ex Sarah erunt’, de quibus in hoc versu, significentur spiritualia vera quae a Domini Divino Vero influunt; Divinum enim Bonum Domini non potest influere nisi apud caelestem hominem, quia influit in partem ejus voluntariam, ut apud Antiquissimam Ecclesiam; Divinum autem Verum Domini influit apud hominem spiritualem, quia solum in partem ejus intellectualem, quae in eo separata est a parte ejus voluntaria, n. 2053 ad fin. '; seu quod idem, caeleste bonum influit apud hominem caelestem, spirituale bonum apud hominem spiritualem; quare Dominus caelestibus angelis apparet ut Sol, spiritualibus vero ut Luna, n. 1529, 1530.

Bilješke:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. The Manuscript inserts quod.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.