De obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #9286

Estudiar este pasaje

  
/ 10837  
  

9286. ‘Tribus vicibus feriaberis Mihi in anno’: quod significet cultum Domini et gratiarum actionem permanentem ob liberationem a damnatione, constat ex significatione ‘feriari’ seu festum agere, quod sit cultus Domini ex laeto animo 1 ob liberationem a damnatione, de qua n. 7093, et ex significatione ‘tribus vicibus in anno’ quod sit status plenus usque ad finem, ‘tria’ enim significant plenum a principio ad finem, n. 788, 4495, 7715, 9198, et ‘annus’ integram periodum, n. 2906, 7839, 8070, hic itaque plenariam et integram liberationem; nam per festum azymorum significatur purificatio a falsis, per ‘festum messis’ implantatio veri in bono, et per ‘festum collectionis’ implantatio boni inde, ita plenaria liberatio a damnatione; nam cum homo purificatio est a falsis, et dein introductus per vera in bonum, et tandem cum in bono est, tunc est in caelo apud Dominum, proinde tunc est plene liberatus.

[2] Gradus successivi liberationis a damnatione se habent sicut gradus successivi regenerationis, nam regeneratio est liberatio ab inferno ac introductio in caelum a Domino; homo enim qui regeneratur, primum purificatur a falsis, dein apud illum vera fidei implantantur in bono charitatis, et demum implantatur ipsum hoc bonum, quo facto 2 homo regeneratus est, et tunc in 3 caelo apud Dominum; quapropter per ‘tria festa in anno’ 4 etiam significabatur cultus Domini et gratiarum actio ob regenerationem. Quia ob recordationem illorum 5 perennem illa festa instituta sunt, ideo dicitur cultus et gratiarum actio permanens, nam quae praecipua cultus 6 sunt continuo permansura sunt; quae continuo permanent sunt quae non solum memoriae sed etiam ipsi vitae inscripta sunt; et tunc dicuntur universaliter apud hominem regnare, videatur 7 n. 5949, 6159, 6571, 8853-8858, 8865.

Notas a pie de página:

1. The Manuscript inserts et gratiarum actio.

2. quod cum factum est

3. inque

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. horum

6. The Manuscript inserts Domini.

7. et quae sic universaliter regnant, de quibus

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

De obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #8865

Estudiar este pasaje

  
/ 10837  
  

8865. 'Quid intelligitur per universaliter regnans, constare potest ex illis quae supra n. 8853-8858 dicta et ostensa sunt, quod nempe universaliter regnans sit id apud hominem quod in omnibus et singulis ejus cogitationis, et in omnibus et singulis ejus voluntatis est, proinde quod ipsam mentem seu vitam ejus 1 constituit; tale regnans erit Dominus apud hominem, nam tale regnans est Dominus apud angelos in caelo, de quibus ideo dicitur quod sint in Domino; Dominus 2 fit regnans cum non solum creditur quod omne bonum et omne verum ab Ipso sit 3 , sed etiam cum amatur quod ita sit; angeli non solum in fide sunt quod ita sit sed etiam in perceptione 4 , inde est quod vita illorum sit vita Domini in illis; vita voluntatis illorum est vita amoris a Domino, et vita intellectus illorum est vita fidei a Domino; ex his patet quid sit quod Dominus sit omne in omnibus caeli, et quod Ipse sit caelum; cum Dominus apud hominem Ecclesiae, sicut apud angelos caeli, universaliter regnat, tunc inest Dominus omnibus veris et bonis fidei apud eum, sicut cor omnibus sanguineis vasis, quia haec ab illo originem suam, et sanguinem qui est vita illorum, trahunt 5 .

[2] Sciendum porro quod tales spiritus et tales angeli sint apud hominem quale est ejus universale regnans; causa est quia universaliter regnans 6 est esse vitae cujusvis, n. 8853, 8858; omne hilare et omne contentum quod est homini, etiam cum de aliis rebus cogitat, est inde; in illo enim habitant et quasi mansionem habent angeli ac spiritus qui apud illum, horum laetum influit apud hominem et facit id 7 ; quod inde sit, non venit ad perceptionem hominis, quia homo non scit quod vita ejus influat nec quod universale regnans vitam ipsius faciat, 8 nec cum id vitae tangitur, quod sit sicut oculi pupilla tangatur 9 , cum delectatione cum a pulchris objectis, et cum dolore cum ab impulchris. Quod universale dicatur ex eo quod sit omne singulare in complexu 10 , ac ita quod universale regnans sit quod in omnibus et singulis est, videatur n. 1919 fin. , 5949, 6159, 6338, 6482, 6483, 6571, 7648, 8067. 11

Notas a pie de página:

1. ipsissimam vitam hominis

2. hoc

3. The Manuscript places this before ab Ipso.

4. The Manuscript inserts ex amore.

5. Omitted in the Manuscript, but compare page 225, note 4.

6. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

7. in eo enim tunc sunt spiritus et angeli qui apud eum, illorum laetum tunc influit apud hominem et facit id, quia id tangit ipsam vitam ejus

8. ita

9. sit sicut cum oculi pupilla tangitur

10. in singulis

11. The Manuscript inserts (in the margin) Cum Dominus apud hominem Ecclesiae, sicut apud angelos in coelo, est universaliter regnans, tunc inest Dominus omnibusveriset bonis fidei apud illum, haec tunc sunt sicut sanguinea vasa, quae trahunt omnem sanguinem suum, ita omne vitae suae a corde, et regnat in illis, plane sicut cor in omnibus et singulis corporis, inde quoque patet, quomodo intelligitur, quod Dominus sit omne in omnibus coeli. compare page 224 note 8.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.