De obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #4997

Estudiar este pasaje

  
/ 10837  
  

4997. ‘Et quomodo faciam malum magnum hoc, et peccarem Deo?’: quod

[significet quod] sic disjunctio et nulla conjunctio, constat ex significatione ‘mali’ et quoque peccati' quod sit disjunctio et nulla conjunctio, nempe cum bonum naturale spirituale conjungitur cum vero naturali non spirituali, sunt enim dissimilia et imparia, quae se a mutuo distrahunt. ‘Facere malum’ dicitur et ‘peccare Deo’ quia malum in se spectatum et quoque peccatum non aliud est quam disjunctio a bono, ipsum malum etiam in disunione consistit; hoc patet a bono; bonum est conjunctio quia omne bonum est amoris in Dominum et amoris erga proximum; bonum amoris in Dominum conjungit illum Domino, et consequenter omni bono quod procedit a Domino; et bonum amoris erga proximum conjungit illum caelo et societatibus ibi, ita quoque per hunc amorem conjungitur Domino, nam caelum proprie dictum est Dominus; Ipse enim est omne in omnibus ibi.

[2] Contra vero malum; malum est amoris sui et amoris mundi; malum amoris sui disjungit illum non modo a Domino, sed etiam a caelo, nam neminem amat quam se, et alios solum quantum spectat illos in se, seu quantum unum faciunt cum se; inde derivat omnium intuitiones in se, et prorsus avertit ab aliis, et maxime a Domino, et cum plures hoc faciunt in una societate, sequitur quod omnes disjuncti sint, et quisque alterum ex interiore aspicit ut 1 inimicum, et si quis contra illum quicquam facit, odio habet illum, et jucundum habet in ejus pernicie; nec dissimiliter malum amoris mundi, hoc enim cupit aliorum opes et aliorum bona, et cupit possident omnia aliorum 2 , inde quoque inimicitiae et odia, sed in minore gradu. Ut quis sciat quid malum, proinde quid peccatum, modo studeat scire quid amor sui et mundi; utque sciat quid bonum, modo studeat scire quid amor in Deum et amor erga proximum; inde sciet quid malum, et consequenter quid falsum et inde sciet quid bonum, et consequenter quid verum.

Notas a pie de página:

1. sicut

2. quae aliorum sunt

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

De obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #4085

Estudiar este pasaje

  
/ 10837  
  

4085. ‘Et dixit ad me angelus Dei in somnio, Jacob; et dixi, Ecce me’: quod significet perceptionem ex Divino et praesentiam in obscuro, constat ex significatione ‘dicere’ in historicis Verbi quod sit percipere, de qua saepius prius; ex significatione ‘angeli Dei’ quod sit ex Divino, nam ‘angelus’ in Verbo ubi nominatur, significat aliquid Domini, hoc est, aliquid Divini, n. 1925, 1 2319, 2821, 3039, ex causa quia angelus non a se loquitur sed a Domino, cumprimis quando in somnio, ut hic ad Jacobum; angeli etiam tales sunt ut indignentur si illis tribuatur aliquid boni et veri quod loquuntur, et quantum possunt, removent ideam talem apud alios, imprimis apud hominem; sciunt enim et percipiunt quod illis ex Domino, ita ex Divino, omne bonum et verum quod cogitant, volunt, et efficiunt: inde constare potest quod per ‘angelos’ in Verbo significetur aliquid Domini, hoc est, Divinum; et ex significatione ‘in somnio’ quod sit in obscuro, de qua n. 2514, 2528; praesentia in naturali, et ibi in obscuro, significatur per responsum Jacobi.

Notas a pie de página:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.