De obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #3897

Estudiar este pasaje

  
/ 10837  
  

3897. GENESEOS 1

CAPUT TRIGESIMUM

Secundum institutum ante hoc caput explicanda veniunt quae Dominus docuit de ultimo judicio seu de ultimus temporibus Ecclesiae apud Matthaeum cap. xxiv. Ante caput praecedens explicata sunt quae ibi a versu 19-22 continentur 2 , nunc sequuntur quae a versu 23-28, nempe, Tunc si quis vobis dixerit, Ecce hic est Christus aut ibi, ne credatis. Surgent enim falsi Christi, et falsi prophetae, et dabunt signa magna et prodigia, ut seducant, si possibile, etiam electos. Ecce praedixi vobis. Si ergo dixerint vobis, Ecce in deserto est, ne exeatis; ecce in conclavibus, ne credatis. Sicut enim fulgur exit ab oriente et apparet usque ad occidentem, ita erit etiam adventas Filii hominis.

Ubicumque enim fuerit cadaver, illic congregabuntur etiam aquilae.

Notas a pie de página:

1. The Manuscript and the First Latin Edition insert Libri.

2. The Manuscript has sunt

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

De obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #6315

Estudiar este pasaje

  
/ 10837  
  

6315. Homo qui in vita sua elevatus est a sensualibus per bonum fidei, is alternatim est in lumine sensuali et in lumine interiore; cum in curis mundanis est, in consortiis ubi externa vigent, in voluptatibus, tunc in sensuali vita est; in eo statu fugit et 1 quoque aversatur loqui et cogitare de Deo et de illis quae fidei sunt; et si de illis tunc loqueretur 2 et cogitaret, illa nihili faceret nisi momento elevaretur inde versus interiora a Domino; is homo cum non in mundanis est sed in interiore lumine cogitat ex justo et aequo; et si in lumine adhuc interiore, cogitat ex vero et bono spirituali. Qui in bono vitae est, is ab uno lumine in alterum elevatur, et in lumen interius momento cum incipit male cogitare, nam angeli ei prope sunt. Haec scire datum est per experientias, quia elevationes frequenter appercepi, et simul tunc mutationes status 3 quoad affectiones et quoad cogitationes.

Notas a pie de página:

1. quandoque

2. aut

3. cogitationis et affectionis

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.