De obras de Swedenborg

 

Apocalypsis Revelata #0

Estudiar este pasaje

/ 962  
  

[CONTENTA]

PRAEFATIO:

- Doctrinalia Ecclesiae et Religionis Reformatorum, in Compendio.

- Doctrinalia Ecclesiae et Religionis Catholico Romanae, in Compendio.

APOCALYPSIS (Capitula generalia explicationes suarum)

Caput 1, §1

Caput 2, §68

Caput 3, §154

Caput 4, §225

Caput 5, §256

Caput 6, §295

Caput 7, §342

Caput 8, §387

Caput 9, §419

Caput 10, §464

Caput 11, §485

Caput 12, §532

Caput 13, §567

Caput 14, §612

Caput 15, §656

Caput 16, §676

Caput 17, §717

Caput 18, §753

Caput 19, §803

Caput 20, §840

Caput 21, §876

Caput 22, §932

---

PRAEFATIO.

Sunt plures qui sudarunt in Explicatione Apocalypseos, sed quia Sensus Spiritualis Verbi hactenus ignotus fuerat, non potuerunt videre Arcana, quae inibi latent recondita, haec enim Sensus Spiritualis solum retegit; quare Explicatores conjecturarunt varia, et plerique applicuerunt illa quae ibi sunt ad status Imperiorum, commiscendo etiam aliqua de Ecclesiasticis. Sed Apocalypsis, sicut totum Verbum, in Sensu suo Spirituali ne hilum agit de Mundanis, sed de Caelestibus, ita non de Imperiis et Regnis, sed de Caelo et Ecclesia. Sciendum est, quod post Ultimum Judicium, quod Anno 1757 in Mundo Spirituali peractum est, de quo in peculiari Opusculo Londini 1758 edito, formatum sit novum Caelum ex Christianis, sed ex illis solis qui recipere potuerunt quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, secundum Ipsius verba apud Matthaeum 28:18, et simul paenitentiam a malis operibus in mundo egerunt; ex hoc Caelo descendit et descensura est Nova Ecclesia in terris, quae est Nova Hierosolyma. Quod haec Ecclesia agnitura sit solum Dominum, patet ex his in Apocalypsi:

"Venit ad me unus ex septem Angelis, et locutus est mecum, dicens, veni, ostendam tibi Sponsam Agni Uxorem, et ostendit mihi Urbem magnam sanctam Hierosolymam descendentem e Caelo a Deo," (21:9-10) 1

et alibi:

"Gaudeamus et exultemus, quia venit tempus Nuptiarum Agni, et Uxor Ipsius paravit se: beati qui ad Caenam Nuptiarum Agni vocati sunt," (19:7, 9).

Quod Caelum Novum futurum sit, et quod inde descensura sit Nova Ecclesia in terris, patet ex his ibi.

"Vidi Caelum novum et Terram novam, et vidi Urbem sanctam Hierosolymam descendentem a Deo e Caelo, paratam sicut Sponsam ornatam Marito suo. Dixit Sedens super throno, ecce nova omnia facio; et dixit mihi, scribe, quia haec verba vera et fidelia sunt," (21:1-2, 5).

"Novum Caelum" est novum Caelum ex Christianis; "nova Hierosolyma" est nova Ecclesia in terris, quae cum novo illo Caelo unum aget; "Agnus" est Dominus quoad Divinum Humanum.

His adjicientur aliqua ad illustrationem: Caelum Christianum est infra Caelos antiquos; in illud a tempore Domini, cum fuit in Mundo, admissi sunt, qui Deum unum sub tribus Personis coluerunt, et non simul ideam trium Deorum habuerunt; et hoc ex causa, quia Trinitas Personarum recepta est in toto Christiano Orbe; at illi, qui de Humano Domini non aliam ideam foverunt, quam sicut de humano alterius hominis, non potuerunt recipere fidem Novae Hierosolymae, quae est quod Dominus sit Solus Deus, in Quo Trinitas; hi ideo separati sunt, et emissi ad angulos: datum est videre separationes post Ultimum Judicium, et ablegationes. Nam super justa idea Dei fundatur universum Caelum, et in terris universa Ecclesia, et in genere omnis Religio; per illam enim est Conjunctio, et per conjunctionem Lux, Sapientia, et Felicitas aeterna.

Quisque potest videre, quod Apocalypsis neutiquam possit explicari nisi a Solo Domino, singula enim verba ibi continent arcana, quae absque singulari illustratione et sic revelatione nusquam scirentur; quare placuit Domino aperire mihi visum spiritus mei, et docere. Ne itaque credatis quod aliquid ex me ibi sumserim, nec ex aliquo Angelo, sed ex Domino Solo. Dixit etiam Dominus per Angelum ad Johannem,

"Ne obsignes verba prophetiae Libri hujus," (22:10); per quod intelligitur, quod manifestanda sint.

DOCTRINALIA ECCLESIAE ET RELIGIONIS CATHOLICO ROMANAE, IN COMPENDIO.

Quoniam in Apocalypsi 17; 18; 19, etiam agitur de "Babylonia," quae est Religiosum Catholico Romanum, aperienda sunt in ingressu Doctrinalia ejus, et quidem in hoc ordine,

(1.) DE BAPTISMO,

(2.) DE EUCHARISTIA SEU SACRA CAENA,

(3.) DE MISSIS,

(4.) DE PAENITENTIA,

(5.) DE JUSTIFICATIONE,

(6.) DE PURGATORIO,

(7.) DE SEPTEM SACRAMENTIS,

(8.) DE SANCTIS, et

(9.) DE POTESTATE.

1. DE BAPTISMO, haec docent: - Quod totus Adam post praevaricationis offensam, quoad corpus et animam, in deterius commutatus sit: quod peccatum id in omne genus humanum transfusum sit: quod peccatum hoc originale solummodo per meritum Christi tollatur; et quod meritum Christi per Baptismi Sacramentum applicetur; et quod sic totus reatus Peccati originalis per Baptismum tollatur: quod in Baptizatis usque remaneat concupiscentia sicut fomes ad peccata, non autem peccatum: quod sic induant Christum, fiant nova creatura, et consequantur plenam et integram remissionem peccatorum. Baptismus vocatur Lavacrum regenerationis et fidei. Quod Baptizati, cum adoleverunt, interrogandi sint de sponsionibus factis a patrinis, quod est Sacramentum Confirmationis. Quod propter lapsus post Baptismum necessarium sit Sacramentum Paenitentiae.

2. DE EUCHARISTIA SEU SACRA CAENA. - Quod statim post Consecrationem verum Jesu Christi Corpus et verus Sanguis sub Panis et Vini specie, una cum Ipsius Anima et Divinitate, realiter et substantialiter contineantur, Corpus sub specie Panis et Sanguis sub specie Vini, ex vi verborum: at ipsum Corpus sub specie Vini et Sanguis sub specie Panis, ac Anima sub utraque, vi naturalis connexionis et concomitantiae, qua partes Domini Christi inter se copulantur, et Divinitas propter admirabilem ejus cum corpore et anima hypostaticam unionem; ita quod tantundem sub altera specie atque sub utraque contineatur; verbo, quod totus et integer Christus sub Panis specie et sub quavis istius speciei parte, et totus etiam sub Vini specie et hujus partibus existat; quod ideo binae species separentur ac Panis detur Laicis, et Vinum sit Clericis. Quod miscenda sit aqua vino in calice. Quod Laici accipient a Clericis communionem, et quod Clerici seipsos communicent. Quod sit verum Corpus et verus Sanguis Christi post consecrationem in hostiis in particulis consecratis; et quod ideo hostia adoranda sit cum monstratur et circumfertur. Quod mirabilis et singularis illa conversio totius substantiae Panis in Corpus et totius substantiae Vini in Sanguinem dicatur Transsubstantiatio. Quod communicatio sub utraque specie concedi queat sub certis conditionibus a Pontifice. Vocatur Panis supersubstantialis, et Panis Angelorum, quem hi edunt absque velaminibus; vocatur etiam spiritualis cibus; tum antidotum quo liberantur a peccatis.

3. DE MISSIS. - Dicitur Sacrificium Missae, quoniam sacrificium, quo Christus Se obtulit Deo Patri repraesentatur in hoc sub specie Panis et Vini; quod inde sit Sacrificium vere propitiatorium, purum, et non nisi sanctum in eo. Quod si populus non sacramentaliter communicat, sed solus Minister, tunc populus spiritualiter communicet, quia Ministri non pro se tantum, sed pro omnibus fidelibus, qui ad Corpus Christi pertinent, id obeunt. Quod Missae non fieri debeant lingua vulgari, quia magnam continent populi fidelis eruditionem, sed ut Ministri aliquid declarent diebus Dominicis: quod institutum sit, ut quaedam, quae mystica sunt, voce submissa, et quaedam elatiore, pronuntientur; et quod, ut sit majestas tanti sacrificii quod offertur Deo, sint Lumina, Thymiamata, Vestes, et id genus alia. Quod offerendum sit pro Vivorum peccatis, poenis, satisfactionibus, et quibusvis necessitatibus; et pro Defunctis. Quod Missae in honorem Sanctorum sint gratiarum actiones propter quod intercedant dum implorantur.

4. DE PAENITENTIA. - Quod praeter Baptismum sit Sacramentum Paenitentiae, quo lapsis post Baptismum beneficium mortis et meriti Christi applicatur, quare vocatur laboriosus quidam Baptismus. Quod partes Paenitentiae sint Contritio, Confessio, et Satisfactio. Quod Contritio sit donum Dei, et impulsus Spiritus Sancti non adhuc inhabitantis, sed tantum moventis, ita quod sit dispositio. Quod Confessio debeat esse omnium mortalium peccatorum, etiam occultissimorum, ac intentionum: quod peccata quae retinentur non remittantur, at quod illa quae post scrutationem non occurrunt, inclusa sint Confessioni: quod fieri debeat ad minimum semel in anno: - Quod peccata absolvenda sint a clavium Ministris, et quod remittantur cum dicunt, "Ego absolvo,"' quod Absolutio sit sicut actus judicis, cum sententia pronuntiatur: quod graviora peccata absolvenda sint ab Episcopis, et adhuc graviora a Pontifice. Satisfactio, quod fiat per poenas satisfactorias a Ministro ex arbitrio pro mensura delicti imponendas: quod cum Poena aeterna etiam Poena temporalis remittatur. Quod Indulgentiarum potestas a Christo relicta sit Ecclesiae, et quod usus illarum maxime salutaris sit.

5. DE JUSTIFICATIONE. - Quod translatio ab eo statu in quo homo nascitur filius Adami in statum gratiae per secundum Adamum Salvatorem, sine Lavacro regenerationis et fidei, seu Baptismo, non fiat. Quod exordium justificationis secundum sit a gratia praeveniente, quae est Vocatio, cum qua homo cooperatur convertendo semet. Quod dispositio fiat per Fidem, cum credit vera esse quae revelata sunt, ad quam libere movetur: tum per Spem, dum credit quod Deus propter Christum propitius sit: et per Charitatem, qua incipit proximum diligere, et odio habere peccatum. Quod Justificatio, quae sequitur, non solum sit peccatorum remissio, sed sanctificatio et interioris hominis renovatio; quod tunc non reputentur justi, sed quod sint justi, justitiam in se recipientes; et quia accipiunt meritum passionis Christi, quod ita inseratur Justificatio per Fidem, Spem et Charitatem. Quod Fides sit humanae salutis initium, fundamentum et radix Justificationis, et quod hoc sit per fidem justificari: et quia nihil eorum quae Justificationem praecedunt, sive fides sive opera, justificationis gratiam promerentur, quod hoc sit justificari gratis, est enim gratia praeveniens: et quod usque homo ex operibus justificetur, et non ex fide tantum: quod justi in levia et venialia peccata cadant, et quod usque sint justi: et quod justi ideo continue laborare debeant per orationes, oblationes, eleemosynas, jejunia, ne cadant, quia renati sunt in spem gloriae, et non in gloriam. Quod Justi, si exciderint justificationis gratia, rursus justificari possint per Paenitentiae sacramentum: quod per quod libet mortale peccatum amittatur gratia, sed non fides; at quod per infidelitatem, quae est recessio a Religione, etiam fides. Quod Opera hominis justificati sint merita, et quod justificati per illa, quae ab illis per Dei gratiam et meritum Christi fiunt, promereantur vitam aeternam. Quod Liberum Arbitrium post Adami peccatum non amissum et exstinctum sit, et quod homo cooperetur assentiendo vocanti Deo, et quod alioquin foret inanimatum corpus. Praedestinationem statuunt, dicendo quod nemo sciat num sit in numero praedestinatorum, et inter illos quos Deus Sibi elegerat, nisi ex speciali revelatione.

6. DE PURGATORIO. - Quod per Justificationem non deleatur omnis reatus poenae temporalis exsolvendae; quod ideo omnes in Purgatorium veniant ut exsolvantur, antequam in Caelum patet aditus. Quod Animae ibi detentae fidelium suffragiis juventur et praecipue per sacrificium Missae; et quod hoc diligenter docendum et praedicandum sit. Tormina ibi describuntur varie, sed sunt inventa, in se figmenta.

7. DE SEPTEM SACRAMENTIS. - Quod Sacramenta septem sint, Baptismus, Confirmatio, Eucharistia, Paenitentia, Extrema Unctio, Ordo et Matrimonium: quod non plura nec pauciora sint: quod unum altero dignius sit: quod contineant gratiam; et quod ex Opere operato per illa conferatur gratia: quod totidem fuerint Sacramenta Antiquae Legis.

De Baptismo, Confirmatione, Eucharistia, et Paenitentia, supra actum est.

De Sacramento Extremae Unctionis: quod sit ex Jacobo 5:14-15; quod fiat aegrotis circa finem vitae, unde vocatur Sacramentum Exeuntium: quod si convaluerint, possit iterum applicari: quod fiat per oleum ab Episcopo benedictum, et per haec verba, "Indulgeat tibi Deus quicquid oculorum, sive narium, sive tactus vitio deliquisti." De Sacramento Ordinis: quod septem Ordines sint in Ministerio Sacerdotii, qui differunt dignitate, et vocantur simul Hierarchia Ecclesiastica, quae est sicut castrorum acies ordinata: quod inaugurationes in Ministerium fiant per unctiones, et per translationes Spiritus Sancti in illos. Quod ad ordinationes Episcoporum et Sacerdotum non requiratur saecularis potestas, aut Magistratus consensus aut vocatio aut auctoritas; quod qui ab illis vocatione instituti ad ministerium tantummodo ascendunt, non sint ministri, sed fures et latrones, qui per ostium non ingrediuntur. De Sacramento Matrimonii: quod dispensatio graduum et divortiorum sit Ecclesiae: quod Clerici non contrahent matrimonium: quod omnes illi possint habere castitatis donum, et si quis dicit se non posse, cum tamen voverat, sit anathema, quia Deus id rite petentibus non denegat, et non patitur aliquem supra id quod potest tentari. Quod status virginitatis et caelibatus anteponendus sit statui conjugiali: praeter plura.

8. DE SANCTIS. - Quod Sancti una cum Christo regnantes orationes suas pro hominibus Deo offerant: quod Christus adorandus sit, et quod Sancti invocandi; quod invocatio Sanctorum non sit idololatrica, nec adversetur honori unius Mediatoris Dei et hominum; vocatur Latria: quod imagines Christi, Deiparae Mariae, et Sanctorum, sint venerandae et honorandae; non quod credendum quod in illis Divinitas et virtus sit, sed quod honor, qui illis exhibetur, referatur ad prototypa, quae illae repraesentant; et quod per imagines, quas osculantur, et coram quibus procumbunt ac caput nudant, Christum adorent, et Sanctos venerentur: quod miracula Dei per Sanctos fiant.

9. DE POTESTATE. - Quod Papa Romanus sit 2 Petri Apostoli Successor, et Jesu Christi Vicarius, Caput Ecclesiae et Episcopus universalis; quod sit supra Concilia: quod Illi sint claves aperiendi et claudendi Caelum, ita potestas remittendi et retinendi peccata; quod ideo Illi sicut vitae aeternae Clavigero, terreni simul et caelestis imperii jura sint: quod etiam ab Illo sit talis potestas Episcopis et Sacerdotibus, quia etiam data est reliquis Apostolis, et quod ideo dicantur Ministri clavium. Quod Ecclesiae sit judicare de vero sensu et interpretatione Scripturae Sacrae, et quod qui contraveniunt, poenis ex jure statutis puniendi sint: quod non conveniat ut Laici legant Scripturam Sacram, quoniam sensum ejus non scit nisi Ecclesia; inde Ministri ejus venditant quod illum sciant.

Haec 3 sunt ex Conciliis et Bullis, imprimis ex Concilio Tridentino et Bulla Papali confirmante, ubi omnes, qui contra illa quae decreta sunt, quae in genere sunt supra allata, sentiunt, credunt, et faciunt, anathemate condemnant.

DOCTRINALIA ECCLESIAE ET RELIGIONIS REFORMATORUM, IN COMPENDIO.

Quoniam in Apocalypsi in Sensu ejus spirituali multum agitur de Reformatis, ideo etiam in ingressu ad Explicationes, aperienda sunt Doctrinalia illorum, et quidem in hoc ordine :

(1.) DE DEO,

(2.) DE CHRISTO DOMINO,

(3.) DE JUSTIFICATIONE PER FIDEM, ET DE BONIS OPERIBUS,

(4.) DE LEGE ET EVANGELIO,

(5.) DE PAENITENTIA ET CONFESSIONE,

(6.) DE PECCATO ORIGINALI,

(7.) DE BAPTISMO,

(8.) DE SACRA CAENA,

(9.) DE LIBERO ARBITRIO, et

(10.) DE ECCLESIA.

1. DE DEO. - De Deo creditur secundum fidem symbolicam Athanasianam, quae, quia in cujusvis manu est, non hic assumitur: quod credatur in Deum Patrem ut Creatorem et Conservatorem, in Deum Filium ut Salvatorem et Redemptorem, et in Spiritum Sanctum ut Illustratorem et Sanctificatorem, etiam notum est.

2. DE CHRISTO DOMINO. - De Persona Christi non docetur similiter ab omnibus Reformatis. A Lutheranis, ita:

Quod Virgo Maria non verum Hominem duntaxat, sed et verum Dei Filium conceperit et genuerit, unde recte Mater Dei appellatur et revera est: quod in Christo duae naturae sint, Divina et Humana, Divina ab aeterno, et Humana in tempore; quod duae illae naturae personaliter unitae sint, ita prorsus ut non sint duo Christi, unus Filius Dei, alter Filius Hominis, sed ut unus et idem sit Filius Dei et Filius Hominis; non quod duae illae naturae in unam substantiam commixtae sint, nec quod una in alteram mutata sit, sed quod utraque natura retineat suas proprietates essentiales, quae quales sunt, etiam describitur: quod unio illarum sit hypostatica, et quod haec sit summa communio, qualis est animae et corporis; quod sic recte dicatur, quod in Christo Deus sit Homo et Homo Deus. Quod non ut nudus Homo tantum pro nobis passus sit, sed talis Homo, cujus Humana natura cum Filio Dei tam arctam ineffabilem unionem et communionem habet, ut cum Eo una facta sit Persona: quod vere Filius Dei pro nobis passus sit, sed usque secundum proprietates Humanae naturae: quod Filius Hominis, per quem intelligitur Christus quoad Humanam naturam, ad dextram Dei realiter exaltatus sit, cum Ille in Deum assumtus fuit, quod factum est, ut primum in utero matris a Spiritu Sancto conceptus est: quod Christus illam Majestatem ratione unionis personalis semper habuerit, sed quod in statu exinanitionis, non nisi quantum Ei visum fuit, exercuerit; at quod formam servi post resurrectionem plene et prorsus deposuerit, et Humanam naturam seu essentiam in plenariam usurpationem Divinae Majestatis collocaverit; et quod hoc modo in gloriam ingressus sit; verbo, Christus verus Deus et Homo in una indivisa Persona est et permanet in aeternum; ac verus, omnipotens, ac aeternus Deus, etiam quoad Humanum ad dextram Dei praesens gubernat omnia in Caelis et in terris, et quoque implet omnia, nobiscum est, in nobis habitat et Operatur: quod non sit adorationis differentia, quia per naturam quae cernitur adoratur Divinitas quae non cernitur: quod Divina Essentia proprias suas excellentias Humanae naturae communicet et impertiat; et quod Divinas suas operationes per corpus sicut per Organum perficiat; quod sic omnis plenitudo Divinitatis in Christo habitet corporaliter, secundum Paulum. Quod incarnatio facta sit, ut reconciliaret nobis Patrem, ac hostia fieret pro totius Mundi peccatis, tam originalibus quam actualibus; quod incarnatus sit ex substantia Spiritus Sancti, sed quod Humana natura a Virgine Maria producta sit, quam ut Verbum assumpsit et Sibi univit: quod sanctificet credentes in Ipsum, misso in corda illorum Spiritu Sancto, qui regat, consoletur et vivificet illos, ac defendat contra diabolum et vim peccati. Quod Christus ad inferos descenderit, et infernum pro omnibus credentibus destruxerit; quo autem modo haec fuerunt effecta, non curiose vult ut scrutentur, sed hujus rei cognitio alteri saeculo reservetur, quando non modo hoc mysterium, sed etiam alia multa revelabuntur.

Haec sunt ex Luthero, Augustana Confessione, et Concilio Nicaeno, Articulis Smalcaldicis; videatur Formula Concordiae.

Ab aliqua parte ex Reformatis, de quibus etiam in Formula Concordiae, creditur,

Quod Christus secundum Humanam naturam per exaltationem tantum creata dona et finitam potentiam acceperit, ita quod sit Homo sicut alius, retinens proprietates carnis; quod ideo quoad Humanam naturam non sit Omnipraesens et Omnisciens; quod tamen absens regat tanquam Rex dissita a Se; quod ut Deus ab aeterno sit apud Patrem, ac ut Homo natus in tempore sit apud Angelos in Caelo; quodque in Christo Deus sit Homo et Homo Deus, sit locutio figurata; praeter similia alia.

At dissensionem hanc dirimit Symbolum Athanasii, quod ab omnibus in Christiano Orbe receptum est, ubi haec sunt:

"Vera fides est, ut credamus et confiteamur, quod noster Dominus Jesus Christus Filius Dei sit Deus et Homo, Deus ex substantia Patris natus ante mundum, et Homo ex substantia matris natus in mundo; perfectus Deus et perfectus Homo; Qui tametsi est Deus et Homo, non tamen sunt duo, sed unus Christus; unus non per conversionem Essentiae Divinae in corpus, sed per assumptionem Humani Sui in Deum; unus prorsus, non per confusionem substantiae sed per Unitatem Personae; quoniam sicut rationalis anima et corpus est unus homo, ita Deus et Homo est unus Christus."

3(1). DE JUSTIFICATIONE PER FIDEM, ET DE BONIS OPERIBUS. -Fides Clericorum justificans et salvans haec est:

Quod Deus Pater averterit Se a Genere humano propter iniquitates ejus, et sic ex justitia damnaverit illud morti aeternae; et quod idea miserit Filium in mundum, Qui expiaret et redimeret, ac satisfaceret et reconciliaret; et quod Filius hoc fecerit per quod in Se susceperit damnationem legis, et passus Se crucifigi, et quod sic et per obedientiam impleverit omnem justitiam Dei, usque ut Ipse factus sit Justitia; et quod Deus Pater hanc ut Ipsius meritum credentibus imputet et applicet, et ad illos mittat Spiritum Sanctum, qui operatur charitatem, bona opera, paenitentiam, ut bona arbor bonos fructus, ac justificet, renovet, regeneret et sanctificet; et quod haec fides sit unicum medium salutis, et quod per illam solam remittantur homini peccata. Distinguunt inter Justificationis actum et statum; per Justificationis actum intelligunt initium justificationis, quod fit momento cum homo per solam illam fidem cum fiducia apprehendit meritum Christi; per Justificationis statum intelligunt progressum illius fidei, qui fit per Operationem Spiritus Sancti interiorem, quae se non manifestat nisi per quaedam signa, de quibus varia docent; tradunt etiam bona opera manifesta, quae fiunt ab homine et ejus voluntate, et sequuntur illam fidem; sed illa excludunt a justificatione, quia proprium et sic meritum hominis est in illis.

Haec est fides hodierna in summario, verum confirmationes ejus et traditiones de illa sunt plures et multiplices, ex quibus aliquae etiam adducentur, quae sunt,

Quod homines non possint justificari coram Deo propriis viribus, meritis et operibus, sed gratis propter Christum, per fidem, per hanc quod credant se in gratiam recipi et peccata remitti propter Ipsum, Qui Sua morte pro nobis satisfecit, et quod Deus Pater hoc credentibus imputet propter justitiam coram Ipso: quod fides haec non tantum sit notitia historica quod Christus pro nobis passus et mortuus sit, sed etiam assensus corde, confidentia et fiducia, quod gratis propter Christum remittantur peccata et justificentur; et quod tunc haec tria concurrant, Promissio gratuita, Meritum Christi tanquam pretium, et Propitiatio: quod fides sit justitia, qua coram Deo justi reputamur propter promissionem: et quod justificari sit absolvi a peccatis, et quod etiam quodam modo dici possit vivificari et regenerari: quod fides nobis ad justitiam reputetur, non quia illa tam bonum opus est, sed quia meritum Christi apprehendit: quod meritum Christi sit Ipsius Obedientia, Passio, Mors et Resurrectio: quod necessum sit, ut aliquid sit per quod Deus adiri potest, et quod id non aliud sit quam fides per quam fit receptio. Quod fides in actu justificationis intret per Verbum et auditum, et quod non sit actus hominis, sed quod sit operatio Spiritus Sancti, et quod tunc homo non cooperetur plus quam statua salis, truncus aut lapis, nihil ex se agens, et de eo nihil sciens, sed quod post actum cooperetur, verum non cum aliqua voluntate propria in spiritualibus; aliter in naturalibus, civilibus et moralibus; attamen quod tunc in spiritualibus eo usque possint progredi, ut bonum velint, eoque delectentur, sed hoc ipsum non a sua voluntate, sed a Spiritu Sancto, et quod sic cooperentur non a suis viribus, sed a novis viribus et donis, quae Spiritus Sanctus in conversione inchoavit; quodque in vera conversione immutatio, renovatio et motus fiant in hominis intellectu et corde: quod charitas, bona opera et paenitentia non ingrediantur actum justificationis, sed quod in statu justificationis necessaria sint, imprimis propter mandatum Dei, et quod per illa mereantur praemia hujus vitae corporalia, sed non remissionem peccatorum et vitae aeternae gloriam, quia sola fides absque operibus legis justificat et salvat: quod fides actu hominem justificet, sed fides statu renovet: quod in renovatione propter mandatum Dei, necessario facienda sint honesta opera, quae Decalogus praecipit, quia vult Deus ut carnales cupiditates coerceantur civili disciplina; quare dedit doctrinam, leges, magistratus et poenas: quod ideo sequatur falsum esse, quod per opera mereamur remissionem peccatorum et salutem, tum quod opera aliquid faciant ad fidem conservandam; et quoque falsum esse, quod homo reputetur justus propter justitiam rationis suae, et quod ratio possit propriis viribus Deum super omnia amare, ac legem Ipsius facere: verbo, quod fides et salus in hominibus conserventur et retineantur non per bona opera, sed tantum per Spiritum Dei et per Fidem; sed usque quod bona opera testimonia sint, quod Spiritus Sanctus praesens sit, et in illis habitet: damnatur, ut perniciosa, phrasis, quod bona opera noxia sint ad salutem, quia intelligenda sunt opera Spiritus Sancti interiora, quae bona sunt, non exteriora procedentia a propria voluntate hominis, quae non bona sunt sed mala, qua meritoria. Tradunt praeterea, quod Christus Ultimo Judicio laturus sit sententiam de operibus bonis et malis tanquam effectis propriis et non propriis fidei hominis.

Haec fides hodie regnat in toto Christiano Reformato Orbe apud Clericos, sed non apud Laicos nisi perpaucos; Laici enim non aliud intelligunt per fidem, quam credere in Deum Patrem, Filium et Spiritum Sanctum, et quod qui bene vivit et bene credit, salvetur; et de Domino quod sit Salvator; ignorant enim arcana justificationis Praedicatorum suorum, qui tametsi illa praedicant, usque apud auditores Laicos intrant per unam aurem et exeunt per alteram; imo ipsi Doctores se reputant eruditos ex scientia illorum, ac in Gymnasiis et Lyceis multum laborant ut illa capiant; quare supra dictum est, quod illa fides sit fides Clericorum.

Sed usque Doctores eandem hanc fidem in Regnis ubi Reformati sunt, diversimode docent. In Germania, Suecia et Dania,

Quod Spiritus Sanctus per illam fidem operetur, ac homines justificet et sanctificet, ac postea successive renovet et regeneret, sed absque operibus legis; et qui in illa fide ex fiducia et confidentia sunt, in gratia apud Deum Patrem sint; et quod tunc mala quae faciunt quidem appareant, sed jugiter remittantur.

In Anglia,

Quod illa fides operetur charitatem inscio homine, et quod id etiam bonum charitatis sit, quod homo interius sentit Spiritum Sanctum apud se operari: et si non sentit, et usque propter salutem facit bonum, quod id possit dici bonum, sed quod usque trahat ex homine quod in eo sit meritum: tum quod illa fides id possit in ultima mortis hora operari, tamen non scitur quomodo.

In Hollandia,

Quod Deus Pater propter Filium per Spiritum Sanctum justificet et purificet hominem interius per illam fidem, sed usque ad propriam voluntatem ejus, a qua se deflectit, nec illam tangit (quidem quod leviter tangat), et quod sic mala voluntatis hominis non appareant coram Deo.

Sed de his illorum arcanis pauci ex Laicis norunt, nec volunt illa, sicut sunt, propalare, quia sciunt quod illa non sapiant.

4. 4 DE LEGE ET EVANGELIO. - Quod Lex a Deo data sit, ut sciatur quid peccatum, et sic ut id comminatione et metu, et dein promissione et annuntiatione gratiae, arceatur; quare praecipuum officium Legis est, ut peccatum originale et omnes fructus ejus revelentur, ac sciatur quam horrendum in modum natura hominis lapsa et funditus depravata est; hac ratione hominem perterrefacit, humiliat, prosternit, usque ut desperet de se ipso, et anxie desideret auxilium; hic effectus Legis vocatur Contritio, quae non est activa seu factitia, sed passiva, et conscientiae cruciatus. Evangelium autem est tota Doctrina de Christo et de fide, et sic de remissione peccatorum, ita laetissimus nuntius non arguens et terrens, sed consolans: per Legem ira Dei revelatur super omnem impietatem, et homo damnatur, quare facit ut homo ad Christum respiciat, et ad Evangelium; praedicatio de utraque erit, quia conjuncta sunt: Evangelium docet, quod Christus in Se susceperit omnem maledictionem Legis, et omnia peccata expiaverit, et quod remissionem per fidem consequamur. Quod Spiritus Sanctus non per Legis sed per Evangelii praedicationem detur et accipiatur, et cor hominis renovetur, et quod Spiritus dein ministerio Legis utatur, ut doceat et in Decalogo monstret, quae sit voluntas Dei bona et placens; sic Spiritus mortificat et vivificat. Quod discrimen faciendum sit inter opera Legis et inter opera Spiritus; quare fideles non sunt sub Lege sed sub Gratia, nempe illa ratione. Quod justitia Legis non justificet, hoc est, non reconciliet, neque regeneret, neque per se faciat acceptos Deo, sed donato Spiritu Sancto sequitur Legis impletio: quod opera secundae tabulae Decalogi non justificent, quia per illam agimus cum hominibus, et non proprie cum Deo, et tamen in justificatione agendum est cum Deo. Quod Christus, quia sine peccato subiit poenam peccati, et victima pro nobis factus est, sustulerit illud jus Legis, ne damnet credentes, quia Ille est propitiatio pro illis, propter quam justi reputantur.

5. 5 DE PAENITENTIA ET CONFESSIONE. - Quod Paenitentia constet ex duabus partibus, una quae est contritio seu terror incussus conscientiae propter peccata; altera quae est fides quae concipitur ex Evangelio, et per remissionem peccatorum consolatur conscientiam, et ex terroribus liberat. Qui confitetur totum se esse peccatum, is comprehendit omnia peccata, nullum excludit, et nullius obliviscitur; sic purgantur peccata, homo purificatur, rectificatur, sanctificatur, quoniam Spiritus Sanctus non sinit peccatum dominari, sed reprimit et coercet. Quod enumeratio peccatorum debeat esse libera, si velit aut non velit; et quod confessio et absolutio privata magnificienda sit; quare si quis vult, potest confiteri peccata, et Absolutionem a Confessionario accipere, et quod peccata tunc remissa sint; verba, quae Minister tunc responsurus est, sint, Deus tibi sit propitius, et confirmet fidem tuam, fiat tibi sicut credis, et ego ex mandato Domini remitto tibi peccata (at alii, annuntio tibi remissionem peccatorum); quod tamen usque non per paenitentiam, sicut nec per opera, sed per fidem peccata remittantur. Quare paenitentia Clericorum est modo confessio coram Deo quod peccatores sint, et oratio ut in fide perseverent. Quod expiationes et satisfactiones non sint necessariae, quia Christus est Expiatio et Satisfactio.

6. 6 DE PECCATO ORIGINALI docent : - Quod post lapsum Adami omnes homines secundum naturam propagati nascantur cum peccato, hoc est, sine metu Dei, et cum concupiscentiis, quodque hoc damnet et afferat nunc quoque mortem aeternam illis qui non renascuntur per Baptismum et per Spiritum Sanctum: quod sit privatio originalis justitiae, et cum hac inordinata dispositio partium animae, et habitus corruptus. Quod sit discrimen inter ipsam naturam, in quam homo creatus est, quae etiam post lapsum est et permanet Dei Creatura, et inter peccatum originale; ita quod sit discrimen inter corruptam naturam, et inter corruptionem quae naturae infixa est, et per quam natura est corrupta: quod naturae corruptionem ab ipsa natura nemo nisi solus Deus separare possit; id quod in beata resurrectione plane fiet, quia tunc ipsa natura, quam in mundo homo circumfert, absque peccato originali, resurrectura est, ac aeterna felicitate fruitura; quod sit discrimen sicut inter opus Dei et opus Diaboli; quod peccatum hoc non eo modo naturam invaserit, quasi Satan aliquod malum substantialiter creaverit, et illud cum natura commiscuerit, sed quod justitia concreata et originalis amissa sit: quod peccatum originis sit accidens; et quod homo ratione ejus coram Deo spiritualiter quasi mortuus sit. Quod hoc malum per solum Christum contegatur et condonetur: quod ipsum semen, ex quo homo formatur, peccato illo contaminatum sit: quod inde etiam sit, quod homo a parentibus accipiat pravas inclinationes ac internam immunditiem cordis.

7. 7 DE BAPTISMO. - Quod Baptismus non sit simpliciter aqua, sed quod sit aqua Divino mandato comprehensa, et Verbo Dei obsignata, et sic sanctificata: quod Baptismi virtus, opus, fructus et finis sit, ut homines salventur, et in Christianam Communionem cooptentur: quod per Baptismum offeratur victoria super mortem et Diabolum, remissio peccatorum, gratia Dei, Christus cum omnibus Suis operibus, et Spiritus Sanctus cum omnibus Suis dotibus, ac aeterna beatitudo omnibus et singulis qui credunt: num fides etiam per Baptismum detur infantibus, est altius quam ut sollicite inquirendum sit. Quod immersio in aquam significet mortificationem veteris hominis, et resurrectionem novi; quod ideo vocari possit lavacrum regenerationis, ac vere lavacrum in Verbo, tum in morte et sepultura Christi: quod Christiani vita sit quotidianus Baptismus semel sic inceptus: quod aqua non id efficiat, sed Verbum Dei, quod in et cum aqua est, et fides Verbi Dei aquae addita; quod inde sequatur, quod Baptizatio in Nomine Dei, quidem ab hominibus fiat, sed non sit, verum ab ipso Deo: quod Baptismus non tollat peccatum originale, exstincta prava concupiscentia, sed reatum.

Alii vero ex Reformatis credunt,

Quod Baptismus sit externum lavacrum aquae, per quod interna ablutio a peccatis significatur: quod non conferat regenerationem, fidem, gratiam Dei et salutem, sed tantum significet et obsignet illa; et quod illa non conferantur in et cum Baptismo, sed postea increscente aetate; quodque solum electi consequantur gratiam Christi et donum fidei: et quia salus non dependet a Baptismo, quod ideo permittatur fieri ab alio in defectu ordinarii Ministri.

8. 8 DE SACRA CAENA. -Reformati qui vocantur Lutherani, docent, Quod in Sacra Caena seu Sacramento Altaris, Corpus et Sanguis Christi vere et substantialiter sint praesentia, et quod una cum Pane et Vino vere distribuantur et accipiantur; et quod ideo verum Corpus et verus Sanguis Christi in, cum, et sub Pane et Vino sint, ac Christianis ad manducandum et bibendum dentur; et quod ideo non simpliciter panis et vinum sint, sed Verbo Dei inclusa et alligata, et quod hoc faciat quod Christi Corpus et Sanguis sint; nam cum accedit Verbum ad elementum, fit Sacramentum: quod tamen non sit transsubstantiatio, qualis est Pontificiis: quod sit cibus animae, novum hominem alens et fortificans: quod instituta sit, ut fides vires suas reparet atque recipiat, detur remissio peccatorum, et nova vita, quam Christus nobis meruit: quod sic Corpus et Sanguis Christi non tantum spiritualiter per fidem, sed etiam ore, supernaturali modo, ratione sacramentalis unionis cum Pane et Vino, sumantur: quod dignitas istius Caenae consistat in sola obedientia, et in Christi merito, quod vera fide applicatur: verbo, quod Sacramenta, Caena Domini et Baptismus, sint testimonia voluntatis et gratiae Dei erga homines; et quod Sacramentum Caenae sit promissio remissionis peccatorum per idem; quod moveat corda ad credendum; et quod Spiritus Sanctus per Verbum et Sacramenta operetur: quod consecratio Ministri illa non producat, sed quod soli omnipotenti virtuti Domini id tribuendum sit: quod tam digni quam indigni verum Corpus et verum Sanguinem Christi, sicut super cruce pependit, accipiant, sed digni ad salutem, indigni ad condemnationem; quod digni sint qui fidem habent; quod nemo ad Caenam illam adigendus sit, sed quisque cum spiritualis fames urget, accedat.

Alii vero Reformati docent,

Quod in Sacra Caena Corpus et Sanguis Christi tantum spiritualiter sumantur, et quod Panis et Vinum ibi sint modo signa, typi, symbola, tesserae, figurae et similitudines; quod Christus non corpore praesens sit, sed solum virtute et operatione ex Divina Sua essentia at quod in Caelo sit conjunctio secundum communicationem idiomatum: quod dignitas hujus Caenae non modo a fide, sed etiam a praeparatione pendeat: quod solum digni virtutem ejus accipiant, at indigni modo panem et vinum.

Tametsi hi dissensus sunt, usque conveniunt omnes Reformati in eo,

Quod omnino Paenitentiam acturi sint, qui digne volunt Sanctam illam Caenam obire;

Lutherani, Quod nisi paenitentiam ab operibus malis egerint, et usque accedant, in aeternum damnati sint;

et Angli, Quod alioquin diabolus in illos intraturus sit sicut in Judam;

hoc constat ex Orationibus praelectis ante Communionem.

9. 9 DE LIBERO ARBITRIO. Distinguunt inter statum ante lapsum, post lapsum, post acceptam fidem et renovationem, et post resurrectionem. Quod homo post lapsum in rebus spiritualibus et Divinis ex propriis viribus prorsus nihil possit inchoare, cogitare, intelligere, credere, velle, operari ac cooperari, nec se ad gratiam applicare aut accommodare, sed quod naturale arbitrium sit solum ad illa quae contra Deum sunt, et Deo displicent; ita quod homo in spiritualibus sit sicut stipes, sed quod usque ei sit capacitas, non activa sed passiva, qua verti potest ad bonum per gratiam Dei; quod tamen liberum arbitrium homini post lapsum reliquum sit, posse et non posse audire Verbum Dei; et quod sic scintillula fidei in corde accendatur, quae remissionem peccatorum propter Christum amplectitur, et consolatur. Quod tamen humana voluntas habeat libertatem ad faciendum civilem justitiam, et ad deligendum res rationi subjectas.

10. 10 DE ECCLESIA. - Quod Ecclesia sit congregatio et communio sanctorum, et quod sit sparsa per universum Orbem apud illos qui habent eundem Christum et eundem Spiritum Sanctum, ac eadem Sacramenta, sive habeant similes aut dissimiles traditiones: et quod principaliter sit Societas fidei; et quod haec Ecclesia sola sit Corpus Christi, et quod boni sint re et nomine Ecclesia, sed mali solum nomine: quod mali et hypocritae, quia commixti, sint membra Ecclesiae secundum externa signa ejus, modo non sint excommunicati, sed quod non sint membra Corporis Christi. Quod Ritus Ecclesiastici, qui Ceremoniae vocantur, sint adiaphori, et quod non sint cultus Dei, nec pars cultus Dei; quod ideo in libertate Ecclesiae sit talia instituere, mutare et abrogare, ut discrimina vestium, temporum, dierum, ciborum, et alia; et quod ideo nulla Ecclesia aliam propter talia condemnare debeat.

Haec 11 sunt Doctrinalia Ecclesiae et Religionis Reformatorum, in compendio: illa autem, quae tradunt Schwengfeldiani, Pelagiani, Manichaei, Donatistae, Anabaptistae, Armeniani, Cingliani, Antitrinitarii, 12 Sociniani, Ariani, ac hodie Quaqueri et Herrenhuteri, praeterita sunt, quia illi ut Haeretici ab Ecclesia Reformatorum reprobati et rejecti sunt.

Notas a pie de página:

1. 21 scripsi pro "20"

2. sit pro "fit."

3. Haec pro "X. Haec"

4. 4 pro "III."

5. 5 pro "IV."

6. 6 pro "V."

7. 7 pro "VI."

8. 8 pro "VII."

9. 9 pro "VIII."

10. 10 pro "IX."

11. Haec pro "X. Haec"

12. Antitrinitarii pro "Antetrinitarii"

/ 962  
  

La Biblia

 

Apocalypsis 17

Estudio

   

1 Et venit unus de septem angelis, qui habebant septem phialas, et locutus est mecum, dicens : Veni, ostendam tibi damnationem meretricis magnæ, quæ sedet super aquas multas,

2 cum qua fornicati sunt reges terræ, et inebriati sunt qui inhabitant terram de vino prostitutionis ejus.

3 Et abstulit me in spiritu in desertum. Et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam, plenam nominibus blasphemiæ, habentem capita septem, et cornua decem.

4 Et mulier erat circumdata purpura, et coccino, et inaurata auro, et lapide pretioso, et margaritis, habens poculum aureum in manu sua, plenum abominatione, et immunditia fornicationis ejus.

5 Et in fronte ejus nomen scriptum : Mysterium : Babylon magna, mater fornicationum, et abominationum terræ.

6 Et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum, et de sanguine martyrum Jesu. Et miratus sum cum vidissem illam admiratione magna.

7 Et dixit mihi angelus : Quare miraris ? ego dicam tibi sacramentum mulieris, et bestiæ, quæ portat eam, quæ habet capita septem, et cornua decem.

8 Bestia, quam vidisti, fuit, et non est, et ascensura est de abysso, et in interitum ibit : et mirabuntur inhabitantes terram (quorum non sunt scripta nomina in libro vitæ a constitutione mundi) videntes bestiam, quæ erat, et non est.

9 Et hic est sensus, qui habet sapientiam. Septem capita, septem montes sunt, super quos mulier sedet, et reges septem sunt.

10 Quinque ceciderunt, unus est, et alius nondum venit : et cum venerit, oportet illum breve tempus manere.

11 Et bestia, quæ erat, et non est : et ipsa octava est : et de septem est, et in interitum vadit.

12 Et decem cornua, quæ vidisti, decem reges sunt : qui regnum nondum acceperunt, sed potestatem tamquam reges una hora accipient post bestiam.

13 Hi unum consilium habent, et virtutem, et potestatem suam bestiæ tradent.

14 Hi cum Agno pugnabunt, et Agnus vincet illos : quoniam Dominus dominorum est, et Rex regum, et qui cum illo sunt, vocati, electi, et fideles.

15 Et dixit mihi : Aquæ, quas vidisti ubi meretrix sedet, populi sunt, et gentes, et linguæ.

16 Et decem cornua, quæ vidisti in bestia : hi odient fornicariam, et desolatam facient illam, et nudam, et carnes ejus manducabunt, et ipsam igni concremabunt.

17 Deus enim dedit in corda eorum ut faciant quod placitum est illi : ut dent regnum suum bestiæ donec consummentur verba Dei.

18 Et mulier, quam vidisti, est civitas magna, quæ habet regnum super reges terræ.

   

De obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #8904

Estudiar este pasaje

  
/ 10837  
  

8904. ‘Non adulterabis’: quod significet quod illa quae doctrinae fidei et charitatis sunt non pervertenda, ita non Verbum applicandum ad confirmanda falsa et mala, tum quod non leges ordinis invertendae, constat ex significatione ‘adulterare’, ‘moechari’, et ‘scortari’, 1 quod in sensu spirituali seu interno sint 2 pervertere bona et falsificare vera quae doctrinae fidei et charitatis sunt; et quia haec per ‘adulterare’ significantur, etiam significatur applicare Verbum ad confirmanda mala et falsa, nam Verbum est ipsissima doctrina fidei et charitatis, et perversio veri et boni ibi, est applicatio ad falsa et mala; quod haec significentur per ‘adulterare’ et ‘moechari’ in sensu spirituali vix aliquis hodie scit, ex causa quia hodie intra Ecclesiam a paucis scitur quid spirituale et qualiter hoc differt a naturali, et vix ab aliquo, quod correspondentia sit inter utrumque, et quidem talis ut sistatur imago unius in altero, hoc est, repraesentetur spirituale in naturali; consequenter quod spirituale sit sicut anima et naturale sicut ejus corpus, et sic per influxum et inde conjunctionem constituant unum, sicut 3 in homine regenerato internus ejus homo qui etiam spiritualis vocatur, et externus qui etiam dicitur naturalis.

[2] Quia talia hodie ignorantur, idcirco non sciri potest quid ‘adulterare’ 4 ulterius significat, quam quoad corpus illegitime conjungi. Quia illa, ut dictum est, hodie ignorantur, licet causam 5 dicere cur ‘adulterare’ in sensu spirituali significat 6 pervertere illa quae doctrinae fidei et charitatis sunt, ita adulterare bona et falsificare vera; causa est, quae 7 arcana hodie, quod amor conjugialis descendat ex conjugio boni et veri, quod conjugium caeleste vocatur; amor qui a Domino influit, qui est inter bonum et verum in caelo, vertitur in amorem conjugialem in terra, et hoc per correspondentiam; inde est quod falsificatio veri sit ‘scortatio’ et perversio boni sit ‘adulteratio’ in sensu interno; inde quoque est quod qui in bono et vero fidei non sunt nec in genuino amore 8 conjugiali possint esse, tum quod qui in adulteriis capiunt jucundum vitae non amplius aliquid fidei possint recipere; dictum audivi ab angelis quod ut primum aliquis adulterium committit in terra, et in eo capit jucundum, claudatur ei caelum, hoc est, is renuat amplius recipere inde aliquid fidei et charitatis; quod hodie in regnis ubi Ecclesia a perplurimis adulteria pro nihilo reputentur, est quia Ecclesia est in fine suo 9 , et sic non amplius aliqua fides, quia non charitas; unum enim correspondet alteri; ubi nulla fides est falsum loco veri et malum loco boni, et inde fluit quod adulteria non magis ut crimina reputentur 10 ; nam clauso caelo apud hominem talia ab inferno influunt; videantur quae de his prius dicta et ostensa sunt, n. 2727-2759, 4434, 11 4835, 4837.

[3] Quod ‘moechari’ et ‘adulterari’ 12 in sensu interno seu spirituali sit falsificare et pervertere vera et bona fidei et charitatis, proinde etiam 13 confirmare falsum et malum per pravas applicationes e Verbo, constare potest a singulis locis in Verbo ubi ‘adulterari’, ‘moechari’, et ‘scortari’ nominantur 14 , quod manifeste patebit a sequentibus, ut apud Ezechielem,

Fili hominis, notifica Hierosolymae abominationes ejus: Scortata es propter nomen tuum, et effudisti scortationes tuas super omnem transeuntem; sumpsisti de vestibus tuis, et fecisti tibi excelsa variegata, et scortata es super illis; accepisti vasa ornatus tui ex auro Meo et ex argento Meo quod dederam tibi, et feceras tibi imagines masculi; scortata es cum illis: sumpsisti filios tuos et filias tuas, quas peperisti Mihi, et sacrificasti [illos eis]. Num parum de scortationibus tuis? Scortata es cum filiis Aegypti, vicinis tuis, magnis carne, et multiplicasti scortationem tuam ad irritandum Me: et scortata es cum filiis Aschuris, cum satietas tibi nulla, cum quibus etiam scortata es, et tamen non saturata; et multiplicasti scortationem tuam usque ad terram negotiationis Chaldaeam, et tamen in hoc non satiata es. Mulier adultera sub viro suo accipit alienos; omnibus meretricibus dant mercedem, tu vero 15 dedisti mercedes tuas omnibus amasiis tuis, et remunerasti eos, ut venirent ad te e circuitu in scortationibus tuis: propterea, meretrix, audi verbum Jehovae, Judicabo te judiciis adulterarum, et effundentium sanguinem, 16:1 seqq. ;

[4] quis non videre potest quod per ‘scortationes’ hic significentur falsificationes 16 veri ac adulterationes boni? et quis potest intelligere hic verbulum nisi sciat quod ‘scortatio’ talia significet, tum nisi sciat quid ‘filii Aegypti’, ‘filii Aschuris’, ‘Chaldaea’, cum quibus 17 Hierosolyma dicitur scortata? quod non cum illis ipsis populis scortata sit, patet; dicendum itaque quid in sensu interno illa significant; per 18 Hierosolymam intelligitur Ecclesia perversa; ‘vestes’ ibi sunt vera quae pervertuntur, inde falsa quae agnoscuntur sunt ‘excelsa variegata’; ‘filii Aegypti’ sunt scientifica, ‘filii Aschuris’ ratiocinia, ‘Chaldaea’ profanatio veri; quod ‘vestes’ sint vera, videatur n. 1073, 2576, 4545, 4763, 5248, 5319, 5254, 6914, 19 6918; quod ‘excelsa’ sint cultus, ‘excelsa variegata’ hic cultus falsi, n. 796; ‘vasa ornatus ex auro et argento’ sunt 20 cognitiones boni et veri, quod ‘vasa’ sint cognitiones, n. 3068, 3079, quod ‘aurum’ sit bonum, n. 113, 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, ‘argentum’ verum boni, n. 1551, 21 2048, 2954, 5658; ‘imagines masculi’ 22 significant apparentias et similitudines veri 23 , n. 2046; ‘filii et filiae quas pepererunt’ sunt 20 vera et bona quae perverterunt, quod ‘filii’ sint vera, n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 2803, 2813, 3373, quod 24 ‘filiae’ bona, n. 25 489, 2362, 3024; quod ‘filii Aegypti’ sint scientifica per quae perversio 1164, 1165, 1186, 1462, 2588 fin. , 4749, 4964, 26 4967, 5700, 5702, 6004, 6015, 6125, 6651, 6679, 6683, 6692, 6750, 7296, 7779, 7926; ‘Aschur’ quod sit ratiocinatio, per quam mediis scientificis vera fidei perversa, et bona ejus adulterata sunt, n. 119, 27 1186; ‘multiplicare scortationem usque ad terram Chaldaeam’ est 28 usque ad profanationem veri, quod ‘Chaldaea’ sit profanatio veri, n. 1368; inde patet cur dicitur 29 ‘mulier adultera’, tum ‘meretrix’;

[5] similiter ac de ‘Babylone’ in Apocalypsi, Venit unus ex septem angelis habentibus septem phialas, et locutus est mecum dicens mihi, Veni, monstrabo tibi Judicium meretricis magnae sedentis super aquis multis, cum qua scortati sunt reges terrae, et inebriati sunt [ex] vino scortationis ejus in habitantes terram: erat Babylon magna mater scortorum, et abominationum terrae, 17:1, 2, 5, 14:8, 18:3;

quod ‘Babylon’ sint qui pervertunt vera et bona Ecclesiae sui dominii et sui quaestus causa, et hoc usque ad profanationem, constat ex significatione ‘Babelis’, n. 1182, 1283, 1295, 1304, 1306-1308, 1321, 1322, 1326, 1327 fin. ; inde est quod Babylon dicatur ‘meretrix’ et ‘mater scortorum’; qui de sensu interno nihil sciunt credent quod ‘reges terrae qui cum illa scortati sunt’ significent reges in terra aut regna, sed non significant reges nec regna, sed vera fidei Ecclesiae, cum quibus scortari est illa pervertere; quod ‘reges’ sint vera fidei, videatur n. 1672, 2015, 2069, 3009, 4575, 4581, 4966, 30 5044, 6148, et quod ‘terra’ sit Ecclesia, n. 566, 662, 1067, 1262, 1413, 1607, 1733, 1850, 2117, 2118 fin. , 2928, 31 3355, 4447, 4535, 5577, 8011, 8732; inebriati vino scortationis inhabitantes terram' est quod in errores et deliria redacti sint per falsa ex malo illi qui intra Ecclesiam sunt, ‘inebriari’ enim est in errores per falsa ratiocinia et per pravas interpretationes Verbi duci, n. 1072; ‘vinum’ est falsum ex malo, n. 6377, inde ‘vinum scortationis’ est falsum ex perversione veri; quod ‘terra’ sit Ecclesia, modo ostensum est; ‘edere’ dicitur ‘super aquis multis’ quia super falsis, nam ‘aquae’ in sensu genuino sunt vera, et in sensu opposito falsa, n. 729, 790, 8137, 8138, 8568.

[6] 32 Quod ‘ 33 adulterare et scortari’ sit pervertere bona et vera Ecclesiae, constat manifeste etiam alibi [ex his] apud Ezechielem,

Duae mulieres, filiae unius matris, scortatae sunt in Aegypto, in adolescentia sua scortatae sunt, Ohola Samaria, et Oholiba Hierosolyma; scortata est Ohola sub Me, et dilexit amasios suos, Assyrios propinquos, vestitos hyacintho, praefectos et duces, juvenes desiderii omnes, equites equitantes equis; dedit scortationes suas super illos, delectum filiorum Aschuris omnium: attamen scortationes suas ex Aegypto non deseruit, nam cum illis concubuerant 34 in adolescentia sua: Oholiba corrupit amorem suum prae illa, et scortationes suas supra 35 scortationes sororis suae; filios Aschuris adamavit; addidit ad scortationes [suas], cum vidit viros pictos super pariete, imagines Chaldaeorum, pictos minio, et amavit eos ad aspectum oculorum suorum; venerunt etiam ad illam filii Babelis ad concubitum amorum; polluerunt illam per scortationem suam; multiplicavit tamen scortationes suas dum recordata est dierum adolescentiae, quibus scortata est in terra Aegypti; adamavit supra paelices illos, 23:[1] seqq. ;

in his etiam nullus non videre potest quod per ‘scortationes’ 36 intelligantur scortationes 37 spirituales, hoc est, perversiones boni et falsificationes veri, quae Ecclesiae; tum 38 quod contenta in sensu interno non 39 patescant nisi sciatur quod significatur per ‘filios Aegypti’, per ‘Assyrios’ seu ‘filios Aschuris’, per ‘Chaldaeam’, et per ‘Babelem’, nam quod illae gentes non intelligantur sed quod talia quae sunt falsi, liquet, cum illis enim non scortati sunt incolae Samariae et Hierosolymae; sed quid per Aegyptum, Aschurem, Chaldaeam et Babelem significatur, mox supra ostensum videatur.

[7] Ex sequentibus etiam constat quod ‘scortationes’ et ‘adulteria’ 40 in sensu interno sint falsificationes et perversiones boni et veri, ita adulterationes horum, ut apud Hoscheam,

Contendite cum matre vestra, contendite, quoniam illa non uxor Mea, et Ego non maritus ejus, ut removeat scortationes a faciebus suis, et adulteria sua ab inter ubera sua; filiorum ejus non miserebor, quia filii scortationum illi, quoniam scortata est mater illorum, dicens, Ibo post amasios meos, dantes panem meum, et aquas meas, lanam meam, et linum meum, oleum meum, et potus meos: sed devastabo vitem ejus et ficum ejus, de quibus dixit, Merces meretricia illa mihi, quam dederunt mihi amasii mei, 2:2-12;

per ‘matrem’ in sensu interno hic intelligitur Ecclesia, n. 289, 2691, 2717, 4257, 41 5581, 8897, pariter per ‘uxorem’, n. 252, 253, 409, 749, 770, quae ‘non uxor’ dicitur, quia in veris perversis, hoc est, falsis; per ‘filios’ vera Ecclesiae, hic falsa, quia dicuntur ‘filii scortationum’, n. 489, 491, 533, 2623, 2803, 2813, 42 3373, 3704, 4257; quid ‘panis’, quid ‘aqua’, quid ‘lana’ et ‘linum’, tum ‘oleum’ et ‘potus’, ut et 43 ‘vitis’ et ‘ficus’, ostensum est in suis locis, quod nempe sint bona amoris et charitatis, tum bona et vera fidei interiora et exteriora, at 44 mala et falsa in sensu opposito, nam bona fiunt mala et vera fiunt falsa cum pervertuntur; quid ‘panis’ videatur n. 276, 680, 2165, 2177, 3464, 3478, 3735, 3813, 4217, 4735, 4976, 5915, 6118, 45 8410, quid ‘aquae’, n. 46 739, 790, 8137, 8138, 8568, quid ‘linum’, n. 7601, quid ‘oleum’, n. 886, 3728, 4582, quid ‘potus’, n. 3069, 3168, 3772, 8562, quid ‘vitis’, n. 1069, 5113, 6376, 47 quid ‘ficus’, n. 48 4231, 5113; ‘merces meretricia’ est falsum doctrinae quod venditant pro vero:

[8] apud eundem,

49 Populus Meus lignum interrogat, et baculus ejus respondet illi, quia spiritus scortationis seduxit, et scortati sunt a sub deo suo; super verticibus montium sacrificant, et super collibus suffiunt, propterea scortantur filiae vestrae, et nurus vestrae adulterantur: nonne 50 visitavero super filias vestras, quia scortantur, et super nurus vestras quia adulterantur, quia hi 51 cum scortis dividunt, et cum prostibulis sacrificant? si scortaris tu, Israel, ne reus fiat Jehudah, 4:11 seqq. ;

52 ‘scortari sub deo suo’ pro pervertere verum 53 , nam per ‘deum’ in sensu interno significatur verum et in opposito falsum, n. 2586, 2769, 2807, 2822, 4295, 4402, 4544, 7010, 7268, 7873, 8301, 8867, ‘montes et colles’ sunt amores, hic amores sui et mundi, n. 795, 796, 54 1691, 2722, 6435, ‘lignum quod interrogatur’ est bonum jucundi alicujus cupiditatis, n. 643, ‘baculus qui respondet’ est potentia imaginaria ex proprio intellectuali, n. 4013, 4015, 4876, 4936, 7011, 55 7026; quia ‘dii’ significans in genuino sensu vera et in opposito falsa, ideo falsificare vera et adulterare bona significatur 56 per scortati post deos alienos, ut post 57 baalem, post Molechum, post idola, Lev. 20:5; Ezech. 6:9; 58 et alibi.

[9] Ex his nunc constare potest quid per ‘adulteria et scortationes’ intelligitur in sequentibus his locis:

apud Esaiam,

Vos accedite huc, filii praestigiatricis, semen adulteri, et scortata est; contra quem oblectatis vos? contra quem dilatatis os, et elongatis linguam? nonne vos nati praevaricationis, semen mendacii, qui incaluistis in dii sub omni arbore viridi? 57:3-5:

apud eundem,

Fiet in fine septuaginta annorum visitabit Jehovah Tyrum, ut redeat ad mercedem meretriciam suam, et scortetur cum omnibus regnis terrae super faciebus orbis, 23:17, 18:

apud Jeremiam,

Et dimisit vir uxorem suam, et abivit ab eo, et fuit viro alii; scortata est cum sociis multis; profanasti terram scortationibus tuis et malitia tua: nam vidisti quae fecit aversa Israel, abiens haec super omnem montem altum, et sub omnem arborem viridem, et scortabaris ibi? etiam perfida Jehudah soror ejus, abivit et scortata est etiam illa; 59 adeo ut a voce scortationis ejus profanaverit terram, moechata est cum lapide et ligno, 60 3:1-10

apud eundem,

Haec sors tua, quod oblita es Mei, et confisa es mendacio; adulteria tua, et hinnitus tui, scelus 61 scortationis tuae, super collibus in agro vidi abominationes tuas; vae tibi, Hierosolyma! 13:25, 27:

apud eundem,

Contra prophetas: adulteris plena est terra, quia propter maledictionem luget terra, exaruerunt pascua deserti; quia tam propheta quam sacerdos hypocrisin exercent: in prophetis Hierosolymae etiam vidi obfirmationem horrendam, adulterando et eundo in mendacio; confirmarunt manus malorum; visionem cordis sui loquuntur non ex ore Jehovae, 23:9, 10 seq. :

apud eundem,

Fecerunt stultitiam in Israele, et moechati sunt cum uxoribus sociorum suorum, et locuti sunt verbum in nomine Meo mendaciter, quod non praecepi illis, 29:23;

[10] ex his manifeste patet quod 62 adulterare' et ‘moechari’ sit ex suo corde, hoc est, ex proprio, ita sicut suadent amores sui et mundi, explicare et pervertere Verbi vera; proinde loqui 63 mendacia, hoc est, falsa, sicut aperte dicitur 64 . Insuper apud Hoscheam, Ne laeteris, Israel, quia scortatus es de sub Deo tuo; dilexisti mercedem meretriciam super omnibus areis frumenti, 9:1:

apud eundem,

Locutus est Jehovah ad Hoscheam, Abi, accipe tibi mulierem scortationum, et liberos scortationum, quia scortando scortatur terra a post Jehovam, 1:2:

apud Nahum,

Vae urbi sanguinum! prae multitudine scortationum scorti, boni gratia, magistrae praestigiarum, 65 vendentis gentes per scortationes suas, et familias per praestigias suas Nahum 3:[1, ] 4:

apud Moschen,

Filii vestri erunt pascentes in deserto 40 annis, et portabunt scortationes vestras, juxta numerum dierum quibus explorastis terram, dies singuli pro anno, portabitis iniquitates vestras 40 annis 66 , Num. 14: 67 33, 34.

[11] Quia scortationibus in terra correspondebant falsificationes veri et adulterationes boni, ideo poena mortis erat adulteris, Lev. 20:10, et filia viri sacerdotis, si profanaverit se scortando, igne combureretur 68 , Lev. 21:9, tum 69 quod non aliqua filia in Israele exponeretur scortationi, Lev. 19:29 pariter 70 quod non veniret spurius in congregationem Jehovae, ne quidem generatio ejus decima, Deut. 23:3 [KJV Deut. 23:2], et quod non inferenda esset merces meretricia 71 in domum Jehovae, quia abominatio, Deut. 23:18, 19 72 .

[12] Ex his nunc plene constare potest quid per 73 adulterare' significatur, quod nempe in sensu externo sit committere adulteria, in sensu interno repraesentativo colere idola et alios deos per talia quae Ecclesiae sunt, consequenter 74 idololatrica externa et interna 75 ; in sensu autem interno spirituali significantur adulterationes boni et perversiones veri; ex his evidenter patet unde est quod adulteria in se tam nefanda sint, ac dicantur abominationes, 76 quod nempe inde, omnes quia correspondent conjugio falsi et mali, quod est conjugium infernale; et vice versa, cur conjugia genuina sancta sunt 77 , quod nempe inde, quia correspondent conjugio boni et veri, quod est conjugium caeleste; immo amor conjugialis 78 genuinus ex conjugio boni et veri descendit, ita e caelo, hoc est, per caelum a Domino, at amor adulterii ex conjugio falsi et mali, ita ex interno, hoc est, a diabolo.

Notas a pie de página:

1. adulterare et moechari

2. sit

3. ita

4. The Manuscript inserts et moechari.

5. causas

6. significet

7. The Manuscript inserts inter.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. Ecclesiae finis instat

10. et sic falsum loco veri, et malum loco boni, ibi adulteria pro nihilo aestimantur

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. adulterari et moechari

13. ita

14. nominatur

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

16. The Manuscript inserts et perversiones.

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

18. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

19. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

20. quod sint

21. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

22. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

23. imagines masculi inde significant quod falsa illa appareant sicut vera

24. et

25. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

26. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

27. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

28. quod sit

29. quid significat cum dicatur

30. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

31. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

32. The Manuscript inserts ex his cognitis patet quis sensus inest huic prophetico.

33. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

34. concubuerunt, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

35. super, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

36. The Manuscript inserts hic.

37. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

38. etiam

39. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

40. adulteria et scortationes

41. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

42. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

43. tum quid

44. The Manuscript inserts quod sint.

45. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

46. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

47. The Manuscript inserts et.

48. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

49. The Manuscript inserts Scortatio, et vinum, et mustum occupavit eos;

50. The Manuscript places this after Jehudah in the Manuscript, in the First Latin Edition, and in the Second Latin Edition.

51. hae, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

52. The Manuscript inserts per vinum hic significatur falsum, Arcana Coelestia 6377; per mustum malum inde, n. 3580;

53. amplecti falsum

54. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

55. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

56. intelligitur

57. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

58. Before Lev. , in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

59. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

60. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

61. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

62. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

63. The Manuscript places this after falsa.

64. The Manuscript inserts ac visionem cordum non ex ore Jehovae loqui.

65. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

66. Before, juxta in the Manuscript, in the First Latin Edition, and in the Second Latin Edition.

67. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

68. comburetur

69. et

70. cum

71. scorti

72. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

73. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

74. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

75. The Manuscript inserts intra Ecclesiam.

76. ut quoque sunt,

77. sint

78. conjugalis, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.