La Biblia

 

Leviticus 18

Estudio

   

1 Locutus est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Ego Dominus Deus vester :

3 juxta consuetudinem terræ Ægypti, in qua habitastis, non facietis : et juxta morem regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis, nec in legitimis eorum ambulabitis.

4 Facietis judicia mea, et præcepta mea servabitis, et ambulabitis in eis. Ego Dominus Deus vester.

5 Custodite leges meas atque judicia, quæ faciens homo, vivet in eis. Ego Dominus.

6 Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet, ut revelet turpitudinem ejus. Ego Dominus.

7 Turpitudinem patris tui, Turpitudinem matris tuæ non discooperies : mater tua est : non revelabis Turpitudinem ejus.

8 Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies : turpitudo enim patris tui est.

9 Turpitudinem sororis tuæ ex patre sive ex matre, quæ domi vel foris genita est, non revelabis.

10 Turpitudinem filiæ filii tui vel neptis ex filia non revelabis : quia turpitudo tua est.

11 Turpitudinem filiæ uxoris patris tui, quam peperit patri tuo, et est soror tua, non revelabis.

12 Turpitudinem sororis patris tui non discooperies : quia caro est patris tui.

13 Turpitudinem sororis matris tuæ non revelabis, eo quod caro sit matris tuæ.

14 Turpitudinem patrui tui non revelabis, nec accedes ad uxorem ejus, quæ tibi affinitate conjungitur.

15 Turpitudinem nurus tuæ non revelabis, quia uxor filii tui est : nec discooperies ignominiam ejus.

16 Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis : quia turpitudo fratris tui est.

17 Turpitudinem uxoris tuæ et filiæ ejus non revelabis. Filiam filii ejus, et filiam filiæ illius non sumes, ut reveles ignominiam ejus : quia caro illius sunt, et talis coitus incestus est.

18 Sororem uxoris tuæ in pellicatum illius non accipies, nec revelabis turpitudinem ejus adhuc illa vivente.

19 Ad mulierem quæ patitur menstrua non accedes, nec revelabis fœditatem ejus.

20 Cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis commistione maculaberis.

21 De semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.

22 Cum masculo non commiscearis coitu femineo, quia abominatio est.

23 Cum omni pecore non coibis, nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet jumento, nec miscebitur ei, quia scelus est.

24 Nec polluamini in omnibus his quibus contaminatæ sunt universæ gentes, quas ego ejiciam ante conspectum vestrum,

25 et quibus polluta est terra : cujus ego scelera visitabo, ut evomat habitatores suos.

26 Custodite legitima mea atque judicia, et non faciatis ex omnibus abominationibus istis, tam indigena quam colonus qui peregrinantur apud vos.

27 Omnes enim execrationes istas fecerunt accolæ terræ qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam.

28 Cavete ergo ne et vos similiter evomat, cum paria feceritis, sicut evomuit gentem, quæ fuit ante vos.

29 Omnis anima, quæ fecerit de abominationibus his quippiam, peribit de medio populi sui.

30 Custodite mandata mea. Nolite facere quæ fecerunt hi qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester.

   

La Biblia

 

Leviticus 19

Estudio

   

1 Locutus est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Loquere ad omnem cœtum filiorum Israël, et dices ad eos : Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester.

3 Unusquisque patrem suum, et matrem suam timeat. Sabbata mea custodite. Ego Dominus Deus vester.

4 Nolite converti ad idola, nec deos conflatiles faciatis vobis. Ego Dominus Deus vester.

5 Si immolaveritis hostiam pacificorum Domino, ut sit placabilis,

6 eo die quo fuerit immolata, comedetis eam, et die altero : quidquid autem residuum fuerit in diem tertium, igne comburetis.

7 Si quis post biduum comederit ex ea, profanus erit, et impietatis reus :

8 portabitque iniquitatem suam, quia sanctum Domini polluit, et peribit anima illa de populo suo.

9 Cumque messueris segetes terræ tuæ, non tondebis usque ad solum superficiem terræ, nec remanentes spicas colliges,

10 neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis : sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes. Ego Dominus Deus vester.

11 Non facietis furtum. Non mentiemini, nec decipiet unusquisque proximum suum.

12 Non perjurabis in nomine meo, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.

13 Non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum. Non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane.

14 Non maledices surdo, nec coram cæco pones offendiculum : sed timebis Dominum Deum tuum, quia ego sum Dominus.

15 Non facies quod iniquum est, nec injuste judicabis. Non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis. Juste judica proximo tuo.

16 Non eris criminator, nec susurro in populo. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ego Dominus.

17 Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum.

18 Non quæras ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum. Diliges amicum tuum sicut teipsum. Ego Dominus.

19 Leges meas custodite. Jumentum tuum non facies coire cum alterius generis animantibus. Agrum tuum non seres diverso semine. Veste, quæ ex duobus texta est, non indueris.

20 Homo, si dormierit cum muliere coitu seminis, quæ sit ancilla etiam nubilis, et tamen pretio non redempta, nec libertate donata : vapulabunt ambo, et non morientur, quia non fuit libera.

21 Pro delicto autem suo offeret Domino ad ostium tabernaculi testimonii arietem :

22 orabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus coram Domino, et repropitiabitur ei, dimitteturque peccatum.

23 Quando ingressi fueritis terram, et plantaveritis in ea ligna pomifera, auferetis præputia eorum : poma, quæ germinant, immunda erunt vobis, nec edetis ex eis.

24 Quarto autem anno omnis fructus eorum sanctificabitur, laudabilis Domino.

25 Quinto autem anno comedetis fructus, congregantes poma, quæ proferunt. Ego Dominus Deus vester.

26 Non comedetis cum sanguine. Non augurabimini, nec observabitis somnia.

27 Neque in rotundum attondebitis comam, nec radetis barbam.

28 Et super mortuo non incidetis carnem vestram, neque figuras aliquas aut stigmata facietis vobis. Ego Dominus.

29 Ne prostituas filiam tuam, ne contaminetur terra et impleatur piaculo.

30 Sabbata mea custodite, et sanctuarium meum metuite. Ego Dominus.

31 Non declinetis ad magos, nec ab ariolis aliquid sciscitemini, ut polluamini per eos. Ego Dominus Deus vester.

32 Coram cano capite consurge, et honora personam senis : et time Dominum Deum tuum. Ego Dominus.

33 Si habitaverit advena in terra vestra, et moratus fuerit inter vos, non exprobretis ei :

34 sed sit inter vos quasi indigena, et diligetis eum quasi vosmetipsos : fuistis enim et vos advenæ in terra Ægypti. Ego Dominus Deus vester.

35 Nolite facere iniquum aliquid in judicio, in regula, in pondere, in mensura.

36 Statera justa, et æqua sint pondera, justus modius, æquusque sextarius. Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti.

37 Custodite omnia præcepta mea, et universa judicia, et facite ea. Ego Dominus.