La Biblia

 

Hoschea 4

Estudio

   

1 Audite verbum Domini, filii Israël, quia judicium Domino cum habitatoribus terræ : non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra.

2 Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit.

3 Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis qui habitat in ea, in bestia agri, et in volucre cæli ; sed et pisces maris congregabuntur.

4 Verumtamen unusquisque non judicet, et non arguatur vir : populus enim tuus sicut hi qui contradicunt sacerdoti.

5 Et corrues hodie, et corruet etiam propheta tecum. Nocte tacere feci matrem tuam.

6 Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam : quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi ; et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego.

7 Secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi : gloriam eorum in ignominiam commutabo.

8 Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum.

9 Et erit sicut populus, sic sacerdos ; et visitabo super eum vias ejus, et cogitationes ejus reddam ei.

10 Et comedent, et non saturabuntur ; fornicati sunt, et non cessaverunt : quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo.

11 Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor.

12 Populus meus in ligno suo interrogavit, et baculus ejus annuntiavit ei ; spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo.

13 Super capita montium sacrificabant, et super colles ascendebant thymiama ; subtus quercum, et populum, et terebinthum, quia bona erat umbra ejus ; ideo fornicabuntur filiæ vestræ, et sponsæ vestræ adulteræ erunt.

14 Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatæ, et super sponsas vestras cum adulteraverint, quoniam ipsi cum meretricibus conversabantur, et cum effeminatis sacrificabant ; et populus non intelligens vapulabit.

15 Si fornicaris tu, Israël, non delinquat saltem Juda ; et nolite ingredi in Galgala, et ne ascenderitis in Bethaven, neque juraveritis : Vivit Dominus !

16 Quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israël ; nunc pascet eos Dominus, quasi agnum in latitudine.

17 Particeps idolorum Ephraim : dimitte eum.

18 Separatum est convivium eorum ; fornicatione fornicati sunt : dilexerunt afferre ignominiam protectores ejus.

19 Ligavit eum spiritus in alis suis, et confundentur a sacrificiis suis.

   

De obras de Swedenborg

 

Doctrina Vitae pro Nova Hierosolyma #79

Estudiar este pasaje

  
/ 114  
  

79. Quod per "adulterari" in spirituali sensu intelligatur adulterare bonum Verbi et falsificare verum ejus, constat ex his:-

"Babylon... a vino... scortationis suae potavit omnes gentes" (Apocalypsis 12:8).

Angelus dixit, "Monstrabo tibi judicium meretricis magnae sedentis super aquis multis, cum qua scortati sunt reges terrae" (Apocalypsis 17:1-2).

Babylon "ex vino furoris scortationis suae potavit omnes genes, et reges terrae cum ea scortati sunt" (Apocalypsis 18:3).

Deus "judicavit meretricem magnam, quae corrupit terram scortatione sua" (Apocalypsis 19:2).

"Scortatio" dicitur de Babylone, quia per "Babylonem" intelliguntur illi qui Divinam Domini potestatem sibi arrogant, et profanant Verbum adulterando et falsificando illud; quare etiam Babylon vocatur,

"Mater scortationum et abominationum terrae" (Apocalypsis 17:5).

Simile per "scortationem" significatur apud Prophetas: ut apud Jeremiam,

"In prophetis Hierosolymae vidi obfirmationem horrendam, adulterando et eundo in mendacio" (Jeremias 23:14).

Apud Ezechielem,

"Duae mulieres filiae unius matris scortatae sunt in Aegypto; in adolescentia sua scortatae sunt:... scortata est una sub Me; et dilexit amasios... Assyrios propinquos;... dedit scortationes suas super illos; attamen scortationes suas in Aegypto non deseruit. Altera corrupit amorem suum plus quam illa, et scortationes suas supra scortationes sororis...; addidit ad scortationes suas amavit" Chaldaeos; "venerunt ad illam filii Babelis ad concubitum amorum, et polluerunt eam per scortationem suam" (23:2-17):

Haec de Ecclesia Israelitica et Judaica, quae ibi sunt "filiae unius matris;" per "scortationes illarum" intelliguntur adulterationes et falsificationes Verbi; et quia in Verbo per "Aegyptum" significatur scientia, per "Assyriam" ratiocinatio, per "Chaldaeam" profanatio veri, et per "Babelem" profanatio boni, ideo dicitur quod "cum illis scortatae sint." Simile dicitur de Hierosolyma, per quam significatur ecclesia quoad doctrinam, apud Ezechielem,

Hierosolyma, "confisa es pulchritudini tuae, et scortata es ob famam tuam, adeo ut effuderis scortationes tuas super omnem transeuntem:... scortata es cum filiis Aegypti vicinis tuis, magnis carne, et multiplicasti scortationem tuam;... scortata es cum filiis Aschuris; cum satietas tibi nulla, cum quibus scortata es,... multiplicasti scortationem tuam usque ad terram negotiationis Chaldaeam:... mulier adultera sub viro suo accipit alienos: omnes meretricibus suis dant mercedem, 1 tu vero dedisti mercedes omnibus amasiis,... ut veniant ad te in circuitu tuo in scortationibus tuis:... quare, meretrix, audi verbum Jehovae" (16:15, 26, 28-29, 32-33, 35, seq.):

Quod per "Hierosolymam" intelligatur ecclesia, videatur in Doctrina de Domino 62, 63.

(Simile per "scortationes" significatur apud Esaiam 23:17-18; 57:3: apud Jeremiam 3:2, 6, 8; 9; 5:1, 7; 13:27; 29:23 2 : apud Micham 1:7: apud Nahum 3:4 3 : apud Hoscheam 4:10-11 4 : tum Leviticus 20:5: Numeri 14:33; 15:39; et alibi).

Idcirco etiam gens Judaica a Domino vocata est

"Generatio adultera" (Matthaeus 12:39; 16:4: Marcus 8:38)

Notas a pie de página:

1. "Omnes meretricibus suis dant mercedem":- sic editio princeps; sic quoque Apocalypsis Revelata 134, et Apocalypsis Explicata 141(b): sed videatur Apocalypsis Explicata 695(d), ubi legimus,"Omnibus meretricibus dant mercedem.",

2. iii. pro "ii.",

"3, 4 pro "3, 4",

"4, 10, 11 pro "7, 10, 11"

  
/ 114  
  

De obras de Swedenborg

 

Apocalypsis Revelata #3

Estudiar este pasaje

  
/ 962  
  

3. "Quam dedit illi Deus indicare servis Suis," significat pro illis qui in fide ex charitate sunt, seu in veris sapientiae ex bono amoris. - Per "indicare" significatur manifestare, et per "servos" significantur hic qui in fide ex charitate sunt; illis haec manifestantur, quia intelligunt et recipiunt: per servos in spirituali sensu intelliguntur qui in veris sunt, et quia vera Sunt ex bono, per servos intelliguntur qui in veris ex bono sunt, ita quoque qui in Sapientia ex amore, quia sapientia est veri et amor est boni; tum qui in fide ex charitate, quia fides etiam est veri et charitas est boni; et quia genuinus sensus spiritualis est abstractus a persona, ideo in illo per servos significantur vera; nunc quia vera inserviunt bono, docendo illud, ideo in genere et proprie per servum in Verbo intelligitur inserviens, seu qui aut quod inservit; in hoc Sensu non modo Prophetae vocabantur servi Dei, sed etiam Dominus quoad Humanum Suum: quod Prophetae vocati sint servi Dei, constat ex his locis:

"Misit Jehovah ad vos omnes Servos Suos Prophetas," (Jeremias 25:4). 1

"Revelavit arcanum Suum Servis Suis Prophetis," (Amos 3:7).

"Dedit coram nobis 2 per manum Servorum Suorum Prophetarum," (Daniel 9:10).

Et Moses vocatur "Servus Jehovae," (Malachias 3:22 (Bibl. Angl. 4:4));

causa est, quia per "Prophetam" in sensu spirituali intelligitur Verum doctrinae, de quo infra. Et quia Dominus erat ipsum Divinum Verum, quod etiam eSt Verbum, et ex eo dictus est Ipse Propheta, et in mundo inserviebat, ac in aeternum inservit omnibus docendo, ideo etiam Ipse passim vocatur "Servus Jehovae," ut in sequentibus locis:

"Ex labore animae Suae videbit, saturabitur; per scientiam Suam justificabit justus Servus Meus multos," (Esaias 53:11).

"Ecce prudenter aget Servus Meus; extolletur et exaltabitur et evehetur valde," (Esaias 52:13).

"Ecce Servus Meus, in Quem incumbo, Electus Meus, beneplacitum habet anima Mea, dedi Spiritum super Ipsum," (Esaias 42:1, 19);

haec de Domino. Similiter David, ubi per illum intelligitur Dominus, ut in his:

"Ego Jehovah ero illis in Deum, et Servus Meus David Princeps in medio illorum," (Ezechiel 34:24).

"Servus Meus David erit Rex super illos, ut Pastor unus sit omnibus illis," (Ezechiel 37:24).

"Protegam urbem hanc ad servandum eam, propter Me et Davidem Servum Meum," (Esaias 37:35);

pariter Psalm. 78:70, 71, 72; 89:4-5, 21 (B.A. 3-4, 20));

quod per "Davidem" in his locis intelligatur Dominus, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino 43, 44. Ipse Dominus de Se similiter dicit,

"Quisquis voluerit inter vos magnus fieri, esse debebit vester Minister; et quisquis voluerit esse primus, debebit esse vester Servus, sicut Filius Hominis non venit ut Ipsi ministretur, sed ut ministret," (Matthaeus 20:25-28; Marcus 10:42-44; Luca 22:27; pariter Luca 12:37);

hoc dicit Dominus, quia per servum et ministrum intelligitur qui inservit et ministrat docendo, et abstracte a persona Divinum Verum, quod fuit Ipse. Cum itaque per servum intelligitur qui docet Divinum Verum, patet quod per "servos" in hoc loco Apocalypseos intelligantur qui in veris ex bono sunt, seu in fide ex charitate, quia hi possunt docere ex Domino, hoc est, potest Dominus docere et ministrare per illos: in hoc sensu dicuntur servi apud Matthaeum:

In consummatione saeculi, "qui est fidelis Servus et prudens, quem constituet Dominus ejus super famulitium Suum, ut det illis cibum in tempore suo: beatus Servus hic quem invenerit Dominus facientem ita," (24:45-46); 3

et apud Lucam:

"Beati Servi hi, quos veniens Dominus invenerit vigilantes: amen dico vobis, quod cincturus sit Se, et accumbere facturus eos, Ipseque accedens ministraturus illis," (12:37).

In Caelo vocantur omnes servi Domini, qui in Regno spirituali Ipsius sunt, at Ministri, qui in Regno Caelesti Ipsius sunt; causa est, quia illi qui in Regno Ipsius spirituali sunt, in Sapientia ex Divino Vero sunt, et qui in Regno Caelesti in Amore ex Divino Bono; ac Bonum ministrat, et Verum inservit. In opposito autem sensu per servos intelliguntur qui serviunt Diabolo; hi in ipso statu servitutis sunt; illi autem qui serviunt Domino, in statu libertatis sunt; ut quoque docet Dominus, (Johannes 8:32-36).

Notas a pie de página:

1. xxv. pro "xv."

2. nobis pro "vobis"

3. 45, 46 pro "45"

  
/ 962