La Biblia

 

Genesis 25

Estudio

   

1 Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam :

2 quæ peperit ei Zamran et Jecsan, et Madam, et Madian, et Jesboc, et Sue.

3 Jecsan quoque genuit Saba et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomin.

4 At vero ex Madian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abida, et Eldaa : omnes hi filii Ceturæ.

5 Deditque Abraham cuncta quæ possederat, Isaac :

6 filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem.

7 Fuerunt autem dies vitæ Abrahæ, centum septuaginta quinque anni.

8 Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectæque ætatis et plenus dierum : congregatusque est ad populum suum.

9 Et sepelierunt eum Isaac et Ismaël filii sui in spelunca duplici, quæ sita est in agro Ephron filii Seor Hethæi, e regione Mambre,

10 quem emerat a filiis Heth : ibi sepultus est ipse, et Sara uxor ejus.

11 Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio ejus, qui habitabat juxta puteum nomine Viventis et videntis.

12 Hæ sunt generationes Ismaël filii Abrahæ, quem peperit ei Agar Ægyptia, famula Saræ : et

13 hæc nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaëlis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam,

14 Masma quoque, et Duma, et Massa,

15 Hadar, et Thema, et Jethur, et Naphis, et Cedma.

16 Isti sunt filii Ismaëlis : et hæc nomina per castella et oppida eorum, duodecim principes tribuum suarum.

17 Et facti sunt anni vitæ Ismaëlis centum triginta septem, deficiensque mortuus est, et appositus ad populum suum.

18 Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quæ respicit Ægyptum introëuntibus Assyrios ; coram cunctis fratribus suis obiit.

19 Hæ quoque sunt generationes Isaac filii Abraham : Abraham genuit Isaac :

20 qui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban.

21 Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis : qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccæ.

22 Sed collidebantur in utero ejus parvuli ; quæ ait : Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere ? perrexitque ut consuleret Dominum.

23 Qui respondens ait : Duæ gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori.

24 Jam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero ejus reperti sunt.

25 Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus : vocatumque est nomen ejus Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu : et idcirco appellavit eum Jacob.

26 Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli.

27 Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola : Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis.

28 Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur : et Rebecca diligebat Jacob.

29 Coxit autem Jacob pulmentum : ad quem cum venisset Esau de agro lassus,

30 ait : Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen ejus Edom.

31 Cui dixit Jacob : Vende mihi primogenita tua.

32 Ille respondit : En morior, quid mihi proderunt primogenita ?

33 Ait Jacob : Jura ergo mihi. Juravit ei Esau et vendidit primogenita.

34 Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit, et abiit, parvipendens quod primogenita vendidisset.

   

De obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #3312

Estudiar este pasaje

  
/ 10837  
  

3312. ‘Habitans tentoria’: quod significet cultum inde, constat ex significatione ‘tentoriorum’ quod sint sanctum amoris et inde cultus, n. 414, 1102, 2145, 2152; quod tentoria significent sanctum cultus inde est 1 quia antiquissimo tempore homo Ecclesiae qui in amore in Dominum fuit et inde in sancto cultu, in tentoriis 2 habitavit, et ibi suum cultum sanctum 3 habuit: et quia tunc repraesentari 4 coeptum sanctum amoris et inde sanctum cultus per tentoria, mandatum fuit ut Tentorium, secundum typum 5 ostensum Mosi in monte Sinai, facerent, et ibi cultum suum Divinum instituerent; exinde etiam festum tabernaculorum et quod tunc habitarent tentoria, erat ex causa repraesentationis sancti cultus qui fuit Ecclesiae caelestis homini; exinde patet quod per ‘habitare tentoria’ significetur cultus.

Notas a pie de página:

1. The Manuscript has quod

2. The Manuscript has fuerit

3. The Manuscript has habuerit

4. The Manuscript has coepit

5. The Manuscript inserts qui.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

De obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #3194

Estudiar este pasaje

  
/ 10837  
  

3194. ‘Jishak venit a veniendo Beer-lahai-roi’: quod significet Divinum Bonum Rationale ex ipso Divino Vero natum, constat ex repraesentatione ‘Jishaki’ quod sit Divinum Rationale Domini, de qua n. 2083, 2630, hic quoad Divinum Bonum ibi, quia nondum verum Divinum e naturali evocatum, quod per ‘Rebeccam’ repraesentatur, ipsi conjunctum; in his quae nunc sequuntur, de conjunctione agitur; et a significatione ‘venire a veniendo Beer-lahai-roi’ quod sit ex Divino Vero natum; Beer-lahai-roi in lingua originali significat fontem vivo videnti me, ut supra Gen. 16:13, 14 1 , ubi legitur, ‘Hagar vocavit nomen Jehovae loquentis ad se, Tu Deus videns me, quia dixit, Num etiam hic vidi post videntem me? propterea vocavit fontem Beer-lahai-roi (fons vivo videnti me)’ quae quid significant, videatur n. 1952-1958; ibi quoque patet quod ‘fons’ sit Divinum Verum ‘vivus videns me’ quod sit Divinum Bonum Rationale, quod ibi vocatur Domini Interior homo, ex Divino Vero. Cum arcanissimo hoc ita se habet: Ipsissimo Divino est Bonum et Verum, Dominum quoad Divinum Humanum exivit ex Divino Bono, et natus ex Divino Vero; seu quod idem, Ipsum Esse Domini erat Divinum Bonum, e Ipsum Existere erat Divinum Verum, exinde Divinum Bonum Rationale Domini, cui Divinum Verum ex Humano conjunxit.

Notas a pie de página:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.