La Biblia

 

Exodus 31

Estudio

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Ecce, vocavi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Juda,

3 et implevi spiritu Dei, sapientia, et intelligentia et scientia in omni opere,

4 ad excogitandum quidquid fabrefieri potest ex auro, et argento, et ære,

5 marmore, et gemmis, et diversitate lignorum.

6 Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam : ut faciant cuncta quæ præcepi tibi,

7 tabernaculum fœderis, et arcam testimonii, et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi,

8 mensamque et vasa ejus, candelabrum purissimum cum vasis suis, et altaris thymiamatis,

9 et holocausti, et omnia vasa eorum, labrum cum basi sua,

10 vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti, et filiis ejus, ut fungantur officio suo in sacris :

11 oleum unctionis, et thymiama aromatum in sanctuario, omnia quæ præcepi tibi, facient.

12 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :

13 Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Videte ut sabbatum meum custodiatis : quia signum est inter me et vos in generationibus vestris : ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos.

14 Custodite sabbatum meum, sanctum est enim vobis : qui polluerit illud, morte morietur ; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui.

15 Sex diebus facietis opus : in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino ; omnis qui fecerit opus in hac die, morietur.

16 Custodiant filii Israël sabbatum, et celebrent illud in generationibus suis. Pactum est sempiternum

17 inter me et filios Israël, signumque perpetuum ; sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et in septimo ab opere cessavit.

18 Deditque Dominus Moysi, completis hujuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei.

   

De obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #425

Estudiar este pasaje

  
/ 10837  
  

425. Quod ‘aes’ significet bonum naturale, adhuc orbi ignotum est; tum quod unumquodvis metallum quod nominatur in Verbo, significet quoddam in sensu interno; ut ‘aurum’ bonum caeleste; ‘argentum’ verum spirituale; ‘aes’ bonum naturale; ‘ferrum’ verum naturale, et sic porro reliqua; similiter lapis et lignum; talia significata sunt per aurum, argentum, aes, lignum, in arca et tabernaculo; similia in templo, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus:

apud Prophetas elucet quod talia significentur; ut apud Esaiam,

Suges lac gentium, et uber regum suges, ... pro aere adducam aurum; et pro ferro adducam argentum; et pro lignis aes, et pro lapidibus ferrum; ponamque censum tuum pacem, et exactores tuos justitiam, 60:16, 17;

ubi de Adventu Domini et Ipsius regno, et Ecclesia caelesti agitur; pro aere aurum; significat pro bono naturali bonum caeleste; ‘pro ferro argentum’ pro vero naturali verum spirituale; ‘pro lignis aes’ significat pro corporeo bono naturale bonum; ‘pro lapidibus ferrum’ significat pro sensuali vero naturale verum:

apud Ezechielem,

Javan, Tubal et Meshech, hi mercatores tui, in anima hominis, et vasa aeris dederunt negotiationem tuam, 27:13;

ubi agitur de Tyro, per quem significantur qui possident divitias spirituales et caelestes, ubi ‘vasa aeris’ pro bonis naturalibus:

apud Mosen,

Terra, ejus lapides ferrum, et ex montibus ejus excides aes, Deut. 8:9;

ubi similiter ‘lapides’ pro vero sensuali, et ‘ferrum’ pro vero naturali seu rationali, et ‘aes’ pro bono naturali. ‘Quatuor animalia, seu cherubi’ visi Ezechieli, ‘quorum pedes micantes sicut species aeris laevigati’, 1:7;

ibi ‘aes’ similiter significat bonum naturale, nam ‘pes hominis’ repraesentat naturale: similiter Danieli visus, Vir indutus linteis, et lumbi ejus cincti auro Uphasi, et corpus sicut tarshish, brachia ejus et pedes ejus sicut species aeris laevigati, Dan. 10:5, 6.

Quod ‘serpens aeneus’, Num. 21:9, repraesentaverit Domini Bonum sensuale et naturale, prius videas [n. 197].

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.