From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4661

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4661. GENESEOS CAPUT TRIGESIMUM SEPTIMUM

Ante caput praecedens continuatum est explicare quae Dominus praedixerat de ultimo tempore Ecclesiae, et ibi quae per parabolam de decem virginibus apud Matthaeum 25:1-14;

sequitur 1 dein alia parabola, nempe de servis quibus homo peregre abiens dedit talenta, uni quinque, alteri duo, et tertio unum, cum quibus negotiarentur, quorum ille qui accepit quinque talenta, lucratus per illa adhuc quinque, et ille qui accepit duo et duo per illa lucratus, 2 et qui accepit unum, abscondidit illud in terra; haec parabola quia paene simile involvit quod parabola de decem virginibus, licet ad ultimum in eodem capite transire et id explicare, quod tale est in littera ibi 25:31 ad fin.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts ibi.

2. at

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9062

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9062. ‘Et si dentem servi sui vel dentem ancillae suae excusserit’: quod significet si destruxerit verum 1 aut affectionem ejus in sensuali, constat ex significatione ‘dentis’ quod sit intellectuale exterius, et inde verum in naturali, de qua supra n. 9052, hic verum in ultimo naturalis, hoc est, in sensuali, quia dicitur de servo et de ancilla; ex significatione ‘ancillae’ quod sit affectio illius veri, de qua etiam supra n. 9059; et ex significatione ‘excutere’ quod sit destruere. Quid sensuale et quale, videatur n. 4009, 5077, 2 5081, 5084, 5089, 3 5094, 5125, 5128, 5580, 5767, 5774, 6183, 6201, 4 6310, 6311, 6313, 6315, 6316, 6564, 6598, 6612, 6614, 6622, 6624, 6948, 6949, 5 7693.

Footnotes:

1. et

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5580

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5580. ‘Quam adduxerunt ex Aegypto’: quod significet quae ex scientificis, constat ex significatione ‘Aegypti’ quod sint scientifica, de qua n. 1164, 1165, 1186, 1462; quod ex illis, significatur per quod ‘adduxerint inde’; per ‘Aegyptum’ in bono sensu significantur scientifica quae sunt Ecclesiae, nempe quae inserviunt formae Ecclesiae, videatur n. 4749, 4964, 4966; per talia introducitur homo in vera Ecclesiae sicut per atrium in domum;

[2] sunt enim illa scientifica quae primum incurrunt in sensus, et sic aperiunt viam ad interiora, nam notum est quod sensualia externa primum apud hominem aperiantur et dein 1 sensualia interiora, et denique intellectualia, et cum aperta sunt intellectualia, quod haec repraesententur in illis ut capi queant; causa est quia intellectualia ex sensualibus exsurgunt per modum 2 extractionis, sunt enim intellectualia conclusiones quae, cum factae, separantur et sublimius vadunt; haec operatur influxus spiritualium, qui per caelum a Domino; ex his patet quomodo se habet cum veris, quod ex scientificis.

Footnotes:

1. sensuali, in the First Latin Edition.

2. quasi extractionis inde

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.