From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4661

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4661. GENESEOS CAPUT TRIGESIMUM SEPTIMUM

Ante caput praecedens continuatum est explicare quae Dominus praedixerat de ultimo tempore Ecclesiae, et ibi quae per parabolam de decem virginibus apud Matthaeum 25:1-14;

sequitur 1 dein alia parabola, nempe de servis quibus homo peregre abiens dedit talenta, uni quinque, alteri duo, et tertio unum, cum quibus negotiarentur, quorum ille qui accepit quinque talenta, lucratus per illa adhuc quinque, et ille qui accepit duo et duo per illa lucratus, 2 et qui accepit unum, abscondidit illud in terra; haec parabola quia paene simile involvit quod parabola de decem virginibus, licet ad ultimum in eodem capite transire et id explicare, quod tale est in littera ibi 25:31 ad fin.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts ibi.

2. at

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9062

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9062. ‘Et si dentem servi sui vel dentem ancillae suae excusserit’: quod significet si destruxerit verum 1 aut affectionem ejus in sensuali, constat ex significatione ‘dentis’ quod sit intellectuale exterius, et inde verum in naturali, de qua supra n. 9052, hic verum in ultimo naturalis, hoc est, in sensuali, quia dicitur de servo et de ancilla; ex significatione ‘ancillae’ quod sit affectio illius veri, de qua etiam supra n. 9059; et ex significatione ‘excutere’ quod sit destruere. Quid sensuale et quale, videatur n. 4009, 5077, 2 5081, 5084, 5089, 3 5094, 5125, 5128, 5580, 5767, 5774, 6183, 6201, 4 6310, 6311, 6313, 6315, 6316, 6564, 6598, 6612, 6614, 6622, 6624, 6948, 6949, 5 7693.

Footnotes:

1. et

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4009

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4009. ‘Et dedit in manum filiorum ejus’: quod significet quod darentur illa veris, constat a significatione ‘filiorum’ quod sint vera; de qua n. 489, 491, 533, 2623, 3373; ‘dare in manum illorum’ est juri et arbitrio eorum, per ‘manum’ enim significatur potentia, n. 878, 3387, vera quae per filios hic significantur, sunt 1 quae vocantur sensualia, sunt enim sensualium, et sunt extima mentis naturalis; naturale enim hominis ab una parte communicat cum sensualibus quae sunt corporis, et ab altera parte cum rationalibus quae sunt mentis rationalis, per intermedia illa fit quasi ascensus a sensualibus quae sunt corporis et aperta sunt versus mundum, ad rationalia quae sunt mentis rationalis, et aperta sunt versus caelum, ita quoque descensus ab illis, nempe a caelo ad mundum; hoc fit in solo homine: hic ascensus et descensus est, de quo agitur in sensu interno horum capitum; ac ut repraesentative sistantur omnia et singula, repraesentatur rationale per ‘Jishakum et Rebeccam’, naturale per ‘Jacobum et binas ejus mulieres’, et sensuale per ‘horum filios’; at quia in sensuali ut in ultimo ordinis, priora simul sunt, unusquisque filius aliquod commune repraesentat in quo illa, ut supra ostensum est.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts illa.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.