From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4390

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4390. ‘Et aedificavit sibi domum’: quod significet incrementum boni a vero in illo statu, constat a significatione ‘aedificare domum’ quod sit instruere intelligentia et sapientia externum hominem, de qua n. 1488; et quia intelligentia est veri, et sapientia est boni, hic per ‘aedificare domum’ significatur incrementum boni a vero; quod ‘domus’ sit bonum, videatur n. 2233, 2234, 3128, 3142, 3652, 3720 quid bonum veri, supra n. 4337, 4353

dictum est, quod nempe sit verum voluntate et actu; id verum est quod 1 bonum dicitur; et conscientia quae ex illo bono est, vocatur conscientia veri. Hoc bonum quod ex vero, tantum crescit quantum homo exercet charitatem ex velle bene, ita quantum et qualiter amat proximum.

[2] Quod toties in explicationibus bonum et verum nominentur, est causa quia omnia quae in caelo sunt, et inde omnia quae in Ecclesia Domini, se referant ad verum et bonum; haec bina includunt in genere omnia quae sunt doctrinae et quae sunt vitae, vera quae sunt doctrinae et bona quae sunt vitae: mens humana etiam in universali non alia objecta habet quam quae sunt veri et boni, ejus intellectus quae sunt veri, et ejus voluntas quae sunt boni; inde patet quod verum et bonum sint latissimae significationis, et quod derivationes eorum sint numero ineffabiles inde est quod toties verum et bonum nominentur.

Footnotes:

1. tunc

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4128

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4128. ‘Et Jacob fixit tentorium suum in monte’: quod significet amoris statum in quo bonum per ‘Jacobum’ nunc intellectum, constat a significatione ‘tentorii’ quod sit sanctum amoris, de qua n. 414, 1102, 2145, 2152, 3312; et ‘figere tentorium’ quod sit status illius amoris; et a significatione ‘montis’ quod sit bonum, ut supra n. 4117 hic bonum per ‘Jacobum’ nunc intellectum, de quo videatur supra n. 4073.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4073

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4073. ‘Et misit Jacob et vocavit Rachelem et Leam agrum ad gregem suum’: quod significet adjunctionem affectionum veri a bono per ‘Jacobum’ nunc intellecto et applicationem tunc cum discederet, constat a repraesentatione ‘Jacobi’ quod sit bonum naturalis, de qua saepius prius; et a repraesentatione ‘Rachelis et Leae’ quod sint affectiones veri illi bono adjunctae, ‘Rachel’ affectio veri interioris, et 1 ‘Leah’ affectio veri externi, de qua n. 3758, 3782, 3793, 3819; quod ‘mittere ad illos et vocare agrum ad gregem suum’ sit adjungere sibi, patet; ‘ager’ significat illa quae boni sunt, et ubi bonum, n. 2971, 3196, 3310, 3317; et ‘grex’ ipsa bona et vera quae nunc acquisita sunt, quibus affectiones veri per ‘Rachelem et Leam’ intellectae applicarentur, cum discederet: ‘Jacob’ in hoc capite repraesentat bonum Naturalis quod propius accederet ad conjunctionem cum Divino, n. 4069, quia in procinctu se separandi fuit, et in separatione, a bono per ‘Labanem’ significato, videatur de Jacobo n. 3775; repraesentationes enim se habent secundum mutationes status quoad bonum et verum, ac mutationes status secundum mutationes spirituum et angelorum qui in tali bono et vero sunt, secundum illa quae supra n. 4067 dicta sunt:

[2] cum societates spirituum et angelorum quae in bono medio sunt: recedunt, tunc societates novae accedunt quae in perfectiore bono sunt; status hominis prorsus se habet secundum societates spirituum et angelorum in quorum medio est; talis est ejus voluntas et talis ejus cogitatio; sed mutationes ejus status se prorsus aliter habent cum ipse sibi societates illas adsciscit seu ipse se illis adjungit, et aliter cum societates illae adjunguntur ei a Domino; cum ipse se illis adjungit, tunc est in malo; cum autem ei adjunguntur a Domino, tunc est in bono; cum in bono, tunc per societates illas influit tale bonum quale inservit ejus vitae reformationi: quae hic in sensu interno dicuntur de bono per ‘Jacobum’ repraesentato, de affectionibus veri quae sunt ‘Rachel et Leah’ et de applicatione harum cum discederet a bono per ‘Labanem’ significato, se prorsus ita ad vivum cum societatibus et earum mutationibus habent; ex illis angeli percipiunt status qui apud hominem sunt, ita ejus bona et vera qualia sunt; proinde innumerabilia quae homini vix ut unum commune apparent; inde angeli sunt in ipsis causis nam societates illas 2 vident et percipiunt, homo autem in effectibus et non illas videt, sed modo obscure percipere potest per aliquas status mutationes quae sunt inde, et nihil quoad bonum et verum nisi illustretur per angelos a Domino.

Footnotes:

1. The Manuscript has at

2. The Manuscript has ipsas societates

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.