From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4390

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4390. ‘Et aedificavit sibi domum’: quod significet incrementum boni a vero in illo statu, constat a significatione ‘aedificare domum’ quod sit instruere intelligentia et sapientia externum hominem, de qua n. 1488; et quia intelligentia est veri, et sapientia est boni, hic per ‘aedificare domum’ significatur incrementum boni a vero; quod ‘domus’ sit bonum, videatur n. 2233, 2234, 3128, 3142, 3652, 3720 quid bonum veri, supra n. 4337, 4353

dictum est, quod nempe sit verum voluntate et actu; id verum est quod 1 bonum dicitur; et conscientia quae ex illo bono est, vocatur conscientia veri. Hoc bonum quod ex vero, tantum crescit quantum homo exercet charitatem ex velle bene, ita quantum et qualiter amat proximum.

[2] Quod toties in explicationibus bonum et verum nominentur, est causa quia omnia quae in caelo sunt, et inde omnia quae in Ecclesia Domini, se referant ad verum et bonum; haec bina includunt in genere omnia quae sunt doctrinae et quae sunt vitae, vera quae sunt doctrinae et bona quae sunt vitae: mens humana etiam in universali non alia objecta habet quam quae sunt veri et boni, ejus intellectus quae sunt veri, et ejus voluntas quae sunt boni; inde patet quod verum et bonum sint latissimae significationis, et quod derivationes eorum sint numero ineffabiles inde est quod toties verum et bonum nominentur.

Footnotes:

1. tunc

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4128

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4128. ‘Et Jacob fixit tentorium suum in monte’: quod significet amoris statum in quo bonum per ‘Jacobum’ nunc intellectum, constat a significatione ‘tentorii’ quod sit sanctum amoris, de qua n. 414, 1102, 2145, 2152, 3312; et ‘figere tentorium’ quod sit status illius amoris; et a significatione ‘montis’ quod sit bonum, ut supra n. 4117 hic bonum per ‘Jacobum’ nunc intellectum, de quo videatur supra n. 4073.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1488

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1488. ‘Et domum ejus’: quod significet quae collegit, constare potest a significatione ‘domus’ quod hic sint scientifica quae colliguntur; scientifica colligere et per illa exstruere externum hominem ac aedificare illum, non dissimiliter se habet ac domum aedificare, quare etiam per aedificare, et aedificare domos, in Verbo passim similia significantur, ut apud Esaiam,

Ego creans caelos novos, et terram novam, ... aedificabunt domos, et inhabitabunt; et plantabunt vineas, et comedent fructum illarum; non aedificabunt, et alius inhabitabit, 65:17, 21, 22;

‘domus’ hic ubi sapientia et intelligentia, ita ubi cognitiones boni et veri, nam de regno Domini agitur, nempe de novis caelis et nova terra:

apud Jeremiam,

Aedificate domos, et inhabitate; et plantate hortos, et comedite fructus illorum, 29:5;

similiter:

apud Davidem,

Beatus vir qui timet Jehovam, praeceptis Ipsius delectatur valde; opes et divitiae in domo illius, et justitia illius stans in perpetuum, Ps. 112:1, 3;

ubi ‘opes et divitiae’ pro opibus et divitiis sapientiae et intelligentiae, ita pro cognitionibus, quae in domo ejus, hoc est, apud illum.

[2] Domus in contrario sensu, apud Zephaniam, Visitabo super... dicentes corde suo, Non benefecit Jehovah, et non malefecit; et erunt opes eorum in direptionem, et domus eorum in desolationem, et aedificabunt domos, et non inhabitabunt; et plantabunt vineas, et non bibent vinum, 1:12, 13:

apud Haggaeum, Ascendite in montem, et adducite lignum, et aedificate domum:... spectare ad multum, et ecce in parum, et induxistis in domum, et difflavi id; propter quid, dictum Jehovae, propter Domum Meam, quae illa deserta, et vos currentes, quilibet ad domum suam; propterea sunt super vobis clausi caeli a rore, 1:8-10;

‘domus’ pro scientificis per quae, media ratiocinatione, falsa:

apud Esaiam,

Vae adjungentibus domum domui, agrum agro appropinquare faciunt, usque ut non locus, et habitetis soli in medio terrae:... si non domus multae in desolationem erunt, magnae, et bonae, absque habitatore; vinea Jehovae domus Israelis, 5:8 1 , 9 [7];

etiam pro scientificis per quae falsitates:

apud Amos, Ecce Jehovah praecipiens, et percutiet domum magnam rimis, et domum parvam rupturis. Num current in petra equi? num arabit bobus? quod convertistis in fel judicium, et fructum justitiae in absinthium, 6:11, 12;

similiter ‘domus’ pro falsis et malis inde, ‘equi’ pro ratiocinatione, ‘judicium’ pro veris ‘quae convertuntur in fel’, et ‘fructus justitiae’ pro bonis, ‘quae convertantur in absinthium’.

[3] Ita passim in Verbo domus pro mentibus humanis in quibus erit intelligentia et sapientia; hic ‘domus Pharaonis’ pro scientificis per quae intelligentia et sic sapientia; similia quoque significata sunt per ‘domum quam aedificavit Salomo filiae Pharaonis’, I Reg. 7:8 seq. Quia domus pro mentibus in quibus intelligentia et sapientia et quibus affectiones quae sunt voluntatis, ideo vox ‘domus’ in Verbo latae significationis est, sed quid significat in specie, constare potest ab illis de quibus praedicatur; ipse homo quoque appellatur ‘domus’.

Footnotes:

1. The First Latin Edition has only 8, 9, but vinea. Israelis is from verse 7. Possibly a printer’s error.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.