De obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #8781

Estudiar este pasaje

  
/ 10837  
  

8781. ‘Ecce Ego veniens ad te in densitate nubis’: quod significet quod ea fiet in specie maxime naturali, constat ex significatione ‘venire ad te’ cum dicitur a Jehovah ad Moschen, per quem repraesentatur verum a Divino quod est Ecclesiae spiritualis, n. 8760, quod sit revelatio, et ex significatione ‘densitatis nubis’ quod sit in specie maxime naturali, in quali est Verbum Veteris Testamenti in littera; quod ‘nubes’ sit Verbum in littera, videatur Praefatio ad Gen. xviii et n. 4060, 4391, 5922, 6343 fin. , 6752, 8106, 8443; 1 ‘densitas’ est obscurum quale est cogitationis hominis ex solo lumine sensuali, hoc est, maxime naturali; in quali fuerunt illo tempore posteri Jacobi, et quoque hodie Judaei, de Divino, nam Divinum non aliter potest apparere alicui quam secundum statum ejus vitae et inde apperceptionis; ita lux caelestis illis qui in amore sui et mundi, in quo gens illa prae aliis fuit, quam sicut ‘densitas nubis’; Verbum in littera, imprimis propheticum, nec aliud est respective ad sensum ejus internum; in sensu ejus interno est lux qualis comparative est lux solis supra nubes, quae lux in Verbo vocatur ‘gloria’; quare etiam dicitur in Verbo quod Jehovah vehatur super nubes, equitet super illis, volet super illis, suum triclinium habeat super illis, quod Dominus venturus in nubibus caeli, et similia plura, quae nusquam de Jehovah, hoc est, de Domino, 2 dicta fuissent, nisi 3 significavissent lucem veri in qua Ipse in caelo, et ‘nubes’ umbram veri, in qua illi qui infra 4 .

Notas a pie de página:

1. The Manuscript inserts et.

2. The Manuscript inserts ita.

3. significent

4. The Manuscript inserts coelum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

De obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #4661

Estudiar este pasaje

  
/ 10837  
  

4661. GENESEOS CAPUT TRIGESIMUM SEPTIMUM

Ante caput praecedens continuatum est explicare quae Dominus praedixerat de ultimo tempore Ecclesiae, et ibi quae per parabolam de decem virginibus apud Matthaeum 25:1-14;

sequitur 1 dein alia parabola, nempe de servis quibus homo peregre abiens dedit talenta, uni quinque, alteri duo, et tertio unum, cum quibus negotiarentur, quorum ille qui accepit quinque talenta, lucratus per illa adhuc quinque, et ille qui accepit duo et duo per illa lucratus, 2 et qui accepit unum, abscondidit illud in terra; haec parabola quia paene simile involvit quod parabola de decem virginibus, licet ad ultimum in eodem capite transire et id explicare, quod tale est in littera ibi 25:31 ad fin.

Notas a pie de página:

1. The Manuscript inserts ibi.

2. at

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

De obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #8760

Estudiar este pasaje

  
/ 10837  
  

8760. 1 . ‘Et Moscheh ascendit ad Deum’: quod significet verum a Divino quod infra caelum se cum Divino Vero quod in caelo conjungens, constat ex repraesentatione ‘Moschis’ quod sit verum a Divino, de qua n. 6771, 6827, 7014, hic verum a Divino quod infra caelum, ex causa quia nunc filios Israelis 2 ut caput repraesentat, ita illos qui ab Ecclesia spirituali, qui adhuc non in caelo quia nondum in bono formato a veris, n. 8753, 8754; ex significatione ‘ascendere’ quod sit se conjungere, nam qui ascendit ad Divinum, is se Ipsi conjungit, sicut cum dicitur ascendere in caelum, 3 intelligitur conjungi cum Domino, ac vice versa descendere e caelo; Divinum Verum in caelo, cum quo conjunctio, intelligitur per ‘Deum’, nam Dominus in Verbo dicitur ‘Deus’ a Divino Vero, et ‘Jehovah’ a Divino Bono, n. 2586, 2769, 2807, 2822, 3921 fin. , 4402, 7010, 7268, 7873, 8301; et quia 4 agitur hic de conjunctione Divini Veri cum Divino Bono, ideo in hoc versu primum dicitur ‘Deus’, et mox ‘Jehovah’, his verbis, Et Moscheh ascendit ad Deum, et vocavit ad illum Jehovah e monte.

[2] Divinum Verum in caelo dicitur, ac postea Divinum Bonum in caelo, ex causa quia ipsum Divinum est longe supra caelos, non modo ipsum Divinum Bonum sed etiam ipsum Divinum Verum quod immediate a Divino Bono procedit; quod 5 illa longe supra caelum sint, est quia Divinum in Se est Infinitum, et Infinitum non conjungi potest cum finitis, ita non cum angelis in caelis, nisi per induitionem alicujus finiti, et sic per accommodationem ad receptionem; est etiam ipsum Divinum Bonum in Se flamma 6 infiniti ardoris, hoc est, amoris, quam flammam nullus angelus in caelo potest sustinere, consumeretur enim sicut homo si illum flamma solis absque temperatione intermedia perstringeret; lux etiam 7 ex flamma amoris Divini, quae est Divinum Verum, si absque remissione a suo igneo splendore influeret, occaecaret omnes qui in caelo; ex his constare potest quae differentia est inter Divinum Bonum et Divinum Verum supra caelos, et inter Divinum Bonum et Divinum Verum in 8 caelis, de quibus hic agitur.

Notas a pie de página:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts hic.

3. et descendere de coelo, per illud significatur conjunctio cum Domino, per hoc disjunctio; Divinum cum quo conjunctio intelligitur per Deum, quod sit DivinumVerumquod in coelo, cum quo conjunctio, est quia

4. omnis conjunctio cum Divino bono fit per Divinum Verum, idcirco hic primum dicitur Deus, et dein Jehovah

5. ipsum Divinum sit longe supra coelos in the Manuscript, illa longe supra coelum sit, in the First Latin Edition.

6. infinita, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

7. inde

8. coelo, de quo nunc

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.