З творів Сведенборга

 

Arcana Coelestia #9926

Вивчіть цей уривок

  
/ 10837  
  

9926. ‘Et audietur vox ejus’: quod significet influxum veri apud illos qui in caelis et qui in terris, constat ex significatione ‘audiri’ quod sit receptio et perceptio, de qua n. 5017, 5471, 5475, 7216, 8361, 9311, inde quoque influxus, nam quae recipiuntur et percipiuntur influent; et ex significatione ‘vocis’ cum de Aharone, per quem repraesentatur Dominus, quod sit Divinum Verum, de qua n. 8813; vox enim est annuntiatum ejus, et quia est annuntiatum, est apud illos qui in caelis et in terris; nam Divinum Verum implet omnia caeli, et facit omnia Ecclesiae; tale annuntiatum repraesentabatur per vocem ex tintinnabulis auri cum Aharon intrabat ad sanctum coram Jehovah, et cum exibat, ut dicitur in 1 nunc sequentibus in hoc versu.

[2] Quod ‘vox’ in Verbo significet Divinum Verum, quod auditur et percipitur in caelis et in terris, constat a sequentibus his locis:

apud Davidem,

Vox Jehovae super aquis; vox Jehovae in virtute; vox Jehovae cum honore; vox Jehovae frangit cedros; vox Jehovae incidens ut flamma ignis; vox Jehovae trepidare facit desertum; vox Jehovae parturire facit cervas; sed in templo Ipsius quivis dicit gloriam, Ps. 29:3-9;

agitur in illo Psalmio de Divino Vero, quod destruit falsa et mala; Divinum illud Verum est ‘vox Jehovae’; gloria autem quae dicitur, est Divinum Verum in caelo et in Ecclesia; quod ‘gloria’ sit Divinum Verum, videatur n. 9429, et quod ‘templum’ sit caelum et Ecclesia, n. 3720:

[3] apud Johannem,

Qui Pastor ovium est, huic ostiarius aperit, et oves vocem illius audiunt: oves Ipsum sequuntur, quia sciunt vocem Ipsius: alienum non sequuntur, quia non sciunt alienorum vocem. Et alias oves habeo quae non sunt ex ovili hoc, etiam illas oportet Me adducere, et vocem Meam audient: sed vos non estis ex ovibus Meis, nam oves Meae vocem Meam audiunt, et Ego cognosco 2 illas, et sequuntur Me, 10:2-5, 16, 26, 27; quod hic ‘vox’ sit Divinum Verum procedens a Domino, ita Verbum, manifeste patet; ‘alienorum vox’ est falsum:

[4] apud Esaiam,

Vox clamantis in deserto, Parate viam Jehovae, revelabitur enim gloria Jehovae: vox dicit, Clama; super montem altum ascende, evangelizatrix Zion, extolle cum virtute vocem tuam, evangelizatrix Hierosolyma; extolle, Ecce Dominus Jehovih in forti venit, 40:3, 5, 6, 9, 10; Joh. 1:23;

‘vox’ ibi est annuntiatum ex Verbo de Adventu Domini, ita quoque est Divinum Verum, quod Verbum annuntiat; ‘desertum’ est status Ecclesiae tunc, quae sicut in deserto, quia Verbum non amplius intellectum; ‘gloria quae revelabitur’ est 3 Verbum quoad interiora ejus; quod id sit ‘gloria’, videatur n. 9429; quod Jehovah, Cui via 4 pararetur, et 5 Dominus Jehovih, Qui in forti venturus, sit Dominus, patet, 6 nam clare dicitur:

[5] 7 apud Esaiam,

Vox speculatorum tuorum, tollent vocem, cum oculo ad oculum viderint, quod 8 revertatur Jehovah Zionem, 52:8;

‘speculatores’ pro illis qui scrutantur scripturas de Adventu Domini; ‘vox’ illorum est Verbum, quod est Divinum Verum ex quo:

apud Jeremiam,

Factor terrae, per intelligentiam Suam extendit caelos, ad vocem quam dat Ille, multitudo aquarum in caelis, 10:12, 13, 51:[15, ] 16; ‘vox’ pro Divino Vero, 9 'aquae' pro veris quae in caelis et ex caelis; quod ‘aquae’ in Verbo sint vera, videatur n. 2702, 3058, 3424, 4976, 5668, 8568, 9323, ut quoque in Apocalypsi,

[6] Vox Filii hominis sicut sonitus aquarum multarum, 1:15: Audivi vocem e caelo tanquam vocem aquarum multarum, 14:2:

et apud Davidem,

Vox Jehovae super aquis, Jehovah super aquis magnis, Psalmi 29:3:

apud Joelem,

Jehovah edidit vocem Suam coram exercitu Suo, quia innumerus qui facit Verbum Ipsius, 2:11;

‘vox’ etiam ibi pro Divino Vero, etiam Verbum quod faciunt:

apud eundem,

Jehovah ex Hierosolyma dabit vocem Suam, ut contremiscant caeli et terra, 4:16 10 [KJV 3:16]:

apud Davidem,

Regna terrae, psallite Domino, equitanti super caelo caeli antiquitatis, ecce dabit in voce vocem roboris, Ps. 68:33, 34 [KJV Ps. 68:32, 33]:

apud Johannem, Dico vobis quod veniet hora quando mortui audient vocem Filii 11 Dei, et qui audient vivent, 5:25;

quod ‘vox’ ibi sit Divinum Verum, proinde Verbum Domini, patet:

[7] apud Ezechielem,

Sustulit me Spiritus, et audivi post me vocem terrae motus magni, Benedicta gloria Jehovae, et vocem alarum animalium, et vocem rotarum, et vocem terrae motus magni, 3:12, 13: et dein, Vox alarum cheruborum audita est usque ad atrium exterius, sicut vox Dei Schaddai cum loquitur, 10:5;

‘vox’ etiam ibi est Divinum Verum, ‘cherubi’ enim significant providentiam et custodiam Domini ne accessus sit ad Ipsum, et in caelum, nisi per bonum quod amoris, n. 9277 fin. , 9509; ‘vox alarum et vox rotarum’ sunt vera spiritualia.

[8] In hoc versu, 12 in quo de Aharone agitur, est sonus seu clangor 13 ex tintinnabulis, qui dicitur vox; etiam alibi in Verbo sunt soni et clangores ex 14 buccinis, ut et sonitus et clangores ex tonitribus, qui dicuntur voces, et per 15 illos pariter significantur Divina Vera, videatur n. 7573; praeterea etiam soni instrumentorum musicorum varii generis 16 significant similia, sed quae 17 sonum edunt stridulum et discretum, 18 significant Divina Vera spiritualia, quae autem sonum edunt continuum, Divina Vera caelestia, n. 418-420, 4138, 8337; inde patet quod per ‘sonos’ seu ‘voces tintinnabulorum’ significentur Divina Vera spiritualia; nam vestes Aharonis, et in specie pallium, in cujus fimbriis circumcirca erant, repraesentabant regnum seu caelum spirituale Domini, n. 9814, 9825.

Примітки:

1. The Manuscript deletes nunc, and inserts mox.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The Manuscript inserts Divinum Verum seu.

4. parabitur

5. The Manuscript inserts quoque.

6. quia

7. The Manuscript inserts similiter alibi.

8. revertetur, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

9. aquae quae in coelis, sunt vera ibi, nam aquae in Verbo significant vera,

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. hominis, in the Manuscript, the First Latin Edition.

12. ubi

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. The Manuscript inserts tubis seu.

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

16. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

17. sonant stridule et discretim

18. The Manuscript places this after continuum, .

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

З творів Сведенборга

 

Arcana Coelestia #3720

Вивчіть цей уривок

  
/ 10837  
  

3720. ‘Nihil hic nisi domus Dei’: quod significet regnum Domini in ultimo ordinis, constat ex significatione ‘Domus Dei’: in Verbo multis in locis memoratur Domus Dei, et in sensu externo seu secundum litteram significat aedem ubi cultus sanctus, sed in sensu interno significat Ecclesiam, inque sensu universaliore caelum, ac in universalissimo universum regnum Domini; in supremo autem sensu Ipsum Dominum quoad Divinum Humanum; sed in Verbo nunc dicitur Domus Dei, nunc Templum; utrumque simile significat, sed cum differentia quod ‘Domus Dei’ dicatur ubi agitur de bono, at ‘Templum’ ubi de vero; inde patet quod per Domum Dei significetur Ecclesia Domini caelestis, inque universaliore sensu caelum angelorum caelestium, in universalissimo regnum caeleste Domini, ac in supremo sensu Dominus quoad Divinum Bonum; et quod per Templum significetur Ecclesia Domini spiritualis, inque universaliore sensu caelum angelorum spiritualium, in universalissimo regnum spirituale Domini, ac in supremo Dominus quoad Divinum Verum, videatur n. 2048. Quod ‘Domus Dei’ significet caeleste quod boni, et quod ‘Templum’ spirituale quod veri, est inde quia ‘domus’ in Verbo significat bonum, videatur n. 710, 2233, 1 2559, 3128, 3652, et quia construebatur ex lignis apud antiquissimos, ex causa quia ‘lignum’ significabat bonum, n. 643, 1110, 2784, 2812; ‘Templum’ autem significat verum quia construebatur ex lapidibus; quod ‘lapides’ sint vera, videatur n. 643, 1296, 1298:

[2] quod ligna et lapides talia significent, non 2 modo constat ex Verbo ubi nominantur, sed etiam ex repraesentativis in altera vita; qui enim meritum in bonis operibus ponunt, illa apparent sibi scindere ligna; et qui meritum in veris ponunt, quod nempe crediderint se vera prae aliis novisse, et tamen male vixerunt, apparent sibi scindere lapides; quae saepius mihi visa sunt; inde mihi constare potuit quid significatio ligni 3 et lapidis, nempe quod ligni sit bonum, et lapidis sit verum; pariter ex eo quod quando visa mihi domus lignea, ilico obvenerit idea boni, et cum visa domus lapidea, obvenerit idea veri; de qua re etiam ab angelis instructus sum: inde est cum in Verbo memoratur Domus Dei, angelis obveniat idea boni, et talis boni de 4 quali in serie agitur; et cum memoratur Templum, quod obveniat idea veri, et talis veri de 4 quali in serie agitur. Inde quoque 5 concludi potest, quam alte et penitus recondita 6 sunt arcana caelestia in Verbo.

[3] Quod per ‘Domum Dei’ hic significetur regnum Domini in ultimo ordinis, est quia agitur de Jacobo, per quem quod repraesentetur Divinum Naturale Domini, prius saepe ostensum; naturale est in ultimo ordinis, nam in illo terminantur interiora omnia, ac ibi simul sunt, et quia simul ibi sunt, et sic simul conspiciuntur innumerabilia ut unum, est ibi obscurum respective; de obscuro ibi respective, etiam prius aliquoties actum.

Примітки:

12234, in the Manuscript, the First Latin Edition.

2. The Manuscript has solum

3. The Manuscript has quod sit bonum, et lapidis quod sit verum, originem habuit a repraesentativis in altera vita

4. The Manuscript has quo

5. The Manuscript has constare

6. The Manuscript has sint

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.