З творів Сведенборга

 

Arcana Coelestia #8915

Вивчіть цей уривок

  
/ 10837  
  

8915. ‘Et vocem buccinae’: quod significet eadem per caelum, nempe Divina Vera ex bono, constat ex significatione ‘vocis buccinae’ quod sit status caeli angelici quod circum Divinum, et quod sit verum Divinum inde, de qua n. 8815, 8823; ex quibus constare potest quid significatur per Domini verba, ubi de consummatione saeculi seu de ultimo tempore Ecclesiae praedicit, quod tunc Dominus missurus sit angelos cum tubae voce magna, qui congregabunt electos Ipsius a quattuor ventis, Matth. 24:31;

qui non scit quod omnia verba Domini etiam intus in se recondant caelestia et Divina, hoc est, quod sensus internus illis insit, credent quod cum ultimum judicium instat, apparituri sint angeli et annuntiaturi illud, et quoque congregaturi electos cum voce tubae; sed quod per ‘vocem tubae’ seu ‘buccinae’ ibi non intelligatur vox tubae seu buccinae sed verum Divinum per caelum in forma interna et ejus evangelizatio, videatur n. 4060 fin. , tum 8815 et 8823.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

З творів Сведенборга

 

Arcana Coelestia #567

Вивчіть цей уривок

  
/ 10837  
  

567. Omnis illa regio vocatur tractus Ecclesiae ubi illi sunt qui instructi in doctrina verae fidei; sicut terra Canaan cum ibi Ecclesia Judaica; et sicut Europa ubi nunc Ecclesia Christiana; terrae et regiones quae extra sunt, non sunt tractus Ecclesiae, seu ‘facies humi’. Ubinam ante diluvium fuit, etiam constare potest ex terris quas circumdabant fluvii exeuntes ex horto Edenis, per quos passim in Verbo quoque describuntur termini terrae Canaanis; tum ex iis quae sequuntur, ut a ‘Nephilim in terra’ qui quod in terra Canaane fuerint, constat a filiis Anaki quod fuerint ex Nephilim, Num. 13:33.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.