З творів Сведенборга

 

Arcana Coelestia #4807

Вивчіть цей уривок

  
/ 10837  
  

4807. GENESEOS CAPUT TRIGESIMUM OCTAVUM

Ante caput praecedens, n. 4661-4664, inceptum est explicare quae Dominus apud Matthaeum 25:31 ad fin: locutus est de judicio super bonos et malos, qui ibi vocantur oves et hirci; quis sensus internus illorum verborum est, nondum explicatum est, sed nunc ante hoc et aliquot 1 sequentia capita, explicandum venit; et inde constabit quod per ultimum judicium ibi non intellectum sit ultimum tempus mundi et quod tunc primum resurgent mortui et congregabuntur coram Domino et judicabuntur, sed quod intellectum sit ultimum tempus cujusvis qui e mundo in alteram vitam transit, tunc enim est judicium ejus; hoc judicium est quod intelligitur. At quod ita sit, non apparet ex sensu litterae, sed ex sensu interno; quod Dominus ita locutus sit, est quia per repraesentativa et significativa locutus est, sicut ubivis alibi in Verbo Veteris et 2 Novi Testamenti; loqui enim per repraesentativa et significativa, est loqui simul coram mundo et coram caelo, seu coram hominibus et coram angelis; talis loquela est Divina quia universalis, et inde est propria Verbi; quapropter qui in mundo sunt et non nisi quam mundana curant, non aliud ex his quae Dominus de ultimo judicio locutus est, capiunt quam quod resurrectionis tempus simul erit omnibus, immo quod Dominus tunc sedebit super throno gloriae et dicet ad congregatos secundum verba ibi 3 ; at qui caelestia curant, illi sciunt quod tempus resurrectionis sit cuivis 4 cum moritur, et quod Domini verba ibi involvant quod unusquisque secundum vitam judicabitur, ita quod unusquisque judicium secum ferat, quia vitam.

Примітки:

1. aliqua

2. tam Veteris quam

3. illa

4. unicuivis

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

З творів Сведенборга

 

Arcana Coelestia #4061

Вивчіть цей уривок

  
/ 10837  
  

4061. CAPUT XXXI

1. Et audivit verba filiorum Labanis, dicendo, Sumpsit Jacob omnia quae patri nostro, et a quibus patri nostro, fecit omnem copiam hanc.

2. Et vidit Jacob facies Labanis, et ecce nullatenus is cum eo sicut heri nudius tertius.

3. Et dixit JEHOVAH ad Jacobum, Revertere ad terram patrum tuorum, et ad nativitatem tuam, et ero cum te.

4. Et misit Jacob et vocavit Rachelem et Leam agrum ad gregem suum.

5. Et dixit illis, Video ego facies patris vestri, quod nullatenus is ad me sicut heri nudius tertius; et DEUS patris mei fuit cum me.

6. Et vos scitis quod in omni vi mea servivi patri vestro.

7. Et pater vester fefellit me, et mutavit mercedem meam decem modis, et non dedit ei DEUS ad malefaciendum mecum.

8. Si sic dicebat, Punctata erit merces tua, et pepererunt omnes greges punctata; et si sic dicebat, Variegata erit merces tua, et pepererunt omnes greges variegata.

9. Et eripuit DEUS acquisitionem patris vestri, et dedit mihi.

10. Et factum in tempore incalescendi gregem, et sustuli oculos meos, et vidi in somnio, et ecce hirci ascendentes super gregem variegati, punctati et grandinati.

11. Et dixit ad me angelus DEI in somnio, Jacob; et dixi, Ecce me.

12. Et dixit, Tolle quaeso oculos tuos, et vide omnes hircos ascendentes super gregem variegatos, punctatos et grandinatos, quia vidi omne quod Laban facit tibi.

13. Ego DEUS Bethelis, quo unxisti statuam, quo vovisti Mihi votum, nunc surge, exi e terra hac, et revertere ad terram nativitatis tuae.

14. Et respondit Rachel et Leah, et dixerunt ei, An amplius nobis portio et hereditas in domo patris nostri?

15. Annon alienae existimatae sumus ei, quia vendidit nos, et comedit etiam comedendo argentum nostrum?

16. Quia omnes divitiae, quas eripuit DEUS a patre nostro, nobis illae et filiis nostris; et nunc omne quod dixit DEUS ad te, fac.

17. Et surrexit Jacob, et sustulit filios suos, et feminas sua super camelos.

18. Et abduxit omnem acquisitionem suam, et omnem substantiam suam quam comparavit, acquisitionem emptionis suae quam comparavit in Paddan Aram, ad veniendum ad Jishakum patrem suum terram Canaan.

19. Et Laban iverat ad tondendum gregem suum, et furati Rachel teraphim qui patri suo.

20. Et furatus Jacob cor Labanis Aramaei, per quod non indicavi ei, quod fugiens is.

21. Et fugit is, et omne quod ei, et surrexit, et transivit fluvium et posuit facies suas montem Gilead.

22. Et indicatum Labani in die tertio, quod fugit Jacob.

23. Et accepit fratres suos secum, et persecutus post eum via septem dierum, et adjunxit eum in monte Gilead.

24. Et venit DEUS ad Labanem Aramaeum in somnio noctu, et dixit ei, Cave tibi ne forte loquaris cum Jacobo a bono usque ad malum.

25. Et assecutus Laban Jacobum, et Jacob fixit tentorium suum in monte, et Laban fixit cum fratribus suis in monte Gilead.

26. Et dixit Laban Jacobo, Quid fecisti, et furatus es cor meum, et abduxisti filias meas, sicut captivas gladio?

27. Quare occultasti ad fugiendum, et furatus es me, et non indicasti mihi? et miserim te in laetitia, et in canticis, in tympano, et in cithara.

28. Et non permisisti mihi osculari filios meos, et filias meas, nunc stulte egisti faciendo.

29. Sit DEO manus mea ad faciendum cum vobis malum, et DEUS patris vestri nocte praeterita dixit ad me, dicendo, Cave tibi a loquendo cum Jacobo a bono usque ad malum.

30. Et nunc eundo ivisti, quia desiderando desideravisti ad domum patris tui; quare furatus es deos meos?

31. Et respondit Jacob et dixit Labani, Quia timui, quia dixi, Forte rapies filias tuas a mecum.

32. Cum quo invenis deos tuos, non vivet coram fratribus nostris; lustra tibi quid mecum, et accipe tibi; et non scivit Jacob quod Rachel furata illos.

33. Et venit Laban in tentorium Jacobi, et in tentorium Leae, et in tentorium ambarum ancillarum, et non invenit; et exivit e tentorio Leae et venit in tentorium Rachelis.

34. Et Rachel accepit teraphim, et posuit illos in stramento cameli, et sedit super illis; et contrectabat Laban omne tentorium, et non invenit.

35. Et dixit ad patrem suum, Ne succenseatur in oculis domini mei, quia non possum surgere a coram te, quia via feminarum mihi; et scrutatus est, et non invenit teraphim.

36. Et succensuit Jacobo, et jurgatus est in Labanem; et respondit Jacob et dixit Labani, Quae praevaricatio mea, quod peccatum meum, quod insecutus es post me?

37. Quia contrectasti omnia vasa mea, quid invenisti ab omnibus vasis domus tuae? pone huc coram fratribus meis et fratribus illis, et dijudicent inter ambos nos.

38. His viginti annis ego tecum; oves tuae et caprae tuae non abortiverunt, et arietes gregis tui non comedi.

39. Discerptum non adduxi ad te, ego indemnificavi id, e manu mea requisivisti id, furatum die et furatum nocte.

40. Fui, in die comedit me aestus et frigus in nocte, et expulsus somnus meus ab oculis meis.

41. His mihi viginti annis in domo tua servivi tibi, quatuordecim annis in duabus filiabus tuis, et sex annis in grege tuo, et mutavisti mercedem meam decem modis.

42. Nisi DEUS patris mei, DEUS Abrahami et pavor Jishaki, fuisset mihi, quod nunc vacuum misisses me; miseriam meam et fatigationem volarum mearum vidit DEUS, et dijudicavit nocte praeterita.

43. Et respondit Laban, et dixit ad Jacobum, Filiae filiae meae, et filii filii mei, et grex grex meus, et omne quod tu videns, mihi hoc; pepererunt?

44. Et nunc ito, pangamus foedus ego et tu, et sit in testem inter me et inter te.

45. Et accepit Jacob lapidem, et erexit illum in statuam.

46. Et dixit Jacob fratribus suis, Colligite lapides; et acceperunt lapides, et fecerunt acervum; et comederunt ibi super acervo.

47. Et vocavit illum Laban Jegar Sahadutha; et Jacob vocavit illum Galeed.

48. Et dixit Laban, Acervus hic testis inter me et inter te hodie propterea vocavit nomen illius Galeed.

49. Et Mizpah, quia dixit, Spectet JEHOVAH inter me et inter te quia latebimus vir a socio suo.

50. Si affligas filias meas, et si accipias feminas supra filia meas, nullus vir nobiscum, vide; DEUS testis inter me et inter te.

51. Et dixit Laban Jacobo, Ecce acervus hic, et ecce statu quam erexi inter me et inter te.

52. Testis acervus hic, et testis statua, si ego non transibo ad te acervum hunc, et si tu non transibis ad me acervum hunc et statuam hanc, ad malum.

53. DEUS Abrahami, et Deus Nahoris judicent inter nos, DEUS patris eorum; et juravit Jacob in pavorem patris sui Jishaki.

54. Et sacrificavit Jacob sacrificium in monte, et vocavit fratres suos ad comedendum panem, et comederunt panem, et pernoctaverunt in monte.

55. Et mane surrexit Laban in matutino, et osculatus filios suos, et filias suas, et benedixit illis, et ivit, et reversus Laban ac locum suum.

CONTENTA

Agitur hic in sensu interno de separatione boni et veri quae per ‘Jacobum et ejus mulieres’ 1 repraesentantur, a bono per ‘Labanem’ significato, ut illa conjungerentur Divino ex stirpe Divine directa; tum de statu utriusque circa separationem.

Примітки:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.