З творів Сведенборга

 

Arcana Coelestia #1529

Вивчіть цей уривок

  
/ 10837  
  

1529. In caelo notissimum est, non ita in mundo spirituum, unde lux tanta, quod nempe a Domino; et quod mirum, Dominus apparet in caelo tertio angelis caelestibus ut Sol, et angelis spiritualibus ut Luna; ipsa origo lucis non est aliunde; at quantum caeleste et spirituale apud angelos, tantum lucis habent, et quale caeleste et spirituale, talem lucem; ita ipsum caeleste et spirituale Domini se manifestat per lucem coram visu eorum externo.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

З творів Сведенборга

 

Arcana Coelestia #3089

Вивчіть цей уривок

  
/ 10837  
  

3089. ‘Sorbere fac me quaeso parum aquae e cado tuo’: quod significet num inde aliquid veri conjungi posset, constat ex significatione ‘sorbere’ quod simile sit ac bibere, sed in diminutivo quia explorandum; quod ‘bibere’ sit percipere, videatur n. 3069; est quoque ‘bibere’ in sensu interno communicari et conjungi, et praedicatur de spirituali, sicut ‘comedere’ quod praedicatur de caelesti, n. 2187, 2343; et ex significatione ‘aquae’ quod sit veram, de qua n. 680, 739, 2702; hic itaque per ‘sorbere fac me quaeso parum aquae e cado tuo’ significatur explorativum num aliquid veri inde conjungi posset; cadus 1 est recipiens in quo et e quo verum, n. 3068, 3079. Quod exploratio inde est quia prima affectio veri etiam aliquid secum habuit ex materno quod separandum, n. 3040, 3078. Apud hominem regenerandum ita se habet, quod prima ejus affectio veri admodum impura sit, inest enim ei affectio usus et finis propter se, propter mundum, propter gloriam in caelo, et similia, quae spectant versus se, non autem versus commune, regnum Domini, minus versus Dominum: talis affectio non potest quin praecedat; usque tamen successive illa purificatur a Domino, tandem ut removeantur et conjiciantur falsa et mala quasi in peripheriam; 2 inserviverunt usque pro mediis.

Примітки:

1. The Manuscript inserts enim.

2. The Manuscript has inserviunt

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.