Біблія

 

Sacharia 5

Дослідження

   

1 Et conversus sum, et levavi oculos meos, et vidi, et ecce volumen volans.

2 Et dixit ad me : Quid tu vides ? Et dixi : Ego video volumen volans : longitudo ejus viginti cubitorum, et latitudo ejus decem cubitorum.

3 Et dixit ad me : Hæc est maledictio quæ egreditur super faciem omnis terræ : quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, judicabitur, et omnis jurans ex hoc similiter judicabitur.

4 Educam illud, dicit Dominus exercituum : et veniet ad domum furis, et ad domum jurantis in nomine meo mendaciter : et commorabitur in medio domus ejus, et consumet eam, et ligna ejus, et lapides ejus.

5 Et egressus est angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me : Leva oculos tuos, et vide quid est hoc quod egreditur.

6 Et dixi : Quidnam est ? Et ait : Hæc est amphora egrediens. Et dixit : Hæc est oculus eorum in universa terra.

7 Et ecce talentum plumbi portabatur, et ecce mulier una sedens in medio amphoræ.

8 Et dixit : Hæc est impietas. Et projecit eam in medio amphoræ, et misit massam plumbeam in os ejus.

9 Et levavi oculos meos, et vidi : et ecce duæ mulieres egredientes : et spiritus in alis earum, et habebant alas quasi alas milvi, et levaverunt amphoram inter terram et cælum.

10 Et dixi ad angelum qui loquebatur in me : Quo istæ deferunt amphoram ?

11 Et dixit ad me : Ut ædificetur ei domus in terra Sennaar, et stabiliatur, et ponatur ibi super basem suam.

   

З творів Сведенборга

 

De Divina Providentia #133

Вивчіть цей уривок

  
/ 340  
  

133. Sed alius effectus 1 miraculorum est apud bonos quam apud malos: boni non volunt miracula, sed credunt miracula quae in Verbo sunt; et si audiunt aliquid de miraculo, non attendunt aliter ad illud quam sicut ad leve argumentum quod confirmat fidem eorum, nam illi a Verbo, ita a Domino cogitant, et non ex miraculo. Aliter vero mali; illi quidem per miracula possunt adigi et cogi ad fidem, imo ad cultum et ad pietatem, sed solum ad paucum tempus, nam mala eorum inclusa sunt, quorum concupiscentiae et inde jucunda continue agunt in externum cultus et pietatis eorum, ac ut exeant e claustro suo et erumpant, cogitant de miraculo, et tandem vocant illud ludibrium vel artificium, vel opus naturae, et sic redeunt in sua mala; et qui redit in sua mala post cultum, ille prophanat vera et bona cultus, ac prophanatorum sors post 2 mortem est omnium pessima: hi sunt qui intelliguntur per Domini verba apud Matthaeus 12:43-45; quorum status posterior fit pejor priori. 3 Praeterea si miracula apud illos, qui non credunt ex miraculis in Verbo, fierent, continue fierent, et coram visu apud omnes tales. Ex his constare potest, 4 unde est quod miracula hodie non fiant.

Примітки:

1. Prima editio: essectus

2. Prima editio: poff

3. Prima editio: priori.

4. Prima editio: potest;

  
/ 340