Біблія

 

Hoschea 8

Дослідження

   

1 In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini, pro eo quod transgressi sunt fœdus meum, et legem meam prævaricati sunt.

2 Me invocabunt : Deus meus, cognovimus te Israël.

3 Projecit Israël bonum : inimicus persequetur eum.

4 Ipsi regnaverunt, et non ex me ; principes exstiterunt, et non cognovi : argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent.

5 Projectus est vitulus tuus, Samaria ; iratus est furor meus in eos. Usquequo non poterunt emundari ?

6 Quia ex Israël et ipse est : artifex fecit illum, et non est Deus ; quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariæ.

7 Quia ventum seminabunt, et turbinem metent : culmus stans non est in eo ; germen non faciet farinam : quod etsi fecerit, alieni comedent eam.

8 Devoratus est Israël ; nunc factus est in nationibus quasi vas immundum.

9 Quia ipsi ascenderunt ad Assur, onager solitarius sibi ; Ephraim munera dederunt amatoribus.

10 Sed et cum mercede conduxerint nationes, nunc congregabo eos, et quiescent paulisper ab onere regis et principum.

11 Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum ; factæ sunt ei aræ in delictum.

12 Scribam ei multiplices leges meas, quæ velut alienæ computatæ sunt.

13 Hostias offerent, immolabunt carnes et comedent, et Dominus non suscipiet eas : nunc recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum : ipsi in Ægyptum convertentur.

14 Et oblitus est Israël factoris sui, et ædificavit delubra ; et Judas multiplicavit urbes munitas ; et mittam ignem in civitates ejus, et devorabit ædes illius.

   

З творів Сведенборга

 

De Sensu Interno Librorum Propheticorum et Psalmorum Davidis #192

  
/ 418  
  

192. HOSCHEAS CAPUT IX.

Versus | Res

Hoscheas 9:1-3; Quod falsificaverint vera Ecclesiae, quare Ecclesia deperdita est, et erunt naturales, solum in ratiociniis ex naturali homine. {3}

Hoscheas 9:4, 5; Quod inde nullus cultus Divinus. {3}

Hoscheas 9:6; Quod omne verum et bonum vertatur in falsum et malum. {3}

Hoscheas 9:7-9; Quod die judicii perituri sint. {3}

Hoscheas 9:10-13; Quod tales etiam fuerint primi eorum, non aliquis intellectus veri illis, ita etiam posteri eorum, tametsi instructi. {3}

Hoscheas 9:14-17; Quod horum posteri non possint non tales fieri. {3}

  
/ 418  
  

This Latin text was written by Swedenborg in 1761. It was first printed 12 years after Swedenborg's death, in 1784. An 1860 printing was edited by Tafel, probably by the Swedenborg Society in London (swedenborg.org.uk). We're not sure of the provenance of this text, and are researching it further. We received most of this text from the NewSearch project of the Academy of the New Church (brynathyn.edu), and the front matter courtesy of the Heavenly Doctrines Publishing Foundation (heavenlydoctrinepublishing.org).