Біблія

 

Hoschea 13

Дослідження

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

З творів Сведенборга

 

Arcana Coelestia #10406

Вивчіть цей уривок

  
/ 10837  
  

10406. ‘Et formavit illud caelo’: quod significet ex propria intelligentia, constat ex significatione ‘formare caelo’ cum de idolo, quod sit concinnare falsum doctrinale ex propria intelligentia, quod fit per applicationem sensus litterae Verbi ad favorem amorum sui et mundi; cum enim hi regnant, tunc homo non in aliqua illustratione est e caelo, sed ex sua intelligentia desumit omnia, ac eo confirmat ex sensu litterae Verbi, quem falsificat per sinistram applicationem et perversam interpretationem, ac postea favet illis quia ex se.

[2] In Verbo passim memorantur sculptilia et fusilia; qui Verbum modo secundum litteram capiunt putant quod solum idola per illa ibi intelligantur; verum non idola intelliguntur 1 sed falsa doctrinalia Ecclesia, talia quae formantur ab ipso homine, ducente quodam amore ejus; formatio falsorum illorum, ut cohaereant et appareant sicut forent vera, 2 significatur per ‘sculptile’; conjunctio eorum ad favorem amorum externorum, ut mala appareant sicut bona, significatur per ‘fusile’; quia utrumque per vitulum aureum intelligitur, ideo hic dicitur quod Aharon formaverit illum caelo, per quod intelligitur formatio falsorum ut appareant sicut vera, et 3 per quod fecerit 4 aurum vitulum fusilis, ac postea quod projecerit 5 id in ignem et exiverit vitulus, vers. 24, 6 intelligitur conjunctio ad favorem amorum externorum ut mala appareant sicut bona. Ita quoque se habet cum omni doctrinali quod fit ex homine et non ex Domino; et tunc fit ex homine cum ille pro fine habet suam gloriam aut suum lucrum, at ex Domino cum pro fine habetur bonum proximi ac bonum regni Domini.

[3] Talia significantur per ‘sculptilia’ et ‘fusilia’ in sequentibus locis:

apud Esaiam,

Immundum judicabitis tegmen sculptilium argenti tui, et amictum fusilis auri tui, 30:22;

‘tegmen sculptilium argenti’ est apparentia falsorum sicut forent vera' ‘amictas fusilis auri’ est apparentia malorum sicut forent bona, ‘tegmen’ enim et ‘amictus’ sunt apparentiae externae, quae inducuntur, seu quibus investiuntur; ‘argentum’ est verum, et ‘aurum’ bonum, ideo ‘sculptilia’ dicuntur ‘argenti’, et ‘fusile’ ‘auri’; quod ‘argentum’ sit verum, et ‘aurum’ bonum, videatur n. 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 9874, 9881:

apud eundem,

[4] Sculptile fundit artifex, ac conflator auro obducit illud, et catenas argenti conflat; artificem sapientem quaerit sibi, ad praeparandum sculptile quod non commovetur, 40:19, 20;

describitur hic formatio falsorum ut cohaereant et appareant sicut forent vera; ‘sculptile’ est id falsum, ‘artifex’ est homo qui ex propria intelligentia id format, ‘conflator auro obducit’ est cum facit ut appareat sicut bonum, ‘catenas argenti conflat’ est per cohaerentiam, ‘quod non commovetur’ est quod non infirmari ac destrui potest propterea 7 :

apud eundem,

[5] Formatores sculptilis vanitas, et desideratissima eorum non prosunt; quis formavit deum, et fusile fudit, ut non prosit? omnes socii ejus pudefient, et fabri ipsi; fabricat ferrum forcipe, et operatur carbone, et malleis acutis format illud, sic operatur per bracchium roboris sui, fabricat lignum, extendit filum, et describit illud amussi, facit illud in angulos suos, et circulo definit illud, et facit in formam viri, juxta pulchritudinem hominis, ad habitandum in domo, 44:9-14;

describitur etiam hic quomodo falsa doctrinalia formantur, ut cohaereant et appareant sicut vera et sicut bona; per singula ibi describitur 8 quomodo id fit cum 9 ex propria intelligentia, ducente voluptate, cupiditate, et amore; quod ita sit, videre possunt illi qui sciunt quod omnia in Verbo sensum internum 10 habeant, per quem spiritualiter intelliguntur; ad quid alioquin talis descriptio formationis sculptilis? ut appareat sicut verum et sicut bonum, significatur per quod faciat in forma viri juxta pulchritudinem hominis, ‘vir’ enim in sensu interno est verum, et ‘homo’ 11 bonum illius veri:

[6] apud Jeremiam,

Stultus factus est omnis homo a scientia, pudore affectus est omnis conflator a sculptili, quia mendacium fusile ejus, neque spiritus in eis, 10:14, 51:17;

quod hic ‘sculptile’ sit quod ex propria intelligentia, et ‘fusile’ quod secundum amorem, patet manifeste, nam dicitur ‘stultus factus est 12 homo a scientia’ ac ‘pudore affectus est omnis conflator a sculptili’, ac quod 13 fusile mendacium sit; ‘scientia’ ibi est propria intelligentia, et ‘mendacium’ est falsum mali; quia non Divinum in illis, dicitur ‘neque spiritus in 14 illis’:

[7] apud eundem,

Gladie contra equos ejus, et contra currus ejus, contra thesauros ejus, ut diripiantur; siccitas super aquas ejus ut exarescant, quia terra sculptilium illa, 50:37, 38;

quod ‘terra sculptilium’ sit Ecclesia ubi falsa regnant, constat etiam manifeste ex singulis ibi in 15 sensu spirituali intellectis, sine quo sensu quid foret quod gladius esset contra equos, contra currus, contra thesauros, et siccitas super aquas, nisi verba sonantia absque aliquo spiritu in illis? at ex singulis in 16 sensu interno intellectis patet quod describatur ibi destructio Ecclesiae quoad vera, et sic quod falsa ibi regnatura sint, quae sunt ‘terra sculptilium’, ‘gladius’ enim est falsum pugnans ac destruens vera, ‘equi’ sunt intellectuale quod illustratur, ‘currus’ sunt doctrinalia, ‘thesauri’ sunt cognitiones veri et boni, ‘aquae super quas siccitas’ sunt vera 17 quod non amplius sint, et ‘terra’ est Ecclesia; quod ‘gladius’ sit verum pugnans contra falsum, ac in opposito sensu falsum pugnans contra 18 vera, ac destruens illa, videatur n. 2799, 6353, 7102, 8294, quod ‘equi’ sint intellectuale quod illustratur, n. 2760-2762, 3217, 6534, quod ‘currus’ sint doctrinalia, n. 5321, 8146, 8148, 8215, quod ‘thesauri’ sint cognitiones veri et boni, n. 10227, 19 quod ‘aquae’ sint vera, n. 2702, 3058, 3424, 4976, 5668, 8137, 8138, 8568, 9323, 10238, et quod ‘terra’ sit Ecclesia, in locis citatis n. 9325; inde patet quid ‘siccitas super aquas ut exarescant’ et quid ‘terra sculptilium 20 ’:

[8] apud Habakuk,

Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fabricator, et fusile et doctor mendacii; quia fabricator figmenti sui confidit super hoc, 2:18; ex his etiam patet quod per ‘sculptile et fusile’ non intelligantur sculptile et fusile sed falsum quod fingitur, ac malum cui falsum patrocinatur, dicitur enim ‘fabricator figmenti sui, et doctor mendacii’.

[9] Similia per ‘sculptile’ et ‘fusile’ significantur in his sequentibus: apud Esaiam,

Cecidit Babel, et omnia sculptilia deorum ejus projecit in terram, 21:9:

apud eundem,

Pudefient pudore 21 confidentes sculptili, dicentes fusili, Vos dii nostri, 42:17:

apud eundem,

Indicavi tibi, et audire feci te, ne diceres, Idolum meum fecit hoc; sculptile meum et fusile meum praecepit ea, 48:5:

apud Hoscheam,

Vocaverunt seipsos, et iverunt e faciebus suis; balibus 22 sacrificarunt, et sculptilibus 23 suffierunt, 11:2:

apud Micham,

Omnia sculptilia Samariae contundentur, et omnes mercedes meretriciae ejus comburentur igne; et omnia idola ejus ponam vastitatem, 1:7.

[10] Quoniam falsa et mala doctrinae, quae per ‘sculptilia et fusilia’ significantur, a propria hominis intelligentia fabricantur ducente amore ejus, ideo etiam in Verbo vocantur ‘opus manuum hominis’, ‘opus manuum artificis’, et ‘opus manuum fabri’, ut in his locis:

apud Hoscheam,

Nunc addunt peccare, faciunt sibi fusile ex argento suo, in intelligentia sua idola, opus artificum totum, 13:2:

apud Moschen,

Maledictus vir qui fecerit sculptile aut fusile, abominationem Jehovae, opus manuum artificis, Deut, 27:15:

apud Davidem,

Idola eorum argentum et aurum, opus manuum hominis, Ps. 115:4; Ps. 135:15:

apud Jeremiam,

Suffiverunt diis aliis, et incurvaverunt se operibus manuum suarum, 1:16:

apud eundem,

Filii Israelis provocarunt Me ad iram per opus manuum eorum, 32:30, 44:8:

et apud eundem,

Lignum de silva excidit, opus manuum fabri per securim; argento et auro exornant illud, clavis et malleis firmant illa, 10:3, 4;

[11] ‘opus manuum’ est quod ex proprio hominis, ita quod ex proprio ejus intellectu, et ex propria ejus voluntate, et illa sunt ex proprio utriusque quae sunt amoris sui, inde origo omnium falsorum in Ecclesia. Quia ex proprio hominis omnia falsa sunt, et per ‘opus manuum’ significatur id quod inde est, ideo vetitum fuit movere ferrum, securim, aut caelum super lapides, ex quibus altare, et quoque templum, ut patet apud Moschen, Si altare lapidum facias Mihi, non aedificabis illos caesos, quia si caelum tuum moveris super illo, et profanabis illud, Exod. 20:22 [KJV 25]:

tum alibi, Si aedificaveris Jehovae altare lapidum, non movebis super eos ferrum, Deut. 27:5: et in libro 1 Regum, Aedificata est domus lapide integro, prout allatus, nam malleus et securis, ulla instrumenta ferri, non audita sunt in domo, cum aedificabatur, 6:7.

Haec allata sunt ut sciatur quid intelligitur per quod Aharon formaverit aurum caelo et fecerit illud vitulum fusilis.

Примітки:

1. verum

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. mox

4. illum

5. aurum

6. The Manuscript inserts per quod.

7. The Manuscript inserts inde constare potest, quid in sensu interno est sculptile.

8. The Manuscript inserts aliquid.

9. The Manuscript inserts nempe.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The Manuscript inserts est.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. sculptile, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

14. The manuscript has eis.

15. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

16. spirituali sensu

17. quae non amplius sunt

18. vera altered to verum

19. The Manuscript inserts et.

20. The Manuscript inserts illa.

21. The Manuscript inserts omnes, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition.

22. sacrificabant

23. suffiebant

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

З творів Сведенборга

 

Arcana Coelestia #5886

Вивчіть цей уривок

  
/ 10837  
  

5886. ‘Quem vendidistis me Aegyptum’: quod significet internum quod abalienaverint, constat a repraesentatione ‘Josephi’ qui est ‘quem vendiderunt’, quod sit internum, de qua n. 5805, 5826, 5827; a significatione ‘vendere’ quod sit abalienare, de qua n. 4752, 4758; per ‘Aegyptum’ hic significantur infima, ut infra n. 5889, nam referre aliquid inter scientifica absque agnitione, est ejicere ad latera, ita ad ultima seu infima; ita quoque se habet cum interno hominis hodie; hoc inter scientifica quidem est quia scitur ex doctrinali quod internus homo sit, sed rejectum est ad infima quia non agnoscitur et creditur, ita ut abalienatum 1 sit, non quidem e memoria, sed a fide. Quod vendere in sensu 2 interno sit abalienare illa quae fidei et charitatis sunt, proinde illa quae faciunt internae 3 Ecclesiae hominem, constare potest ex eo quod in mundo spirituali non sit emptio et venditio 4 qualis in terra, sed appropriatio boni et veri 5 quae per ‘emptionem’, et abalienatio eorum quae per ‘venditionem’, significatur; per ‘venditionem’ etiam significatur communicatio cognitionum boni et veri, ex causa quia per ‘negotiationem’ significatur cognitionum illorum comparatio et communicatio, n. 2967, 4453, sed tunc venditio dicitur non per argentum.

[2] Quod ‘vendere’ sit abalienatio, patet etiam ab his locis in Verbo:

apud Esaiam,

Sic dixit Jehovah, Ubi libellus repudii matris vestrae, quam dimiserim? aut quis est de usurariis Meis, cui vendiderim vos? ecce ob peccata vestra venditi estis, et ob praevaricationes vestras dimissa est mater vestra, Esai. 50:1;

‘mater’ pro Ecclesia, ‘vendere’ pro abalienare:

apud Ezechielem,

Venit tempus, advenit dies, emptor ne laetetur, et non venditor lugeat; quia excandescentia super omni multitudine ejus; nam venditor ad rem venditam non redibit, licet inter vivos adhuc vita illorum, 7:12, 13;

de terra Israelis, 6 quae est Ecclesia spiritualis; ‘venditor’ pro qui abalienaverat vera et insinuaverat falsa:

[3] apud Joelem,

Filios Jehudae et filios Hierosolymae vendidistis filiis Graecorum, ut longe removeretis eos a terminis eorum. Ecce Ego excitabo illos e loco quo vendidistis illos; ... et vendam filios vestros, et filias vestras in manum filiorum Jehudae, qui vendent eos Sebaitis, populo longinquo, Joel 4:6-8 [KJV Joel 3:6-8]; de Tyro et Sidone, ‘vendere’ etiam pro abalienare:

apud Mosen,

Petra eorum vendidit illos, et Jehovah conclusit illos, [Deut. ] 32:30;

‘vendere’ manifeste pro abalienare; ‘petra’ in 7 supremo sensu est Dominus quoad verum, in repraesentativo est fides; Jehovah est Dominus quoad bonum.

[4] Quia ‘emere’ est sibi comparare et ‘vendere’ est abalienare in sensu spirituali, ideo a Domino regnum caelorum comparatur 8 vendenti et ementi, apud Matthaeum, Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro, quem repertum homo abscondit, et prae gaudio suo abit, et omnia quaecumque habet, vendit, et emit agrum illum. Rursus simile est Regnum caelorum homini negotiatori quaerenti pulchras margaritas; qui cum invenisset unam pretiosam margaritam, abiit, et vendidit omnia quae habuit, et emit illam, 13:44-46;

regnum caelorum pro bono et vero apud hominem, ita pro caelo apud illum, ‘ager’ pro bono et ‘margarita’ pro vero; ‘emere 9 ’ pro comparare et appropriare sibi illa, ‘vendere omnia quae habet’ pro abalienare proprium quod illi prius, ita mala et falsa, nam haec proprii sunt:

[5] apud Lucam, Jesus ad juvenem principem: Adhuc unum tibi deest, omnia quae habes, vende, et distribue pauperibus; tunc habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere Me, 18:22;

in sensu interno per illa verba intelligitur quod 10 omnia propria sua, quae non sunt nisi quam mala et falsa, abalienari debeant, nam illa sunt ‘omnia quae habet’, et quod tunc bona et vera accepturus sit a Domino, quae sunt ‘thesaurus in caelo’:

[6] similiter quae apud eundem,

Vendite facultates vestras, et date eleemosynam; facite vobis crumenas non veterascentes, thesaurum non deficientem in caelis, 12:33;

quisque videt quod alius sensus his inest, 11 quia ‘vendere suas facultates’ foret hodie mendicantem se facere, deprivare se omni facultate amplius charitatem exercendi, praeter quod non possit quin meritum ponatur in eo, et constans veritas est quod tam divites in caelo sint quam pauperes; sensus ille alius qui inest, est qui mox supra dictus.

[7] Quia ‘vendere’ significabat abalienare illa quae Ecclesiae, ideo lex quod Uxor e feminis captivis ducta, si non placuerit, dimitteretur sibi ipsi, vendendo autem non venderetur pro argento, non lucrum fieret ex illa, pro eo quod afflixerit illam, Deut. 21:14;

‘uxor ex feminis captivis 12 ’ pro vero alieno non ex genuina stirpe, quod tamen adjungi aliquo modo potest cum bono Ecclesiae apud illum, hoc tamen si in pluribus non congruit, potest removeri, non autem abalienari, quia aliquo modo conjunctum fuit; hoc spirituale hujus legis est:

[8] etiam haec lex, Si invenietur vir qui furatus animam de fratribus suis, de filiis Israelis, et quaestum fecerit in eo, et vendiderit illum, occidetur fur hic, ut removeas malum e medio tui, Deut. 24:7;

‘fures filiorum Israelis’ pro illis qui acquirunt sibi vera Ecclesiae, non fine vivendi secundum illa et ex corde sic docendi illa, sed quaestum sibi faciendi per illa; quod is damnatus sit, significatur per quod ‘occidetur’.

Примітки:

1. est

2. spirituali

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. sicut

5. quod

6. hoc est, Ecclesiae spiritualis vastatione

7. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

8. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

9. The Manuscript inserts illa.

10. omnia sua seu propria

11. quoniam (?) vendere omnia sua et dare pauperibus, quia hoc non est via ad salutem, qui hoc facit, nec potest, quin meritum ponat in eo et quia se deprivat omni facultatecharitatem exercendi, praeter quod mendicaret, et forte fame periret, nam

12. The Manuscript inserts ducta.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.