Біблія

 

Genesis 8

Дослідження

   

1 Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutæ sunt aquæ.

2 Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractæ cæli : et prohibitæ sunt pluviæ de cælo.

3 Reversæque sunt aquæ de terra euntes et redeuntes : et cœperunt minui post centum quinquaginta dies.

4 Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniæ.

5 At vero aquæ ibant et decrescebant usque ad decimum mensem : decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium.

6 Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noë fenestram arcæ, quam fecerat, dimisit corvum,

7 qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquæ super terram.

8 Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquæ super faciem terræ.

9 Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam : aquæ enim erant super universam terram : extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam.

10 Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.

11 At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo : intellexit ergo Noë quod cessassent aquæ super terram.

12 Expectavitque nihilominus septem alios dies : et emisit columbam, quæ non est reversa ultra ad eum.

13 Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutæ sunt aquæ super terram : et aperiens Noë tectum arcæ, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terræ.

14 Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra.

15 Locutus est autem Deus ad Noë, dicens :

16 Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.

17 Cuncta animantia, quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram : crescite et multiplicamini super eam.

18 Egressus est ergo Noë, et filii ejus : uxor illius, et uxores filiorum ejus cum eo.

19 Sed et omnia animantia, jumenta, et reptilia quæ reptant super terram, secundum genus suum, egressa sunt de arca.

20 Ædificavit autem Noë altare Domino : et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare.

21 Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait : Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines : sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua : non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci.

22 Cunctis diebus terræ, sementis et messis, frigus et æstus, æstas et hiems, nox et dies non requiescent.

   

З творів Сведенборга

 

Apocalypsis Explicata #609

Вивчіть цей уривок

  
/ 1232  
  

609. "Qui creavit caelum et quae in eo, et terram et quae in ea, et mare et quae in eo." - Quod significet Dominum quoad omnia caeli et ecclesiae, interiora et exteriora, constat ex significatione "creare", quod non solum sit facere ut sit, sed etiam ut perpetuo sit, continendo et sustinendo per Divinum procedens; nam caeli exstiterunt et perpetuo existunt, hoc est, subsistunt, per Divinum Domini, quod vocatur Divinum Verum unitum Divino Bono: hoc receptum ab angelis facit caelum; inde est, cum dicitur caelum, quod intelligatur Dominus, quia caelum, ubi sunt angeli, est caelum ex Domino, hoc est, ex Divino ab Ipso procedente: hoc itaque hic significatur per "creare": (quod creare, cum de ecclesia, et de hominibus ecclesiae, sit e novo creare, hoc est, regenerare, videatur supra, n. 294 1 ): et ex significatione "caeli, terrae et maris, et quae in illis", quod sint omnia caeli et ecclesiae interiora et exteriora; per "caelum, terram et mare" in specie hic significantur caeli superiores et inferiores; quoniam in mundo spirituali similis facies rerum est quae in mundo naturali, nempe montes, terrae et maria; montes ibi sunt caeli superiores, quia angeli illorum caelorum super montibus habitant; ac terra et mare ibi sunt caeli inferiores, nam angeli horum caelorum infra montes super terris et sicut in maribus habitant (de qua re videatur supra, n. 594 [d]); inde est quod angelus, qui haec locutus est, visus sit stare "super terra et mari." Quod per "terram et mare et quae in illis" etiam significentur omnia ecclesiae, tam interiora quam exteriora, est quia in ecclesia sunt interiora et exteriora, sicut in caelis sunt superiora et inferiora, et his illa correspondent. (Quod per "mare et terram" significetur ecclesia quoad exteriora et interiora ejus, videatur supra, n. 600.) Secundum sensum litterae, per "caelum, terram et mare" intelliguntur caelum aspectabile, terra habitabilis et mare navigabile; et per "illa quae in illis" intelliguntur aves, bestiae et pisces: sed quod haec non intelligantur per illa verba, constare potest ex eo, quod angelus visus sit Johanni quando "in spiritu" fuit, stare super mari et super terra; et quod videtur in spiritu, hoc non videtur in mundo naturali, sed in mundo spirituali; ubi etiam, ut mox supra dictum est, sunt terrae et maria, et ibi sunt angeli et spiritus. Sed de apparentia marium in illo mundo, et de illis qui inibi sunt, videatur supra (n. 342).

Примітки:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

З творів Сведенборга

 

Arcana Coelestia #930

Вивчіть цей уривок

  
/ 10837  
  

930. Vers. 22. Adhuc omnibus diebus terrae, sementis et messis, et frigus et aestus, et aestas et hiems, et dies et nox, non cessabunt. ‘Adhuc omnibus diebus terrae’ significant omne tempus: ‘sementis et messis’ significant hominem regenerandum, et inde Ecclesiam: ‘frigus et aestus’ significant statum hominis qui regeneratur, qui talis quoad recipiendum fidem et charitatem; ‘frigus’ significat nullam fidem et charitatem; ‘aestus’ autem fidem et charitatem: ‘aestas et hiems’ significant statum hominis regenerati quoad nova ejus voluntaria, quorum vices se habent sicut aestas et hiems: ‘dies et nox’ significant statum ejusdem, seu regenerati, quoad intellectualia, quorum vices se habent sicut dies et nox: ‘non cessabunt’ est quod hoc omni tempore.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.