Біблія

 

Genesis 32

Дослідження

   

1 Jacob quoque abiit itinere quo cœperat : fueruntque ei obviam angeli Dei.

2 Quos cum vidisset, ait : Castra Dei sunt hæc : et appellavit nomen loci illius Mahanaim, id est, Castra.

3 Misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom :

4 præcepitque eis, dicens : Sic loquimini domino meo Esau : Hæc dicit frater tuus Jacob : Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in præsentem diem.

5 Habeo boves, et asinos, et oves, et servos, et ancillas : mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo.

6 Reversique sunt nuntii ad Jacob, dicentes : Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat tibi in occursum cum quadringentis viris.

7 Timuit Jacob valde : et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque et oves, et boves, et camelos, in duas turmas,

8 dicens : Si venerit Esau ad unam turmam, et percusserit eam, alia turma, quæ relicta est, salvabitur.

9 Dixitque Jacob : Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac : Domine qui dixisti mihi : Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tuæ, et benefaciam tibi :

10 minor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate tua quam explevisti servo tuo. In baculo meo transivi Jordanem istum : et nunc cum duabus turmis regredior.

11 Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo : ne forte veniens percutiat matrem cum filiis.

12 Tu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, quæ præ multitudine numerari non potest.

13 Cumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his quæ habebat, munera Esau fratri suo,

14 capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas, et arietes viginti,

15 camelos fœtas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta, et tauros viginti, asinas viginti et pullos earum decem.

16 Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges, dixitque pueris suis : Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem.

17 Et præcepit priori, dicens : Si obvium habueris fratrem meum Esau, et interrogaverit te : Cujus es ? aut, Quo vadis ? aut, Cujus sunt ista quæ sequeris ?

18 respondebis : Servi tui Jacob, munera misit domino meo Esau, ipse quoque post nos venit.

19 Similiter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens : Iisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum.

20 Et addetis : Ipse quoque servus tuus Jacob iter nostrum insequitur. Dixit enim : Placabo illum muneribus quæ præcedunt, et postea videbo illum : forsitan propitiabitur mihi.

21 Præcesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris.

22 Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas cum undecim filiis, et transivit vadum Jaboc.

23 Traductisque omnibus quæ ad se pertinebant,

24 mansit solus : et ecce vir luctabatur cum eo usque mane.

25 Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit.

26 Dixitque ad eum : Dimitte me : jam enim ascendit aurora. Respondit : Non dimittam te, nisi benedixeris mihi.

27 Ait ergo : Quod nomen est tibi ? Respondit : Jacob.

28 At ille : Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël : quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis ?

29 Interrogavit eum Jacob : Dic mihi, quo appellaris nomine ? Respondit : Cur quæris nomen meum ? Et benedixit ei in eodem loco.

30 Vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.

31 Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel : ipse vero claudicabat pede.

32 Quam ob causam non comedunt nervum filii Israël, qui emarcuit in femore Jacob, usque in præsentem diem : eo quod tetigerit nervum femoris ejus, et obstupuerit.

   

З творів Сведенборга

 

Arcana Coelestia #4096

Вивчіть цей уривок

  
/ 10837  
  

4096. ‘Respondit Rachel et Leah, et dixerunt ei’: quod significet reciprocum affectionum veri, constat a significatione ‘respondere’ cum annuitur, quod sit reciprocum, de qua n. 2919, et quod sit receptio, n. 2941, 2957; et ex repraesentatione ‘Rachelis’ quod sit affectio veri interioris, et ‘Leae’ quod sit affectio veri externi, de quibus n. 3758, 3782, 3793, 3819. In illis quae praecedunt, actum est in sensu interno de bono naturalis quod per ‘Jacobum’ significatur, cum separaretur a bono medio, quod est ‘Laban’, quomodo illud, nempe bonum naturalis, adjungeret sibi affectiones veri, quae per Rachelem et Leam' significantur;

[2] agitur nunc de applicatione affectionum veri reciproca ad bonum; haec applicatio continetur in sensu interno verborum quae Rachel et Leah nunc dicunt; sed haec talia sunt ut non cadant in intellectum nisi illum qui instructus est, et qui jucundum percipit in scientia talium, proinde qui pro fine habet spirituales cognitiones; ceteri nihil talia curant, et eo usque intendere mentem non possunt, qui enim pro fine habent mundana et terrestria, non abducere possunt inde sensus, et si abducerent, injucundum perciperent, nam tunc discederent et se removerent ab illis quae pro fine habent, hoc est, quae amant; experiatur quisque apud se qui talis, num scire velit quomodo bonum se adjungit affectionibus veri et quomodo affectiones veri se applicant, et annon hoc scire molestum ei, et dicturus quod talia ei non conducant, tum quod nihil de illis capiat;

[3] at si talia ei dicuntur quae ejus negotii sunt in mundo, tametsi reconditissima sunt, et qualis alter sit quoad affectiones, tum quomodo per illas sibi illum adjungere possit, se applicando animo et dictis, hoc non modo capit, sed etiam interiora percipit: similiter qui abstrusa scientiarum indagare ex affectione studet, is intricatiora quam haec intueri amat et quoque intuetur; at cum de spirituali bono et vero agitur, taedium sentit et quoque aversatur: haec dicta sunt ut sciatur qualis homo Ecclesiae hodie est.

[4] Sed quomodo se habet cum bono cum adjungit sibi vera per affectiones, et cum veris cum se applicant, non ita constare potest cum tenetur idea seu cogitatio in bono et in vero, sed melius cum in societatibus spirituum et angelorum per quas influunt, nam ut n.

4067. dictum est, hominis velle et cogitare inde venit, seu inde influit, et apparet sicut in illo: ex illis, nempe societatibus spirituum et angelorum, scire quomodo se res habet, est ex ipsis causis, et ex caelo angelorum, est ex finibus causarum, sunt etiam 1 historica quae se adjungunt, et illustrant, ita apparent manifestius:

[5] in sensu interno agitur de adjunctione boni ad 2 vera, et de applicatione horum in naturali, ‘Jacob’ enim est bonum ibi, ut saepius dictum, et ‘muliere’ ejus' sunt affectiones veri; bonum, quod est amoris et charitatis, Domino influit, et quidem per angelos qui apud hominem, et non in alia apud hominem quam in cognitiones quae 3 apud illum; et quia ibi figitur bonum, tenetur cogitatio in veris quae sunt cognitionum et inde excitantur plura quae affinia sunt et convenientia, et hoc tam diu usque dum cogitat quod ita sit et usque dum vult quia ita est ex affectione; cum hoc fit, tunc conjungit se bonum veris, et applicant se vera, in libero, omnis enim affectio facit liberum, n. 2870, 2875, 3158, 4031:

[6] sed cum hoc fit, etiam a spiritibus qui ei adjuncti sunt, excitantur dubia, quandoque etiam negativa, sed quantum affecti praevalet, tantum ad affirmativum ducitur, et simul tunc per illa in veris confirmatur: bonum cum sic influit 4 , non percipitur quod sit per angelos, quia influit ita interius et in obscurum ejus quod ei e mundanis et corporeis est: sed sciendum quod bonum non influat ab angelis sed per angelos a Domino; hoc fatentur etiam omnes angeli, quapropter etiam sibi nunquam 5 vindicant aliquod bonum, immo indignantur cum aliquis eis illud tribuit. Ex his nunc, ut ex ipsis causis, videri potest quomodo se res habet cum adjunctione boni a vera, et de horum applicatione, de quibus hic in sensu interno.

Примітки:

1. The Manuscript inserts tunc.

2. The Manuscript deletes conjunctione... cum, and inserts adjunctione... ad

3. The Manuscript inserts veri.

4. The Manuscript has influit ita

5. The Manuscript has nusquam

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.