Біблія

 

Genesis 3

Дослідження

   

1 Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem : Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi ?

2 Cui respondit mulier : De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur :

3 de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur.

4 Dixit autem serpens ad mulierem : Nequaquam morte moriemini.

5 Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum.

6 Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile : et tulit de fructu illius, et comedit : deditque viro suo, qui comedit.

7 Et aperti sunt oculi amborum ; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata.

8 Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.

9 Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei : Ubi es ?

10 Qui ait : Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me.

11 Cui dixit : Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti ?

12 Dixitque Adam : Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.

13 Et dixit Dominus Deus ad mulierem : Quare hoc fecisti ? Quæ respondit : Serpens decepit me, et comedi.

14 Et ait Dominus Deus ad serpentem : Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ : super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ.

15 Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius : ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.

16 Mulieri quoque dixit : Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos : in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.

17 Adæ vero dixit : Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo : in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ.

18 Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ.

19 In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es : quia pulvis es et in pulverem reverteris.

20 Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva : eo quod mater esset cunctorum viventium.

21 Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos :

22 et ait : Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum : nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum.

23 Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est.

24 Ejecitque Adam : et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ.

   

З творів Сведенборга

 

Apocalypsis Explicata #277

Вивчіть цей уривок

  
/ 1232  
  

277. "Et in medio throni et circum thronum quatuor Animalia plena oculis ante et retro." - Quod significet custodiam et providentiam Domini ne interiores caeli adeantur nisi a bono amoris et charitatis, ut inferiora, quae inde pendent, in ordine sint, constat ex significatione "e medio throni", quod sit a Domino ("Sedens" enim "super throno" erat Dominus, videatur supra, n. 268); et ex significatione "circum thronum", quod sint caeli interiores seu superiores, illi enim sunt circum Dominum proxime; ex significatione "quatuor Animalium", quae erant cherubi, quod sint Divina custodia et providentia ne caeli interiores seu superiores adeantur nisi a bono amoris et charitatis (de qua sequitur); et ex significatione "oculorum" quibus erant "plena ante et retro", quod sint Divina providentia Domini; "oculi" enim, cum de homine, significant intellectum, qui est visus ejus internus; cum autem "oculi" dicuntur de Deo, significant Divinam providentiam (videatur supra, n. 68 et 152): et quia per "oculos" ibi significatur Divina providentia Domini, ne caeli superiores adeantur nisi a bono amoris et charitatis, ideo visi sunt cherubi illi "pleni oculis ante et retro": quod ex illa providentia Domini pendeant inferiora, quae sunt caeli inferiores et quoque ecclesia in terris, ut in ordine sint, est quia influxus Domini est immediatus a Se et quoque mediatus per caelos superiores in caelos inferiores et in ecclesiam; quare nisi caeli superiores in ordine sint, inferiores nec possent in ordine esse. (De quo Influxu videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 277, 278.)

[2] Quod cherubi sint qui hic intelliguntur per "quatuor Animalia", constat apud Ezechielem, cui similia visa sunt ad fluvium Kebar, quae describuntur ab illo in capite 1 et capite 10, et in hoc ultimo vocantur "cherubi" (vers. 1, 2, 4, 5, 6, 7, 8, 9, 14, 16, 18, 19), et de illis dicitur,

"Sustulerunt se cherubi; haec Animalia quae vidi ad fluvium Kebar. ... Haec Animalia quae vidi sub Deo Israelis ad fluvium Kebar, intellexi quod cherubi illi" (cap. 10:15, 20).

Quatuor Animalia, quae cherubi, ita describuntur apud illum prophetam:

Juxta fluvium Kebar apparuit similitudo quatuor Animalium, quorum hic erat aspectus: similitudo hominis illis, et quatuor facies cuique, et quatuor alae cuique illorum:... similitudo facierum eorum; facies hominis et facies leonis ad dextram quatuor illis, et facies bovis ad sinistram quatuor illis, ac facies aquilae quatuor illis:.... aspectus eorum sicut prunae ignis ardentes juxta aspectum lampadum: idem incedens inter Animalia, ita ut splendor igni, et ex igne exiens fulgur.... Super capitibus Animalis expansum, juxta speciem crystalli mirabilis:.... super expanso, quod super capite eorum, quasi aspectus lapidis sapphiri, similitudo throni; et super similitudine throni, similitudo ut aspectus Hominis super illo:.... ab aspectu lumborum Ejus et deorsum vidi quasi aspectum ignis, cui splendor circumcirca, sicut aspectus iridis quae est in nube; sic aspectus splendoris" Jehovae "circumcirca; hic aspectus similitudo gloriae Jehovae" (Ezechiel 1:5, 6, 10, 13, 22, 26-28);

per haec repraesentativa describitur Divinum Domini in caelis superioribus, ac providentia Ipsius ne adeantur nisi a bono amoris et charitatis; et in descriptione illa continentur omnia quae in hoc capite Apocalypseos de ordinatione caelorum dicta sunt, et significata per "thronum super quo Sedens similis aspectu lapidi jaspidi et per "iridem circum thronum", per "lampades ignis ardentes coram throno", et per reliqua, quae ideo singillatim explicare supersedeo:

[3] nunc solum ostendetur, quod per "cherubos" in Verbo significentur custodiae et providentia Domini ne caeli superiores adeantur nisi a bono amoris et charitatis, ut inferiora in ordine sint. Hoc patet evidenter ex cherubis positis ante hortum Edenis, quando homo inde expulsus est; de quibus ita apud Mosen:

"Cum" Jehovah Deus "expulisset hominem, habitare fecit ab oriente Edenis cherubos, et flammam gladii hinc inde vertentis se, ad custodiendum viam arboris vitae" (Genesis 3:24);

quid per "hominem" et ejus "uxorem" in iis capitibus intelligitur, videatur explicatum in Arcanis Caelestibus; quod nempe per "hominem" ibi intelligatur Ecclesia Antiquissima, quae erat ecclesia caelestis; et ecclesia caelestis distinguitur ab ecclesia spirituali in eo, quod illa sit in bono amoris in Dominum, haec autem in bono charitatis erga proximum (videatur in opere De Caelo et Inferno 20-28). Ex hominibus qui faciunt binas illas ecclesias in terris formantur bini caeli superiores. Quando itaque ecclesia caelestis, quae fuit Antiquissima et primaria in hac tellure, declinavit et incepit recedere a bono amoris, tunc dicitur quod "cherubi habitare facti sint ab oriente Edenis, et flamma gladii vertentis se hinc inde, ad custodiendum viam ad arborem vitae"; et per "orientem Edenis" significatur ubi intrat bonum amoris caelestis; per "flammam gladii vertentis se hinc inde", significatur verum ex illo bono tutans; et per "arborem vitae" significatur Divinum quod a Domino in caelis superioribus, quod est bonum amoris et charitatis et inde gaudium caeleste. Inde patet quod per "cherubos" significentur custodiae ne adeantur illi caeli nisi per bonum amoris et charitatis; quare etiam de illis dicitur, "ad custodiendum viam arboris vitae."

(Quod "oriens" significet bonum amoris, videatur n. 1250, 3708; quod "Eden" sapientiam inde, n. 99, 100; quod "gladius" significet verum pugnans contra falsum et id dispergens, ita verum tutans, (supra, ) n. 73, 131(a); quod "flamma" verum ex bono caelesti, n. 3222, 6832, 9570; quod "arbor vitae" sit bonum amoris a Domino, et inde gaudium caeleste, supra, n. 109, 110.)

[4] Quia hoc significatur per "cherubos", ideo bini cherubi ex auro solido positi fuerunt super propitiatorio quod super arcam, de quibus ita apud Mosen:

"Facies cherubos, ex auro solido facies illos, a duabus extremitatibus propitiatorii..., ex propitiatorio facies cherubos:... et sint cherubi expandentes alas sursum, obtegentes alis suis propitiatorium.... versus propitiatorium erunt facies cheruborum; et dabis propitiatorium super arcam .... conveniam te ibi, et loquar tecum... Inter duos cherubos" (Exodus 25:18-22; 37:7-9);

per arcam et tentorium repraesentabantur caeli superiores; per arcam, in qua Testimonium seu Lex, repraesentabatur caelum intimum seu tertium per habitaculum, quod extra velum, caelum medium seu secundum; per propitiatorium auditio et receptio omnium cultus quae ex bono amoris et charitatis; per cherubos custodiae, ac per aurum ex quo illi, bonum amoris: inde etiam patet quod bini cherubi repraesentaverint custodias ne adeantur caeli superiores nisi per bonum amoris et charitatis. (Quod per Tabernaculum in genere repraesentatum sit caelum ubi Dominus, videatur n. 9457, 9481, 10545; per arcam, intimum seu tertium caelum, n. 3478, 9485; per Testimonium seu Legem in arca, Dominus quoad Verbum, n. 3382, 6752, 1 7463; quod per habitaculum, quod extra velum, caelum medium seu, secundum, n. 3478, 9457, 9481, 9485, 9594, 9596, 9632; quod per propitiatorium, auditio et receptio omnium cultus quae ex bono amoris et charitatis a Domino, n. 9506; et quod per aurum, bonum amoris, n. 113, 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 9510, 9874, 9881.)

[5] Quia illae custodiae per "cherubos" significatae sunt,

Ideo etiam cherubi erant super aulaeis habitaculi, et super velo (Exodus 26:1, 31);

Ac ideo Salomo fecit in adyto Templi cherubos ex ligno olei, et posuit eos in medio Domus interioris, et obduxit illos auro: et quoque sculpsit omnes parietes Domus sculpturis cheruborum, et quoque super fores (1 Reg. 6:23, 29, 32, 35 2 );

per "Templum" etiam significabatur caelum et ecclesia; et per "adytum" ejus, intimum caeli et ecclesiae; per "lignum olei" ex quo cherubi significatur bonum amoris, similiter per "aurum" quo obducti erant; per "parietes" super quibus sculpti erant cherubi, significantur ultima caeli et ecclesiae, ac per "cherubos" ibi custodiae: per "fores" super quibus etiam erant cherubi, significatur aditus in caelum et ecclesiam: inde patet quod "cherubi" significaverint custodias ne adeatur caelum nisi per bonum amoris et charitatis; et quia "cherubi" significaverunt custodias illas, etiam significant Divinam providentiam Domini, nam custodiae illae sunt a Domino, et sunt Divina Ipsius providentia.

(Quod "Templum" et "Domus Dei" significent caelum et ecclesiam, videatur supra, n. 220; inde "adytum" significat intimum eorum.

Quod "lignum olei" significet bonum amoris, in Arcanis Caelestibus, n. 886, 3728, 3 4582, 9780, 9954, 10261; similiter "aurum", supra, n. 242.

Quod "fores" significent aditum et intromissionem, etiam supra, n. 248.)

[6] Similiter cherubis ornatum describitur Templum novum, de quo apud Ezechielem:

"Facti cherubi et palmae, ita ut palma inter cherubum et cherubum:.... ita factum ad omnem Domum circumcirca a terra usque ad supra ostium, cherubi et palmae facti; et paries Templi" (41:18-20);

"palma" significat bonum spirituale, quod est bonum charitatis (videatur n. 8369 4 ).

[7] Quoniam Divinum Verum ex Divino Bono protegit, ideo Rex Tyri vocatur "cherubus"; per "regem" enim significatur Divinum Verum, et per "Tyrum" cognitiones, et inde per "Regem Tyri" intelligentia; de quo ita apud Ezechielem:

Rex Tyri, "in Eden horto Dei fuisti; omnis lapis pretiosus tegumentum tuum;.... tu cherubus expansio protegentis, posui te in monte sanctitatis Dei, in medio lapidum ignis ambulaveras, perfectus in viis tuis 5 in die quo creatus es" (28:12, [13,] 14, 15).

(Quod per "regem" significetur Divinum Verum, videatur supra, n. 31(d): et quod per "Tyrum" cognitiones, in Arcanis Caelestibus, n. 1201; quod per "lapides pretiosos" vera et bona caeli et ecclesiae, n. 9863, 9865, 9868, 9873, 9905; qui vocantur "lapides ignis", quia "ignis" significat bonum amoris, n. 934, 4906, 6314, 5215, 6832.) Quia per "Regem Tyri" significatur intelligentia ex Divino Vero, et hoc custodit seu protegit, ideo Rex Tyri vocatur "cherubus expansio protegentis."

[8] Quoniam non adiri possunt caeli superiores nisi per bonum amoris et charitatis, hoc est, per cultum et per preces nisi quae procedunt ex illo bono, ideo

Dominus locutus est cum Mose et Aharone, cum intraverunt habitaculum, inter binos cherubos qui super arca (Exodus 25:22);

ut quoque constat apud Mosen:

"Quando ingressus est Moses in Tentorium conventus, ... audivit vocem loquentem ad illum desuper propitiatorio quod super arca testimonii ab inter duos cherubos" (Numeri 7:89).

Quia est Divinum procedens a Domino quod providet et custodit, ideo de Domino dicitur,

Quod sedeat super cherubis (Esaias 37:16: Psalmuss 18:10, 11 [B.A. 9, 10); Psalmuss 80:2 [B.A. 1); Psalmuss 99:1; 1 Samuelis 4:4; 2 Samuelis 6:2).

[9] Quoniam in hoc capite agitur de ordinatione omnium ad judicium, ideo etiam agitur hic de cherubis, hoc est, de custodia et providentia Domini ne caeli superiores adeantur nisi per bonum amoris et charitatis; nam nisi hoc factum fuisset ante judicium, periclitati fuissent ipsissimi caeli in quibus veri angeli, ex causa quia illi caeli qui perituri (de quibus Apoc. cap. 21:1) non in bono amoris et charitatis fuerunt, sed modo in aliquibus veris. Fuerunt enim ibi ex Christiano orbe illi qui in doctrina de sola fide, quam aliqui confirmarunt ex nonnullis locis e Verbo, et per id aliquam conjunctionem nacti sunt cum ultimo caelo: sed conjunctio illa disrupta est, quando id caelum, quod (Apocalypsis 21:1) vocatur "prius caelum", dissipatum est; et tunc ordinatum est a Domino ne posthac aliquis conjungatur caelis nisi qui in bono amoris in Dominum et in charitate erga proximum est. Hoc in specie est quod intelligitur per illa quae nunc sequuntur in hoc capite. Qui itaque credit quod caeli posthac adiri possint per cultum et per preces ab iis qui in sola fide sunt et non simul in bono charitatis, multum fallitur: cultus eorum non amplius recipitur nec preces audiuntur, sed attenditur modo ad amorem vitae eorum; quare si amor sui et mundi regnat, qualitercunque in cultu externo sunt, conjuncti sunt infernis, et quoque illuc post mortem feruntur, et non prius ad aliquod caelum quod periturum, ut hactenus factum est.

Примітки:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

З творів Сведенборга

 

Arcana Coelestia #8910

Вивчіть цей уривок

  
/ 10837  
  

8910. ‘Non concupisces domum proximi tui; non concupisces uxorem proximi tui, et servum ejus et ancillam ejus, et bovem ejus et asinum ejus, et omne quod proximo tuo’: quod significet quod cavendum ab amore sui et mundi, ac ita ne mala quae continentur in praecedentibus praeceptis fiant voluntatis et sic exeant, constat ex significatione ‘concupiscere’ quod sit velle ex amore malo; quod ‘concupiscere’ id sit, est quia omnis concupiscentia est amoris cujusdam, nam nihil concupiscitur nisi ametur, estque ideo concupiscentia continuum amoris, hic amoris sui aut mundi, et est quasi respirationis ejus vita, nam quod respirat amor malus vocatur concupiscentia, at quod respirat amor bonus vocatur desiderium; ipse amor pertinet ad alteram partem mentis quae appellatur 1 voluntas, nam quicquid amat homo hoc vult; concupiscentia autem pertinet ad utramque, nempe tam ad voluntatem quam ad intellectum, sed est proprie voluntatis in intellectu; ex his patet unde est quod per verba, ‘non concupisces illa quae proximi sunt’, significetur quod cavendum ne fiant voluntatis, nam quae fiunt voluntatis, ea appropriantur 2 homini, quippe 3 voluntas est ipse homo.

[2] Creditur in mundo quod cogitatio sit homo, sed bina sunt quae constituunt vitam hominis, intellectus et voluntas; ad intellectum pertinet cogitatio, ad voluntatem affectio quae amoris; cogitatio absque affectione quae amoris non facit aliquid vitae apud hominem, sed cogitatio ex affectione quae amoris, ita intellectus ex voluntate; quod ea bina sint inter se distincta, patet unicuique qui reflectit, ex eo quod homo intelligere et percipere possit malum esse quod vult, et bonum esse quod vel vult vel non vult; ex quibus 4 liquet quod voluntas sit ipse homo, non autem 5 cogitatio nisi quantum in eam ex voluntate transit; inde est quod quae intrant in cogitationem hominis, et non per illam in voluntatem, non immundum reddant illum, sed quae intrant per cogitationem in voluntatem; quod haec 6 immundum reddant hominem 7 , est quia tunc appropriantur illi 8 , et fiunt ipsius nam voluntas, ut dictum est, est ipse homo; quae fiunt voluntatis dicuntur ingredi in cor ejus, et inde egredi, at quae 9 modo sunt cogitationis dicuntur ingredi in os, sed egredi per ventrem in secessum, secundum Domini verba apud Matthaeum, Non quod intrat in os immundum reddit hominem, sed quod egreditur ex ore, hoc immundum reddit hominem; omne quod ingreditur in os in ventrem abit, et in secessum ejicitur; quae vero egrediuntur ex ore ex corde egrediuntur, et haec immundum reddunt hominem; ex corde enim egrediuntur cogitationes malae, homicidia, adulteria, stupra, furta, falsa testimonia, blasphemiae, 15:11, 17-19 10 ;

[3] ex his ut ex omnibus reliquis, constare potest qualis fuerat loquela Domini, quod nempe intellecta sint interna et spiritualia, sed expressa per externa seu 11 naturalia, et hoc secundum 12 correspondentias; os enim correspondet cogitationi, sicut etiam omnia quae oris 13 , ut labra, lingua, guttur; et cor correspondet affectioni quae amoris, ita voluntati; quod cordis correspondentia cum his sit, videatur n. 2930, 3313, 3883-3896, 7542; inde ‘ingredi in os’ est in cogitationem, et ‘egredi ex corde’ est ex voluntate; ‘in ventrem abire et in secessum seu latrinam ejici’ est in infernum, venter enim correspondet viae versus infernum, et secessus seu latrina correspondet inferno, 14 infernum quoque in Verbo vocatur ‘latrina’; inde patet quid significat, quod ‘omne quod ingreditur in os, in ventrem abeat, et in secessum ejiciatur’, quod nempe sint malum et falsum in cogitationem hominis ab inferno injecta et rursus illuc ablegata; haec non possunt immundum reddere hominem, quia ablegantur, nam homo a cogitare malum non potest desistere sed a facere illud, at ut primum 15 a cogitatione in voluntatem malum recipit, tunc non egreditur sed intrat in illum, et hoc dicitur ‘intrare in cor’; quae inde egrediuntur immundum reddunt illum, quia quod homo vult, hoc egreditur in loquelam et in actum quantum non vetant vincula externa 16 , quae sunt timor legis, jacturae famae, honoris, lucri, vitae; ex his nunc patet quod per ‘non concupisces’ significetur quod cavendum ne mala fiant voluntatis, et sic exeant.

[4] Quod ‘concupiscentia’ sit voluntatis, ita cordis, etiam constat a Domini verbis apud Matthaeum,

Audivistis quod veteribus dictum sit, Non moecheris; Ego vero dico vobis quod si quis aspexerit mulierem alienam ita ut concupiscat illam, jam adulterium commiserit cum illa in corde suo, 5:27, 28;

per ‘concupiscere’ hic intelligitur velle, et nisi timores, qui sunt vincula externa, inhiberent, facere 17 ; inde dicitur quod ‘qui aspicit mulierem ita ut concupiscat illam, commiserit adulterium cum illa in corde suo’.

[5] Concupiscentia mali etiam intelligitur per ‘oculum dextrum scandalizantem’, et concupiscentia falsi per ‘manum dexteram scandalizantem’ in Domini verbis, etiam apud 18 Matthaeum,

Si oculus dexter scandalizaverit te, erue illum et abjice abs te; melius namque erit tibi ut unum membrorum tuorum pereat, et non totum corpus tuum conjiciatur in gehennam; et si manus 19 dextera tua 20 scandalizaverit te, amputa illam et abjice abs te; melius enim erit tibi ut unum membrorum tuorum pereat, et non totum corpus tuum conjiciatur in gehennam, 5:29, 30;

ex his iterum constat quomodo Dominus locutus est, quod nempe ex Divino, sicut ubivis alibi in Verbo, ita quod interna et caelestia expresserit per externa seu naturalia secundum correspondentias, hic affectionem mali seu concupiscentiam ejus, per ‘oculum dextrum scandalizantem’, et affectionem falsi seu concupiscentiam ejus per ‘manum dextram scandalizantem’; oculus enim correspondet fidei, oculus sinister vero fidei, et oculus dexter bono fidei, in opposito sensu malo quod fidei, ita ‘oculus dexter 21 scandalizans’ concupiscentiae mali, n. 4403-4421, 4523-4534; manus autem correspondet potentiae quae veri, manus dextera potentiae veri ex bono, in opposito sensu potentiae falsi ex malo, ita ‘manus dextera scandalizans’ concupiscentiae ejus 22 , n. 23 3091, 4931-4937, 8281; ‘gehenna’ est infernum concupiscentiarum; quisque videre potest quod hic per ‘oculum dextrum’ non intellectus sit oculus dexter, nec intellectum 24 quod ille eruendus sit; tum quod per ‘manum dexteram’ non intellecta sit 25 manus dextera, et quod ea 26 amputanda sit, sed quod aliud quid, quod non sciri potest nisi sciatur quid significatur per ‘oculum’, in specie per oculum dextrum, tum 24 quid per ‘manum’ et in specie' per ‘manum dexteram’, ut et quid 27 per ‘scandalizare’; nec sciri potest quid per illa significatur nisi ex sensu interno.

[6] Quia concupiscentiae sunt quae ex voluntate mala, ita ex corde tali, et ex corde seu voluntate ‘exeunt homicidia, adulteria, stupra, furta, falsa testimonia, [blasphemiae, ]’ secundum Domini verba apud Matthaeum 15:19, ita talia quae in praecedentibus decalogi praeceptis continentur; ideo 28 dicitur quod per ‘non concupisces illa quae proximi sunt’ significetur quod cavendum ne mala quae continentur in praecedentibus praeceptis fiant voluntatis, et sic exeant. Quod etiam per ‘non concupisces illa quae proximi sunt’ significetur quod cavendum sit ab amore sui et mundi, est quia omnia mala concupiscentiae ab illis ut a suis fontibus 29 scaturiunt, videatur n. 2045, 7178, 7255, 7366-7377, 7488, 8318, 8678.

Примітки:

1. vocatur

2. appropriata sunt

3. nam

4. his

5. et non

6. ea

7. eum

8. homini

9. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. et

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. The Manuscript inserts sunt.

14. The Manuscript inserts et.

15. The Manuscript inserts illud.

16. sed quantum vincula externa non vetant altered to sed non plus quam vincula externa non vetant

17. agere

18. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

19. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

20. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

21. The Manuscript deletes dexter and inserts illum.

22. The Manuscript deletes falsi.

23. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

24. et

25. intelligitur

26. haec

27. tum

28. idcirco

29. The Manuscript inserts unice.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.