Біблія

 

Genesis 17

Дослідження

   

1 Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum : Ego Deus omnipotens : ambula coram me, et esto perfectus.

2 Ponamque fœdus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis.

3 Cecidit Abram pronus in faciem.

4 Dixitque ei Deus : Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium.

5 Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham : quia patrem multarum gentium constitui te.

6 Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur.

7 Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fœdere sempiterno : ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.

8 Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum.

9 Dixit iterum Deus ad Abraham : Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis.

10 Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te : circumcidetur ex vobis omne masculinum :

11 et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fœderis inter me et vos.

12 Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris : tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra :

13 eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum.

14 Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo : quia pactum meum irritum fecit.

15 Dixit quoque Deus ad Abraham : Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram.

16 Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum : eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo.

17 Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo : Putasne centenario nascetur filius ? et Sara nonagenaria pariet ?

18 Dixitque ad Deum : Utinam Ismaël vivat coram te.

19 Et ait Deus ad Abraham : Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini ejus post eum.

20 Super Ismaël quoque exaudivi te : ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde : duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.

21 Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero.

22 Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham.

23 Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ : et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus.

24 Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem præputii sui.

25 Et Ismaël filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ.

26 Eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus :

27 et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenæ pariter circumcisi sunt.

   

З творів Сведенборга

 

Arcana Coelestia #5374

Вивчіть цей уривок

  
/ 10837  
  

5374. ‘Ad emendum’: quod significet appropriationem, constat ex significatione ‘emere’ quod sit comparare sibi, et sic appropriare; comparatio et appropriatio spiritualiter fit per bonum et verum; huic correspondet comparatio et appropriatio quae in mundo fit per argentum et aurum, ‘argentum’ enim est verum, et ‘aurum’ est bonum in spirituali sensu; inde ‘emptio’ significat appropriationem; ut quoque in his locis in Verbo:

apud Esaiam,

Omnis sitiens ite ad aquas, et cui non argentum, ite, emite, et comedite, et ite, emite sine argento, et sine pretio, vinum et lac, 55:1 etiam apud Jeremiam, 13:1, 2, 11:

apud Matthaeum,

Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro, quem repertum homo abscondit, et prae gaudio suo abit, et omnia quaecumque habet, vendit, et emit agrum illum. Rursus simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti pulchras margaritas, qui cum invenit unam pretiosam margaritam, abiit et 1 vendidit omnia quae habuit, et emit illam, 13:44-46;

et apud eundem,

Virgines prudentes dixerunt ad stultas, Ite ad vendentes, et emite vobis oleum; abeuntibus illis ad emendum venit Sponsus, 25:9, 10;

[2] quia ‘emere’ significabat appropriationem, ideo in Verbo 2 illa quae empta sunt argento, probe distinguuntur ab illis quae aliter comparata sunt; servi etiam qui empti argento 3 , erant sicut proprii, ac in inferiore gradu sicut nati domus; quapropter etiam passim una memorantur, ut Gen. 17:13,

Circumcidendo circumcidetur natus domus tuae, et emptio argenti tui 4 : et 5 Lev. 22:11,

Si sacerdos emerit animam emptione argenti, et natus domus ejus, hi comedent de pane ejus 6 ; inde constare potest quid significatur per ‘redemptos Jehovae’ in Verbo, quod nempe illi qui receperunt bonum et verum, ita quibus appropriata sunt illa quae sunt Domini.

Примітки:

1. abiens

2. quoque

3. i fuerunt

4. i vers. 13

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. i vers. 11

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Біблія

 

Jeremias 13

Дослідження

   

1 Hæc dicit Dominus ad me : Vade, et posside tibi lumbare lineum, et pones illud super lumbos tuos, et in aquam non inferes illud.

2 Et possedi lumbare, juxta verbum Domini, et posui circa lumbos meos.

3 Et factus est sermo Domini ad me secundo, dicens :

4 Tolle lumbare quod possedisti, quod est circa lumbos tuos : et surgens vade ad Euphraten, et absconde ibi illud in foramine petræ.

5 Et abii, et abscondi illud in Euphrate, sicut præceperat mihi Dominus.

6 Et factum est post dies plurimos, dixit Dominus ad me : Surge, vade ad Euphraten, et tolle inde lumbare quod præcepi tibi ut absconderes illud ibi.

7 Et abii ad Euphraten, et fodi, et tuli lumbare de loco ubi absconderam illud : et ecce computruerat lumbare, ita ut nulli usui aptum esset.

8 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

9 Hæc dicit Dominus : Sic putrescere faciam superbiam Juda, et superbiam Jerusalem multam :

10 populum istum pessimum qui nolunt audire verba mea, et ambulant in pravitate cordis sui, abieruntque post deos alienos ut servirent eis et adorarent eos : et erunt sicut lumbare istud, quod nulli usui aptum est.

11 Sicut enim adhæret lumbare ad lumbos viri, sic agglutinavi mihi omnem domum Israël, et omnem domum Juda, dicit Dominus, ut essent mihi in populum, et in nomen, et in laudem, et in gloriam, et non audierunt.

12 Dices ergo ad eos sermonem istum : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Omnis laguncula implebitur vino. Et dicent ad te : Numquid ignoramus quia omnis laguncula implebitur vino ?

13 Et dices ad eos : Hæc dicit Dominus : Ecce ego implebo omnes habitatores terræ hujus, et reges qui sedent de stirpe David super thronum ejus, et sacerdotes, et prophetas, et omnes habitatores Jerusalem, ebrietate.

14 Et dispergam eos virum a fratre suo, et patres et filios pariter, ait Dominus. Non parcam, et non concedam : neque miserebor, ut non disperdam eos.

15 Audite, et auribus percipite : nolite elevari, quia Dominus locutus est.

16 Date Domino Deo vestro gloriam antequam contenebrescat, et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos : exspectabitis lucem, et ponet eam in umbram mortis, et in caliginem.

17 Quod si hoc non audieritis, in abscondito plorabit anima mea a facie superbiæ : plorans plorabit, et deducet oculus meus lacrimam, quia captus est grex Domini.

18 Dic regi et dominatrici : Humiliamini, sedete, quoniam descendit de capite vestro corona gloriæ vestræ.

19 Civitates austri clausæ sunt, et non est qui aperiat. Translata est omnis Juda transmigratione perfecta.

20 Levate oculos vestros, et videte qui venitis ab aquilone : ubi est grex qui datus est tibi, pecus inclytum tuum ?

21 Quod dices cum visitaverit te ? tu enim docuisti eos adversum te, et erudisti in caput tuum. Numquid non dolores apprehendent te, quasi mulierem parturientem ?

22 Quod si dixeris in corde tuo : Quare venerunt mihi hæc ? propter multitudinem iniquitatis tuæ revelata sunt verecundiora tua, pollutæ sunt plantæ tuæ.

23 Si mutare potest Æthiops pellem suam, aut pardus varietates suas, et vos poteritis bene facere, cum didiceritis malum.

24 Et disseminabo eos quasi stipulam quæ vento raptatur in deserto.

25 Hæc sors tua, parsque mensuræ tuæ a me, dicit Dominus, quia oblita es mei, et confisa es in mendacio.

26 Unde et ego nudavi femora tua contra faciem tuam, et apparuit ignominia tua,

27 adulteria tua, et hinnitus tuus, scelus fornicationis tuæ : super colles in agro vidi abominationes tuas. Væ tibi, Jerusalem ! non mundaberis post me : usquequo adhuc ?