1
Væ qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariæ : optimates capita populorum, ingredientes pompatice domum Israël !
2
Transite in Chalane, et videte, et ite inde in Emath magnam, et descendite in Geth Palæstinorum, et ad optima quæque regna horum : si latior terminus eorum termino vestro est.
3
Qui separati estis in diem malum, et appropinquatis solio iniquitatis ;
4
qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris ; qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti ;
5
qui canitis ad vocem psalterii, sicut David putaverunt se habere vasa cantici,
6
bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti, et nihil patiebantur super contritione Joseph.
7
Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium, et auferetur factio lascivientium.
8
Juravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus Deus exercituum : Detestor ego superbiam Jacob, et domos ejus odi, et tradam civitatem cum habitatoribus suis.
9
Quod si reliqui fuerint decem viri in domo una, et ipsi morientur.
10
Et tollet eum propinquus suus, et comburet eum, ut efferat ossa de domo ; et dicet ei, qui in penetralibus domus est : Numquid adhuc est penes te ?
11
Et respondebit : Finis est. Et dicet ei : Tace, et non recorderis nominis Domini.
12
Quia ecce Dominus mandabit, et percutiet domum majorem ruinis, et domum minorem scissionibus.
13
Numquid currere queunt in petris equi, aut arari potest in bubalis ? quoniam convertistis in amaritudinem judicium, et fructum justitiæ in absinthium.
14
Qui lætamini in nihilo ; qui dicitis : Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua ?
15
Ecce enim suscitabo super vos, domus Israël, dicit Dominus Deus exercituum, gentem, et conteret vos ab introitu Emath usque ad torrentem deserti.