Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #10221

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

10221. ‘Dimidium sicli in siclo sanctitatis’: quod significet omnia veri ex bono, constat ex significatione ‘dimidii’ quod sint omnia, et ex significatione ‘sicli’ quod sit verum ex bono; quod ‘dimidium’ sint omnia, est quia dimidium sicli erant decem gerae seu 1 oboli, et per decem significantur omnia, n. 4638, et quoque reliquiae, n. 576, 1906, 1988, 2284, quae sunt vera et bona apud hominem in interioribus ejus a Domino recondita, n. 5135, 5342, 5897, 5898, 7560, 7564; quod ‘siclus’ sit verum ex bono, est quia siclus erat pondus argenti et quoque auri, et per ‘argentum’ significatur verum, et per ‘aurum’ bonum; quantum autem veri ex bono, ac boni 2 per verum, determinatur per numerum gerarum seu 3 obolorum sicli; ac siclus in se ut pondus spectatus est quantum; et cum dicitur ‘siclus sanctitatis’ est quantum veri et boni, nam verum et bonum 4 sunt quae dicuntur sancta, quoniam sunt a Domino Qui solus Sanctus; plura de siclo et de ejus significatione, videantur n. 2959.

Bilješke:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. ex vero

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. est quod dicitur sanctum, quia illa

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #1988

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

1988. ‘Fuit Abram filius nonaginta annorum et novem annorum’: quod significet tempus antequam Dominus plene conjunxit Internum Hominem cum Rationali, constat a significatione ‘novem’ cum praecedunt ante decem, seu quod idem, ‘nonaginta novem’ ante centum; nam Abram cum ei natus Isacus, erat aetate centum annorum. Qualis sensus internus Verbi est, constare imprimis potest a numeris sicut nominibus; numeri quicumque sunt, in Verbo significant res, sicut etiam nomina, nam nihil usquam in Verbo est in quo non Divinum est, seu quod non internum sensum habet; qui quam remotus sit a sensu litterae, cumprimis inde patet; nomina enim et numeri in caelo nusquam attenduntur, sed illa quae per nomina et numeros significantur; sicut pro exemplo, quoties numerus ‘septem’ occurrit, ilico loco septem, sanctum obvenit angelis, nam ‘septem’ significant sanctum ex eo quod caelestis homo sit septimus dies seu sabbatum, ita quies Domini, n. 84-87, 395, 433, 716, 881 similiter se habet cum reliquis numeris, sicut cum ‘duodecim’, quoties duodecim occurrunt, obvenit angelis idea omnium quae sunt fidei, ex causa quia duodecim tribus [Israelis] illa significabant, n. 577 quod numeri significent res in Verbo, in Parte Prima ostensum videatur n. 482, 487, 488, 493, 575, 647, 648, 755, 813, 893.

[2] Similiter se habet cum numero ‘nonaginta 1 novem’, qui quod significet tempus antequam Dominus plene conjunxit Internum Hominem cum Rationali, constat a significatione ‘centum annorum’, quos habuit Abram cum ei natus [est] Isacus, per quem repraesentatur et significatur Rationalis Homo Domini qui conjunctus Interno Ipsius, hoc est, Divino; ‘centum’ significant 2 idem in Verbo' quod decem, quia ille numerus compositus est a decem in decem multiplicatis, et ‘decem’ significant reliquias, quod in Parte Prima ostensum, n. 576; quid reliquiae apud hominem, videatur n. 468, 530, 561, 660, 1050, et quid reliquiae apud Dominum, n. 1906. Arcana haec non ulterius possunt exponi, sed quisque concludere potest, dum prius sibi notum fecerit quid sunt reliquiae; hodie enim quid sunt, ignoratur: modo hoc sciatur quod reliquiae apud Dominum significent Divina Bona quae Ipse sibi propria potentia comparavit, per quae Humanum Essentiam univit Divinae:

[3] ex his constare potest quid significatur per ‘nonaginta novem’, quae quia praecedunt centum, significant tempus antequam Dominus plene conjunxit Internum Hominem cum Rationali; per ‘Ismaelem’ repraesentatum est primum rationale apud Dominum, quod quale fuit, ostensum satis superque in capite praecedente 16; at per ‘Isacum’ repraesentatur Rationale Domini Divinum, ut in 3 sequentibus constabit. Quod Abram tam diu moratus in terra Canaane, nunc viginti quattuor annis, decem annis antequam natus Ismael, et postea tredecim annis, et nondum ex Sarai uxore habuit filium, sed quod tunc primum promissio facta de filio cum 4 nonaginta novem annorum esset, [et quod filius nasceretur cum esset centum annorum, ] quisque videre potest quod arcanum involvat; arcanum erat quod repraesentaret per illa unionem Divinae Essentiae Domini cum Ipsius Humana, et quidem Ipsius Interni Hominis, Qui Jehovah, cum Ipsius Rationali.

Bilješke:

1. The Manuscript has et.

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. The Manuscript has a.

4. The Manuscript inserts ex Sarai.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #5342

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

5342. ‘Et dedit cibum in urbibus’: quod significet quod reposuerit in interioribus nempe 1 vera bono adjuncta, constat ex significatione ‘dare’ hic quod sit reponere; a significatione ‘cibi’ quod sit verum bono adjunctum, de qua mox supra n. 2 5340; et a significatione ‘urbium’ quod sint interiora mentis naturalis, de qua supra n. 5297. Quod vera bono adjuncta reponantur in interioribus mentis naturalis, et ibi 3 ad usum sequentis vitae conserventur, imprimis ad usum in tentationibus quando regeneratur homo, est arcanum quod pauci hodie sciunt, quare dicendum quomodo se habet: per ‘septem enim annos abundantiae annonae’ significantur vera primum multiplicata, et per ‘quod in urbibus et in medio repositum sit frumentum’ significatur quod vera illa bono adjuncta recondita sint in interioribus hominis; et per ‘septem annos famis’ ac per sustentationem tunc a collectionibus' significatur status regenerationis per vera bono adjuncta in interioribus recondita;

[2] arcanum hoc est: homo a prima infantia usque ad primam pueritiam introducitur a Domino in caelum, et quidem inter angelos caelestes per quos tenetur in statu innocentiae, qui status quod sit infantibus usque ad primum pueritiae, notum est; cum aetas pueritiae incipit, tunc per gradus exuit statum innocentiae, at usque tenetur in statu charitatis per affectionem charitatis mutuae erga similes sui, qui status apud plures perseverat usque ad adolescentiam; 4 est tunc ille inter angelos spirituales; tunc quia incipit 5 se cogitare, et secundum id agere, non amplius teneri potest in charitate, ut prius, hereditaria enim mala tunc evocat, a quibus se duci patitur; cum hic status venit, tunc bona charitatis et innocentiae quae prius acceperat, secundum gradus sicut cogitat mala et actu confirmat illa, exterminantur, 6 at usque non exterminantur sed versus interiora a Domino deducuntur et ibi reconduntur;

[3] sed quia nondum vera novit, ideo bona innocentiae et charitatis quae acceperat in binis illis statibus, nondum qualificata sunt, vera enim dant qualitatem bono, et bonum dat essentiam veris, idcirco ab illa aetate per instructiones, et imprimis per proprias cogitationes et inde confirmationes, imbuitur veris; quantum itaque tunc in affectione boni est, tantum conjunguntur a Domino vera bono apud illum, n. 7 5340, et reconduntur ad usus; hic status est qui significatur per ‘septem annos abundantiae annonae’; vera illa 8 bono adjuncta sunt quae in proprio sensu vocantur reliquiae; quantum itaque homo patitur se regenerari, tantum reliquiae inserviunt usui, nam tantum ex illis a Domino depromitur, et in naturale remittitur, ut producatur correspondentia exteriorum cum interioribus, seu naturalium cum spiritualibus; hoc fit in statu qui significatur per ‘septem annos famis’; hoc est arcanum.

[4] Homo Ecclesiae credit hodie quod qualiscumque alicui vita sit, usque ex misericordia in caelum recipi queat et ibi beatitudine aeterna frui, putat enim quod solum sit admissio; sed multum fallitur, nemo enim in caelum admitti et recipi potest nisi acceperit vitam spiritualem, et nemo vitam spiritualem accipere potest nisi regeneretur, et nemo regenerari potest nisi per bonum vitae conjunctum vero doctrinae; inde ei vita spiritualis; quod nemo in caelum venire possit nisi acceperit vitam spiritualem per regenerationem, manifeste dicit Dominus apud Johannem, Amen, amen dico tibi, Nisi quis generetur denuo, non potest videre regnum Dei, 3:3;

et mox, Amen, amen dico tibi, Nisi quis generatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest ingredi in regnum Dei, ibid. vers. 5; ‘aqua’ est verum doctrinae, n. 2702, 3058, 3424, 4976, et ‘spiritus’ est bonum vitae; per baptismum nemo ingreditur, sed baptismus est significativum regenerationis cujus recordari debet homo Ecclesiae. 9

Bilješke:

1. verum bono adjunctum

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The Manuscript inserts a Domino.

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. The following number or numbers appear out of sequence in both the Manuscript and the first Latin edition, but they have been reordered in this edition.

6. sed

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. conjuncta bono

9. The Manuscript inserts Arcana Coelestia 4255, 5120 f.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.