Biblija

 

Leviticus 10:16

Studija

       

16 Inter hæc, hircum, qui oblatus fuerat pro peccato, cum quæreret Moyses, exustum reperit : iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron, qui remanserant, ait :

Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #934

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

934. Quod ‘frigus’ significet nullum amorem seu nullam charitatem et fidem, et quod ‘aestus seu ignis’ amorem aut charitatem et fidem, constare potest ab his locis in Verbo;

apud Johannem a Ecclesiam Laodicensem,

‘Novi opera tua, quod neque frigidus neque fervidus’, utinam frigidus esses aut fervidus sed quia tepidus, et neque frigidus, neque fervidus, exsputurus te ore Meo’, Apoc. 3:15, 16;

ubi ‘frigidus’ pro nulla charitate, et ‘fervidus’ pro multa:

apud Esaiam,

Sic dixit Jehovah, Quiescam et spectabo in loco Meo, sicut aestus serenus super luce, sicut nubes roris in aestu messis, 18:4;

ubi de nova Ecclesia plantanda, ‘aestus super luce et aestus messis pro amore et charitate:

apud eundum, Jehovae ignis in Zione, et furnus in Hierosolyma, 31:9;

‘ignis’ pro amore. De cherubis visis Ezechieli, Similitudo animalium, aspectus illorum sicut prunae ignis ardentes juxta aspectum lampadum, is incedens inter animalia; et splendor ignis, et de igne exiens fulgur, Ezech. 1:13;

[2] et apud eundem de Domino, Super expansum, quod super capite cheruborum, quasi aspectus lapidis sapphiri, similitudo throni; et super similitudine throni, similitudo quasi aspectus hominis super illo superius; et vidi quasi speciem prunae 1 ignitae, juxta speciem ignis, 2 intra illam circumcirca ab aspectu lumborum Ipsius et sursum; et ab aspectu lumborum Ipsius et deorsum, vidi quasi aspectum ignis, cui splendor circumcirca, 1:26, 27; 8:2;

ibi ‘ignis’ pro amore:

apud Danielem,

Antiquus dierum sedit, ... thronus Ipsius flammae ignis, rotae illius ignis ardens, fluvius ignis emanans et exiens a coram Ipso; mille millia ministrabant Ipsi, et myrias myriadum coram Ipso stabant, 7:9, 10;

‘ignis’ pro amore Domini:

apud Zachariam, Ero ei, dictum Jehovae, murus ignis circumcirca, 2:9, [KJV 2:5];

ubi de nova Hierosolyma:

apud Davidem,

Jehovah facit angelos suos spiritus, ministros suos ignem flammantem, Ps. 104:4;

‘ignis flammans’ pro caelesti spirituali.

[3] Quia ‘ignis’ significabat amorem, ignis quoque repraesentativum Domini factus, quod constat ex ‘Igne super altari holocausti qui nusquam exstingueretur’, Lev. 6:2, 5, 6 [KJV 9, 12, 13], repraesentans misericordiam Domini: ideo ‘antequam Aharon intraret ad propitiatorium, suffire debebat igne sumpto ex altari holocausti’, Lev. 16:12-14;

ideo quoque, ut significaretur quod cultus esset acceptus Domino, ‘ignis de caelo demittebatur et consumpsit holocausta’, ut Lev. 9:24, et alibi. Per ‘ignem’ quoque in Verbo significatur amor proprius et ejus cupiditas, cum quo amor caelestis concordare nequit, quare etiam ‘bini filii Aharonis consumpti sunt igne, quod adolerent igne alieno’, Lev. 10:1, 2; ‘ignis alienus’ est omnis amor sui et mundi et omnis amorum istorum cupiditas. Praeterea etiam amor caelestis impiis non aliter apparet ac ignis ardens et consumens, ac ideo in Verbo praedicatur de Domino ignis consumens, sicut ignis super Monte Sinai, qui repraesentabat amorem seu misericordiam Domini, coram populo perceptus sicut ignis consumens;

Quare dixerunt ad Mosen, ne faceret eos audire vocem Jehovae Dei, et videre Ignem magnum, ne morerentur, Deut. 18:16.

Amor seu misericordia Domini talis apparet iis qui in igne amorum sui et mundi sunt.

Bilješke:

1. Hebrew is [ ] (hashmal, ) a word occurring only in Ezechiele. In his Schmidius Swedenborg notes non est pruna, sed intimum ignis, vide textum [ ] sic amor caelestis.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Biblija

 

Genesis 8

Studija

   

1 Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutæ sunt aquæ.

2 Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractæ cæli : et prohibitæ sunt pluviæ de cælo.

3 Reversæque sunt aquæ de terra euntes et redeuntes : et cœperunt minui post centum quinquaginta dies.

4 Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniæ.

5 At vero aquæ ibant et decrescebant usque ad decimum mensem : decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium.

6 Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noë fenestram arcæ, quam fecerat, dimisit corvum,

7 qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquæ super terram.

8 Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquæ super faciem terræ.

9 Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam : aquæ enim erant super universam terram : extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam.

10 Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.

11 At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo : intellexit ergo Noë quod cessassent aquæ super terram.

12 Expectavitque nihilominus septem alios dies : et emisit columbam, quæ non est reversa ultra ad eum.

13 Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutæ sunt aquæ super terram : et aperiens Noë tectum arcæ, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terræ.

14 Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra.

15 Locutus est autem Deus ad Noë, dicens :

16 Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.

17 Cuncta animantia, quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram : crescite et multiplicamini super eam.

18 Egressus est ergo Noë, et filii ejus : uxor illius, et uxores filiorum ejus cum eo.

19 Sed et omnia animantia, jumenta, et reptilia quæ reptant super terram, secundum genus suum, egressa sunt de arca.

20 Ædificavit autem Noë altare Domino : et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare.

21 Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait : Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines : sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua : non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci.

22 Cunctis diebus terræ, sementis et messis, frigus et æstus, æstas et hiems, nox et dies non requiescent.