Biblija

 

Jeremias 50:3

Studija

       

3 Quoniam ascendit contra eam gens ab aquilone, quæ ponet terram ejus in solitudinem, et non erit qui habitet in ea ab homine usque ad pecus : et moti sunt, et abierunt.

Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #9680

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

9680. ‘Et distinguat velum vobis 1 inter sanctum et inter sanctum sanctorum’: quod significet inter bonum spirituale, quod est bonum charitatis erga proximum, et bonum fidei in Dominum, et inter bonum caeleste, quod est bonum amoris in Dominum, et bonum amoris mutui, constat ex significatione ‘sancti’ quod sit bonum regnans in caelo medio, et ex significatione ‘sancti sanctorum’ quod sit bonum regnans in caelo intimo; quod hoc bonum sit bonum amoris in Dominum et bonum amoris mutui, ac illud, nempe bonum regnans in caelo medio, sit 2 bonum charitatis erga proximum et bonum fidei in Dominum, patet ex omnibus illis quae de utroque bono, caelesti et spirituali, in locis citatis n. 9670 ostensa sunt; bonum amoris in Dominum in intimo caelo est bonum internum ibi, at bonum amoris mutui est bonum externum ibi; bonum autem charitatis erga proximum est internum in medio caelo 3 , et bonum fidei in Dominum est bonum externum ibi; in unoquovis caelo est internum et externum, sicut in Ecclesia, quae quod sit interna et externa, videatur n. 409, 1083, 1098, 1238, 1242, 4899, 6380, 6587, 7840, 8762, 9375.

[2] Omne bonum est sanctum, et omne verum quantum boni in se habet; bonum dicitur sanctum a Domino, quia Dominus est solus sanctus, et ab Ipso omne bonum et omne verum, n. 9229, 9479; inde patet cur habitaculum dicitur sanctum, et arca in qua testimonium, 4 sanctum sanctorum; testimonium enim est Ipse Dominus quoad Divinum Verum, n. 9503, et arca est caelum intimum ubi Dominus, n. 9485; Dominus etiam est in caelo medio, sed praesentior in caelo intimo; qui enim Domino per bonum amoris 5 conjuncti sunt, illi cum Ipso sunt; qui autem Domino 6 conjuncti sunt per bonum fidei 7 , quidem cum Ipso sunt, sed remotius; in caelo medio est conjunctio cum Domino per fidem implantatam 8 bono 9 charitatis erga proximum. Ex his patet cur habitaculum quod extra velum dicatur sanctum, et habitaculum quod intra velum dicatur sanctum sanctorum.

[3] Quod Dominus sit a Quo omne sanctum, et quod sit ipsum 10 sanctum sanctorum, constat apud Danielem,

Septimanae septuaginta decisae sunt super populum Meum, ad ungendum sanctum sanctorum, 9:24:

et in Apocalypsi, Quis non timeat Te, Domine, et 11 glorificet nomen Tuum? quia solus sanctus, 12 15:4;

ideo etiam Dominus dicitur Sanctus Israelis, 13 Esai. 1:4, 5:19, 24, 10:20, 12:6, 17:7, 29:19, 30:11, 12, 15, 31:1, 37:23 14 , 41:14, 16, 20, 43:3 15 , 14, 45:11, 60:9, 14; Jer. 50:29 16 , 51:5; Ezech. 39:7; Ps. 71:22 17 ; 78:41; 89:19 18 [KJV 89:18]; 2 Reg. 19:22;

et alibi.

Quicquid itaque apud filios Israelis repraesentabat Dominum, seu bonum et verum quae procedunt ab Ipso 19 , post inaugurationem vocabatur sanctum, ex causa quia solus Dominus sanctus. Sanctus Spiritus in Verbo est quoque sanctum quod a Domino procedit.

Bilješke:

1. distinguet vobis Velum, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

2. et illud

3. in medio coelo est bonum internum ibi

4. The Manuscript inserts dicitur.

5. Ipsi amore but bono is written above amore

6. Ipsi

7. fide but bono written above

8. The Manuscript inserts in.

9. The Manuscript inserts, quod vocatur bonum.

10. inde quod sit Ipse

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. The Manuscript inserts Redemptor, Salvator, regenerator.

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

18. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

19. quod a Domino

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #1083

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

1083. Quod per ‘Shem’ significetur Ecclesia interna, per ‘Japheth’ ei correspondens externa, prius dictam est: ubi Ecclesia, ibi necessario erit internum et externum; homo enim, qui est Ecclesia, est internus et externus; antequam fit Ecclesia, hoc est, antequam regeneratus est, in externis est, et cum regeneratur, ab externis immo per externa ducitur ad interna, ut dictum et ostensum est prius, et dein cum regeneratus est, tunc omnia quae sunt interni hominis terminantur in externis, ita necessario omnis Ecclesia erit interna et externa: sicut Ecclesia Antiqua, et Ecclesia hodie Christiana;

[2] interna Ecclesiae Antiquae fuerunt omnia quae sunt charitatis et fidei inde, omnis humiliatio, omnis adoratio Domini ex charitate, omnis affectio bona erga proximum, et similia alia; externa illius Ecclesiae fuerunt sacrificia, libamina, et plura, quae omnia per repraesentationem se referebant ad Dominum, et spectabant Ipsum; inde interna erant in externis et unam Ecclesiam faciebant: interna Ecclesiae Christianae similia prorsus sunt internis Ecclesiae Antiquae, sed alia externa successerunt, nempe loco sacrificiorum et talium, symbolica, ex quibus similiter Dominus spectatur; ita quoque interna et externa unum faciunt;

[3] Antiqua Ecclesia ne hilum differebat a Christiana Ecclesia quoad interna sed solum quoad externa; cultus Domini ex charitate nusquam differre potest utcumque externa variantur: et quia, ut dictum, Ecclesia non dari potest nisi sit internum et externum, internum absque externo foret interminatum quoddam nisi terminaretur in aliquo externo; homo enim talis est, et quidem perplurima pars, ut nesciat quid internus homo, et quid interni hominis, quare nisi externus cultus foret, nihil quicquam sciret quid sanctum;

[4] hi dum charitatem habent et inde conscientiam, internum cultum apud se habent in externo, nam Dominus apud eos operatur in charitate et in conscientia, et facit ut omnis eorum cultus participet ab interno: aliter qui non charitatem et inde conscientiam habent, hi cultum in externis possunt habere, sed separatum ab interno, sicut fidem separatam a charitate; talis cultus vocatur ‘Canaan’, et talis fides vocatur ‘Ham’; et quia ex fide separata talis cultus existit, Ham vocatur pater

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.