Biblija

 

Hoschea 13:2

Studija

       

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

Iz Swedenborgovih djela

 

Apocalypsis Explicata #721

Proučite ovaj odlomak

  
/ 1232  
  

721. "Et draco stetit coram muliere futura parere." - Quod significet odium illorum qui per "draconem" intelliguntur, contra ecclesiam apud illos qui in doctrina et inde vita amoris et charitatis a Domino erunt, constat ex significatione "draconis", quod sint qui in scientia cognitionum veri ex sensu litterae Verbi sunt, et non in vita secundum illam (de qua supra, n. 714); ex significatione "mulieris", quod sit ecclesia quae in doctrina et inde vita amoris in Dominum et charitatis erga proximum est (de qua supra, n. 707); quod sit odium illorum qui per "draconem" significantur, contra illam ecclesiam et ejus doctrinam, intelligitur per "stare coram muliere paritura, et velle devorare partum": et ex significatione "parere", quod sit producere talia quae ecclesiae sunt, quae sunt doctrinalia, hic de amore in Dominum et de charitate erga proximum; per "filium" enim "masculum", quem mulier peperit, significatur doctrina illius ecclesiae. Quod talia per "parere" significentur, est quia per "generationes", "partus" et "nativitates" in Verbo intelliguntur generationes, partus et nativitates spirituales quae fiunt per vera et per vitam secundum illa;

[2] inde est, quod ubi in Verbo agitur de generatione spirituali, quae vocatur regeneratio, describatur illa per generationem et partum naturalem:

- Ut apud Johannem,

Jesus dixit Nicodemo, "Nisi quis generetur denuo, non potest videre regnum Dei; dixit... Nicodemus, Quomodo potest homo generari cum senex est? num potest in uterum matris suae secundum ingredi et generari? Respondit Jesus, Amen, amen dico tibi, nisi quis generatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest ingredi in regnum Dei; quod natum est carne caro est, sed quod generatum est a spiritu spiritus est" (3:3-6):

quoniam Nicodemus non intellexit spiritualem sensum verborum Domini, quod "oporteret ut homo denuo generetur", explicavit Dominus quod per "generari" intelligatur "generari aqua et spiritu", ita regenerari, nempe per vera ex Verbo et per vitam secundum illa, "aqua" enim significat vera, et "spiritus" vitam secundum illa. At alibi in Verbo, ubi dicitur "parturire", "parere", "gignere", et "generare", non explicatur; et usque per illa intelligitur parturitio, partus, nativitas et generatio spiritualis, quoniam Verbum in littera est naturale, in sinu autem est spirituale: quod "parere" significet spiritualiter parere, est quia homo qui regeneratur, similiter quasi concipitur, gestatur in utero, nascitur et educatur, sicut homo ex patre conceptus, aque matre gestatus et natus, ac postea educatus.

[3] Ad confirmandum quod per "partus" et "nativitates" in Verbo intelligantur partus et nativitates spirituales, velim aliqua loca inde adducere:

- Apud Esaiam,

"Erubesce Zidon; dixit mare, munimentum maris, dicendo, Non parturivi, non peperi, et non educavi juvenes, adolescere feci virgines; cum fama Aegypto, dolore corripientur, sicut ad famam Tyri" (23:4, 5):

per "Zidonem" et "Tyrum" significantur cognitiones boni et veri ex Verbo; quod ecclesia non aliquid intelligentiae et sapientiae sibi per illas comparaverit, ac usus fecerit, significatur per "Non parturivi, non peperi, non educavi juvenes, adolescere feci virgines"; "juvenes" sunt vera ecclesiae, et "virgines" sunt bona ejus. (Sed haec videantur supra, n. 275 [a] , explicata.)

[4] Apud eundem,

"Castigatio tua illis, sicut gravida appropinquat ad pariendum, ..clamat in doloribus suis; sic 1 fuimus coram Te Jehovah; concepimus, parturivimus quasi peperimus ventum, salutes non fecimus terrae, 2 nec ceciderunt habitatores orbis, vivent mortui tui" (26:16-19):

haec de ultimis temporibus ecclesiae, quando falsa et mala in tantum succrescunt ut non reformari et regenerari possint; ille status intelligitur per "castigationem Jehovae illis": quod tunc cum difficultate aliquod verum percipi et comparari posset, significatur per "sicut gravida appropinquat ad pariendum, clamat in doloribus suis"; quod loco veritatum hauriant vanitates in quibus non vera, significatur per "Concepimus, parturivimus et peperimus ventum"; "ventus" significat tales vanitates: quod ex illis nihil usus vitae, significatur per "salutes non fecimus" 3 Jehovae: quod usque a Domino, cum venturus est in mundum, docendi, et regenerandi sint per vera ab Ipso, significatur per "Vivent mortui tui", et per illa quae ibi sequuntur.

[5] Apud eundem,

"Canta sterilis, quae non peperit, persona cantu et jubila, non parturivit, quia multi filii desolatae prae filiis maritatae" (54:1):

haec de adventu Domini, et de nova ecclesia ab Ipso instauranda apud gentes; hae significantur per "sterilem" quae non peperit, et per "desolatam" cui erunt multi filii; "steriles" dicuntur, quia non noverunt Dominum, nec habuerunt Verbum ubi vera, et propterea non regenerari potuerunt; "filii" sunt vera a Domino per Verbum: ecclesia, cui est Verbum, ex quo Dominus est notus, intelligitur per "maritatam", cui non filii: gaudium eorum qui e nova ecclesia, cui non prius vera, significatur per "Persona cantu et jubila, quae non parturivit"; "parturire" est in utero habere.

[6] In Libro Primo Samuelis,

"Qui impulsi sunt robur circumcinxerunt, saturi pro pane conducti sunt, ac famelici cessarunt, usque dum sterilis peperit septem, et multiprolis defecit" (2 [4,] 5);

propheticum Channae matris Samuelis: per "impulsos robore circumcingendos" intelliguntur gentes, apud quas futura ecclesia; qui "impulsi" dicuntur ex defectu cognitionum veri, et inde ab illis qui ab ecclesia, tunc Judaica, rejecti: "robore circumcingi" significat quod illis vera ex bono, et inde potentia: per "saturos pro pane conductos", et per "famelicos qui cessarunt", intelliguntur illi qui ab Ecclesia Judaica, qui "saturi" dicuntur ex eo quod illis vera in abundantia, et "conducti pro pane" ex eo quod non adduci ad discendum et ad faciendum illa possent, nisi sicut mercenarii: quod nec desiderent scire illa, significatur per quod "famelici cessarunt"; eadem etiam ecclesia per "multiprolem quae defecit" intelligitur: at gentes quae agniturae Dominum et recepturae Verbum, et inde se in ecclesiam regenerari passurae sunt, intelliguntur per "sterilem quae pariet septem"; "septem" significant omnia et multa, ac praedicantur de sanctis ecclesiae.

[7] Apud Jeremiam,

"Elanguescet quae pepererat septem, exspirabit animam suam, occidet sol ejus cum adhuc dies" (15:9):

quod ecclesia, cui omnia vera sunt quia ei Verbum, peritura sit usque ut nihil veri et nihil boni supersit, significatur per illa verba: per "parere septem" significatur donari omnibus veris ex Verbo; per "elanguescere" et "occidere solem", significatur successive et tandem prorsus perire; per "exspirare animam" significatur perire quoad omnia vera, et per "occidere solem" quoad omnia bona amoris: "cum adhuc dies" significat dum adhuc agnoscitur Verbum.

[8] Apud Esaiam,

"Antequam parturivit, parit; antequam veniat dolor illi, enixa est masculum; quis audivit sicut hoc? quis vidit sicut hoc? num parturivit terra die uno? num generabitur gens Vice una? [quod] parturivit etiamque peperit Zion filios suos: num Ego frangam et non generem? inquit Jehovah, generari faciens et concluserim? .... gaudete cum Hierosolyma, exultate in ea omnes amantes eam, .... ut sugatis et saturemini ex ubere consolationum ejus" (66:7-10 [, 11]):

haec quoque de adventu Domini, ac de instauratione ecclesiae apud gentes: reformatio et regeneratio earum describitur per "parturire", "parere", "eniti masculum", et per "frangere matricem" et "generare"; nam, ut supra dictum est, homo qui e novo generatur, similiter quasi concipitur, gestatur in utero, nascitur, educatur, et adolescit, sicut a patre et matre: per "Zionem" et per "Hierosolymam" intelligitur ecclesia et doctrina ejus; et per "sugere et saturari ex ubere consolationum ejus"significatur ad plenum instrui in veris ex bono ex jucundo amoris, ad desiderium: per "diem unum" quo illa fient, significatur adventus Domini.

[9] Apud Davidem,

"A coram Domino parturis, terra, a coram Deo 4 Jacobi" (Psalmuss 114:7)

per "Parturis, terra", significatur instauratio ecclesiae, seu reformatio illorum qui ab ecclesia erunt; "parturire" est recipere vera ac reformari, et "terra" est ecclesia: dicitur "a coram Domino" et "a coram Deo Jacobi", quia intelligitur reformatio quoad bonum et quoad verum, Dominus enim dicitur "Dominus" a bono, ac "Deus" a vero.

[10] Apud Jeremiam,

"Ecce adducens eos e terra septentrionis, et congregabo eos a lateribus terrae; inter eos caecus et claudus, gravida et pariens simul, coetus magnus revertentur huc" (31:8);

etiam haec de restauratione ecclesiae apud gentes a Domino: gentes quae in falsis et quae in veri apparentiis, quales sunt vera Verbi in sensu litterae ejus, intelliguntur per "terram septentrionis" et per "latera terrae"; "septentrio" significat falsa, et "latera terrae" significant ultima vera talia: inde etiam dicitur, "inter eos caecus et claudus, gravida et pariens"; "caecus" est qui non in veris, et "claudus" qui non in bonis, "gravida" quae recepit vera, et "pariens" qui facit illa: quod ex illis instauranda sit ecclesia, significatur per "Ecce Ego adducens eos, congregabo eos, et coetus magnus revertentur huc."

[11] Apud Esaiam,

"Respicite ad petram ex qua excisi estis, et ad effossionem foveae ex qua effossi estis; respicite ad Abrahamum patrem vestrum, et ad Saram quae parturivit vos; nam unicum vocavi eum, et benedicam illi, et multiplicabo eum; nam consolabitur Jehovah Zionem, consolabitur omnes Vastitates ejus, et ponet desertum ejus sicut Eden, et solitudinem ejus sicut hortum Jehovae" (51:1-3):

haec quoque de Domino, et de nova ecclesia ab Ipso; Dominus quoad Divinum Verum et quoad doctrinam veri intelligitur per "petram ex qua excisi sunt", et per "foveam ex qua effossi" (videatur supra, n. 411); Dominus autem quoad Divinum, ex quo reformatio, intelligitur per "Abrahamum" ad quem respicient, et ad Saram quae parturivit eos; nam quod per "Abrahamum", "Isacum" et "Jacobum" in Verbo non intelligantur illi, sed Dominus quoad Ipsum Divinum ac Divinum Humanum, videatur in Arcanis Caelestibus (n. 1893, 2833, 2836, 3245, 3251, 3305, 3439, 3703, 4615, 6098, 6185, 6276, 6804, 6847); conjugium autem caeleste, quod est Divini Boni et Divini Veri, ex quo omnis reformatio et inde ecclesia, significatur per "Abrahamum" et "Saram quae parturivit"; quia Dominus per "Abrahamum" intelligitur, ideo dicitur, "Unice vocavi eum, et benedicam illi, et multiplicabo eum", et postea quod "consolabitur Jehovah Zionem, consolabitur omnes vastitates ejus"; per "Zionem" intelligitur nova ecclesia, per "vastitates" intelliguntur vera deperdita, et per "consolari" intelligitur restaurare ecclesiam: quod illi qui ab ecclesia illa erunt, Dominum agnituri, et amorem in Ipsum recepturi sint, et inde sapientiam, significatur per quod "ponetur desertum sicut Eden, et solitudo sicut hortus Jehovae"; "Eden" significat amorem in Dominum, et "hortus Jehovae" sapientiam inde.

[12] Apud Micham,

"Clive filiae Zionis, ad te veniet et redibit regnum.., regnum filiae Hierosolymae: nunc quare vociferaris vociferatione? num rex non in te? num consiliarius tuus periit, quod apprehendat te dolor sicut parturientem? Parturi et educ, filia Zionis, ... jam exibis ex urbe et habitabis in agro" (4:8-10):

agitur ibi de captivitate spirituali, in qua sunt fideles quando in ecclesia, ubi non amplius verum et bonum est, morantur; lamentatio eorum quod in ea ecclesia sint, significatur per "Quare vociferaris vociferatione"; tum per " 5 quod apprehendat te dolor sicut parturientem"; cum tamen vera doctrinae illis sint, et quoque intellectus eorum, significatur per "Num rex non in te? num consiliarius tuus periit?" "rex" significat verum doctrinae ex Verbo, et "consiliarius" intellectum ejus: quod apud illos erit ecclesia qui in bono charitatis sunt et inde in veris doctrinae, significatur per "filiam Zionis" ad quam veniet regnum, et per "filiam Hierosolymae"; "regnum" etiam significat ecclesiam: instauratio ecclesiae et reformatio eorum qui ab ecclesia, intelligitur per "Parturi, educ, filia Zionis": "jam exibis ex urbe, et habitabis in agro", significat quod recedent a doctrina in qua non amplius verum et bonum, et quod moraturi ubi illa in copia sunt; "urbs" est doctrina e qua recedent, "ager" est ubi vera et bona in copia sunt, et "exire" est recedere, nempe ab illa doctrina, et sic liberari a captivitate spirituali.

[13] Apud Davidem,

Jehovah "erigit e pulvere attritum, e sterquilinio exaltat egenum, ad collocandum cum principibus, cum principibus populi sui; qui habitare facit sterilem domum, matrem filiorum laetam" (Psalmuss 113:7-9):

quod illi qui in falsis ex ignorantia, et inde non in bonis sunt, instruendi sint a Domino in veris, significatur per quod Jehovah "erigit e pulvere attritum, et e sterquilinio exaltat egenum"; "attriti" et "egeni" sunt qui in falsis ex ignorantia et inde non in bonis; primaria vera ecclesiae in quibus instruendi sunt, significantur per "principes, principes populi", cum quibus collocandi: quod vita ex conjugio veri et boni futura apud quos non prius, significatur per "habitare facere sterilem domum, matrem filiorum laetam"; "habitare" significat vivere, "sterilis domus" ubi non conjugium veri et boni, "mater filiorum laeta" est ecclesia ubi vera ex bono nascentia.

[14] Apud Hoscheam,

"Quoad Ephraimum, sicut avis avolabit gloria ejus, a partu et a ventre et a conceptione" (9:11):

quod per haec significetur quod periturus omnis intellectus veri ab ultimis ad prima, videatur supra (n. 710 [a]), ubi illa explicata sunt.

Apud Lucam,

"Vae in ventre gestantibus et lactantibus in diebus illis, erit namque angustia magna..., et ira in populo hoc" (21:23);

et apud eundem,

"Ecce venient dies, in quibus dicent, Beatae steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quae non lactarunt" (23:29: similiter Matthaeus 24:19; Marcus 13:17):

quod haec de illis qui in fine ecclesiae, quando non aliqua genuina vera quin falsificentur recipi possunt, dicta sint, videatur etiam supra (n. 710 [a]).

[15] Apud Jeremiam,

"Perdix colligit sed non parit, faciens divitias sed non cum judicio, in medio dierum suorum deserit illas, et in postremitate sua fiet stultus" (17:11):

per "perdicem" intelliguntur qui plura ex Verbo et ex doctrinis ecclesiae discunt, sed non propter usus vitae; "parere" est usus facere, ita vivere, et sic reformari: per "divitias " quas non cum judicio facit, significantur divitiae spirituales, quae sunt cognitiones veri et boni; illas sibi comparare non propter usus vitae est "facere divitias non cum judicio": quod cognitiones illae, quae non factae Sunt vitae, pereant, significatur per quod "in medio dierum suorum deseret illas": quod tandem illis non sint cognitiones veri nisi falsificatae, significatur per quod "in postremitate sua fiet stultus."

[16] Quoniam "mater" significabat ecclesiam, ac "filii et filiae" vera et bona ejus, et quoniam in Ecclesiis Antiquis, et dein in Ecclesia Judaica omnia erant repraesentativa et inde significativa, ideo opprobrium et ignominia erat mulieribus steriles esse: quare

Rachel succensuit Jacobo quod non pareret, et dixit cum peperit Josephum, "Collegit Deus opprobrium meum" (Genesis 30:1, 23):

propter eandem causam

Elizabeth, postquam concepit, dixit, "Sic fecit mihi Dominus in diebus quibus respexit ad auferendum ignominiam meam inter homines" (Luca 1:24, 25):

inde quoque patet quod "parturire", "parere" et "generare" significent procreare talia quae ecclesiae sunt.

[17] Apud Esaiam,

"Vae dicenti patri, Quid generas? aut mulieri, Quid parturis?" (45:10);

haec quoque dicta sunt de reformatione hominis, quod illa sit a Domino, et non ab homine.

Apud eundem,

Dixit rex Hiskias, cum audivit verba Rabschakes, "Dies angustiae et objurgationis et contumeliae, dies hic, et venerunt filii ad os matri cis, nec vires ad pariendum" (37:3):

quod audiantur et Sciantur vera ex Verbo, et tamen per illa non fiat reformatio, significatur per quod "venerint filii ad matricem, nec vires ad pariendum"; "parere" significat fructificare vera per facere, unde reformatio: quod id esset dolor cordis et animi, et quod contumeliosum ecclesiae, significatur per "diem angustiae, objurgationis et contumeliae."

[18] Apud Ezechielem,

"Effundam excandescentiam meam super Sin robur Aegypti, et exscindam multitudinem No; dabo ignem in Aegypto, .. parturiet Sin, et 6 non erit ad perrumpendum" (30:15, 16):

per "Aegyptum", "Sin" et "No" significantur scientifica et fallaciae quae naturalis hominis, quae obstant quin homo per vera ex Verbo reformetur; quod haec scituri sint, sed usque non recepturi vita, et sic non reformari possint, significatur per "parturiendo pariet Sin, et 7 non erit ad perrumpendum", nempe matricem.

Quoniam per "parturire" significatur recipere auditu aut lectu vera Verbi, et per "parere" significatur fructificare et actu producere illa, quod est vivere secundum illa, et sic reformari, ideo haec quando fiunt cum angustia et difficultate propter falsa et mala quae regnant in ecclesia, quae inhibent et quae pervertunt vera et bona ejus, tunc dicitur quod "prehendantur dolore sicut parturientis": hoc quia fit in fine ecclesiae, ideo id in Verbo dicitur de illis qui eo tempore vivunt, sicut in hoc capite Apocalypseos,

quod "mulier in utero habens clamaverit parturiens, et cruciata parere" (vers. 2);

per quod significatur quod vera et bona spiritualia, quae ex Verbo, non nisi cum maxima difficultate et cum angustia recipi possent, obstantibus malis et falsis quae tunc in ecclesia, et quae animos religioni addictos occupaverunt.

[19] Hoc quoque significatur per "dolores sicut parturientis" apud Jeremiam,

"Vocem quasi aegrotantis audivi, .. quasi primogenitum parturientis, vocem filiae Zionis, suspirat, expandit manus suas, Vae jam mihi, quia desolata est anima mea ab occisoribus" (4:31):

per "filiam Zionis" intelligitur ecclesia quae in veris doctrinae ex bono amoris est; haec dicitur "suspirare, et expandere manus, quia delassata est anima ejus ab occisoribus"; "occisores" sunt qui vitam Spiritualem hominis per falsa et mala destruunt: et quia propter hoc non nisi quam cum angustia et difficultate recipi vera et bona spiritualia possunt, ideo fit lamentum sicut "aegrotantis et primogenitum parturientis"; per "primogenitum" significatur primum ecclesiae, ex quo reliqua sicut ex suo principio sequuntur.

[20] Apud eundem,

"Audivimus famam" populi venientis e terra septentrionis, "remissae sunt manus nostrae, angustia prehendit nos, dolor sicut parturientis: ne exite in agrum, et in viam ne abite, quia gladius hosti, terror circumquaque" (6:24, 25):

per "populum venientem e terra septentrionis" intelliguntur illi qui in falsis mali sunt, et abstracte falsa mali quae in ecclesia tunc vastata: quod tunc vera fide et amore aegerrime recipiantur, obstantibus falsis mali, et quod inde cruciatus et dolor animi et cordis, significatur per quod "remissae sint manus, angustia prehendat, dolor sicut parturientis": quod tunc non consulenda sint quae ecclesiae et quae doctrinae ejus sunt, ad consulendum sibi, significatur per "Ne exite in agrum, et in viam ne abite"; "ager" est ecclesia, et "via" est doctrina: causa quia falsum ab inferno invadit, ex quo falsificatur et exstinguitur verum, significatur per quod "gladius hosti, terror circumquaque"; "gladius" est falsum destruens verum, "hostis" est infernum, et "terror" est mors spiritualis.

[21] Ex his constare potest quid intelligitur per Domini verba apud Matthaeum,

"Tunc qui super domo est, ne descendat ad tollendum quid e domo.., et qui in agro ne revertatur retro.... : vae in utero gestantibus et lactantibus in diebus illis; .... erit tunc afflictio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque nunc" (24:17-19, 21):

haec quoque dicta sunt de statu ecclesiae circa finem ejus, quando falsa mali et mala falsi regnant, et vera Verbi non recipiuntur nisi falsificata et adulterata; hoc intelligitur per "Vae in utero gestantibus et lactantibus in diebus illis", et quoque per "afflictionem magnam." (Sed haec cum reliquis illius capitis videantur in Arcanis Caelestibus ordine explicata.)

[22] Apud Jeremiam,

"Interrogate et videte, num pariens mas; quare video omnem virum, manus ejus super lumbis ejus, sicut parientis, et conversae sunt omnes facies in pallorem? quia magnus dies ille, ut non sit sicut ille" (30:6, 7):

hoc quoque de ultimo statu ecclesiae, quando ultimum judicium: "magnus dies" est adventus Domini, et tunc ab Ipso judicium; per "interrogare et videre num pariens mas", significatur num verum Verbi absque bono vitae aliquid ecclesiae producere possit, quoniam omne ecclesiae producitur ex conjugio boni et veri; "mas" significat ecclesiae verum, et "uxor" ecclesiae bonum: "quare video omnem virum, manus ejus super lumbis ejus sicut parientis?" significat cur putatur sicut verum absque bono producat talia quae ecclesiae sunt; "lumbi" significant conjugium, in spirituali sensu conjugium veri et boni; "lumbi" autem "viri sicut parientis" significant sicut esset conjugium solius veri absque bono: "conversae sunt omnes facies in pallorem" significat quod nihil boni, quia nihil amoris et charitatis; "facies" significat affectiones quae sunt amoris boni, inde "pallor" illas exstinctas.

[23] Apud Esaiam,

"Impleti sunt lumbi mei dolore magno, dolores apprehendunt me, sicut dolores parturientis" (21:3):

haec quoque dicta sunt de ultimo statu ecclesiae, quando vera et bona ejus propter mala et falsa quae tunc obstant, non nisi cum maximo doloris nisu recipi possunt; "lumbi", qui impleti dolore dicuntur, significant conjugium boni et veri, ex quo caelum et ecclesia, qui "dolore impleti" dicuntur, quando verum cum bono non potest conjungi; illa itaque significantur per "dolores sicut parturientis", qui apprehendunt.

[24] Quod "dolor sicut parturientis" etiam dicatur de illis qui propter falsa conjuncta malis vitae non vera amplius recipere possunt, quae tamen recipere volunt, cum exitium imminet, imprimis in mundo spirituali quando ultimum judicium, sed quod frustraneo conatu et nisu, significatur per "dolores parturientis" in sequentibus locis:

- Apud Esaiam,

"Ejulate, quia propinquus est dies Jehovae; .... propterea omnes manus remittuntur, et omne cor hominis liquescit, et perterriti, tormina et dolores apprehendunt, sicut pariens parturiunt, vir erga socium suum 8 obstupescit, facies flammarum facies illorum" (13:6-8):

"dies Jehovae", qui propinquus, significat ultimum judicium, quod a Domino cum fuit in mundo; terror illorum tunc propter exitium imminens, significatur per quod "omnes manus remittantur, et omne cor liquescat, ac 9 perterriti sint"; quod frustra tunc recipere possint vera et bona caeli et ecclesiae, propter falsa mali in quibus fuerunt et tunc sunt, significatur per "tormina et dolores apprehendunt, sicut pariens parturiunt"; quod illis mala odii et irae, significatur per quod "facies flammarum facies illorum."

[25] Apud Jeremiam,

"Habitans in Libano, nidum habens in cedris, quantum gratiae invenies, cum venerint [tibi dolores] , dolor sicut parturientis; .... .dabo te in manum quaerentium animam tuam" (22:23 [, 25]);

haec de illis apud quos est Verbum, et inde sunt vera et eorum intellectus; hi sunt qui dicuntur "habitare in Libano, et nidum habere in cedris"; exitium illorum quando ultimum judicium, et tunc conatus recipiendi vera, sed frustra ex obstantibus falsis mali, significatur per "quantum gratiae invenies, cum venerint tibi dolores, dolor sicut parturientis"; quod tunc falsa mali quae ex inferno auferent illos, significatur per "Dabo te in manum quaerentium animam tuam."

[26] Apud eundem,

"Remissa facta est Damascus, convertit se ad fugiendum, et horror apprehendit eam, angustia et dolores arripuit eam sicut parturi entem" (49:24);

apud eundem,

"Audivit rex Babelis famam" populi venientis e septentrione; "inde remissae factae sunt manus ejus, angustia apprehendit eum, dolor sicut parturientis" (50:43);

apud Mosen,

"Audiverunt populi, .. dolor parturientium apprehendit habitatores Philisthaeae" (Exodus 15:14):

per "dolores parturientis" in his locis similia significantur quae supra.

Apud Hoscheam,

"Dolores parturientis venient" Ephraimo; "ille filius non sapiens, quia tempus non stat in utero filiorum" (13:13):

haec explicata videantur supra (n. 710 [b]).

Apud Mosen,

Dixit Jehovah Deus ad mulierem, "Multiplicando multiplicabo dolorem tuum, et conceptum tuum; in dolore paries filios, et ad virum tuum obedientia tua, et hic dominabitur tibi" (Genesis 3:16):

per haec non intelligitur quod mulieres pariturae sint filios in dolore, sed per "mulierem" intelligitur ecclesia, quae a caelesti naturalis facta est; "esus ex arbore scientiae" hoc significat: quod homo ecclesiae aegre possit regenerari per vera et per vitam secundum illa, et quod tentationes subiturus sit ut vera implantentur et conjungantur bono, significatur per quod "multiplicabitur dolor et conceptus", et per quod "in dolore pariet filios"; "conceptus" significat receptionem veri quod ex bono, et "parere filios" significat producere vera ex conjugio veri et boni: quoniam naturali homini sunt concupiscentiae ex amore sui et mundi, et illae non removeri possunt quam per vera, ideo dicitur quod "ad virum erit obedientia ejus, et is dominabitur illi"; per "virum" significatur hic ut alibi in Verbo verum ecclesiae; quod per vera et per vitam secundum illa homo reformetur et regeneretur, supra ostensum est. Ex his nunc constare potest quod per "conceptus", "partus", "nativitates" et "generationes" in Verbo significentur conceptus, partus, nativitates et generationes spirituales.

Bilješke:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #3703

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

3703. ‘Et dixit, Ego Jehovah Deus Abrahami patris tui’: quod significet Dominum quod ab Ipso bonum illud, constare potest ex eo quod Jehovah sit ipsum Divinum Esse Domini, Qui ‘Deus Abrahami’ dicitur ex Divino Bono; quod ‘Abraham’ repraesentet Dominum quoad Divinum Bonum, videatur n. 2172, 2198, et quia Divinum Bonum est ex quo sunt omnia bona caelestia et spiritualia, et 1 inde quoque omnia vera, ideo dicitur hic ‘Abraham pater’, et quidem pater tuus, hoc est, Jacobi, cum tamen Jishak ejus pater esset; quod ‘pater’ in sensu interno sit bonum, est inde quia bonum est ex quo omnia et singula sunt, et verum per quod omnia et singula existunt, ita ex conjugio boni et veri; ipsum caelum, quod non nisi quam ex 2 Divino Conjugio Boni et Veri consistit, est ex Divino Conjugio Boni et Veri ac Veri et Boni in Domino;

[2] 3 in universa natura etiam omnia et singula ad bonum et verum se referunt; in hac enim, seu natura, repraesentantur caelestia et spiritualia bona et vera quae sunt caeli, et in caelo repraesentantur Divina Bona et Vera quae sunt Domini; inde constare potest quod bonum sit instar patris, et verum sit instar matris, et quod ideo per patrem in sensu interno Verbi significetur bonum, et per matrem verum, et quidem bonum et verum ex quibus bona et vera inferiora seu derivata, quae respective sunt sicut filiae et filii, et quoque inde filiae et filii in Verbo vocantur n. 489-491, 2362, et quoque sunt respective sicut fratres et sorores, sicut nepotes et pronepotes, sicut generi, socrus, nurus, verbo sicut consanguinitates et affinitates in omni gradu, et hoc ex conjugio boni quod pater, cum vero quod mater; quod omnia et singula in caelis se habeant secundum consanguinitates 4 amoris et fidei in Dominum, seu quod idem, boni et veri, videatur n. 685, 917, 2739, 3612, et quod antiquissimi ideo omnia et singula comparaverint conjugiis, n. 54, 55; videantur etiam, n. 718, 747, 1432, 2508, 2516, 2524, 2556.

[3] Quod ‘pater’ in sensu interno Verbi sit bonum, constare potest ex plurimis locis, ut ab his sequentibus;

apud Esaiam,

Attendite ad Me, 5 sectantes justitiam, quaerentes Jehovam, spectate ad petram excisi estis, et ad effossionem foveae effossi estis; spectate ad Abrahamum patrem vestrum, et ad Saram 6 parturivit vos, nam unicum vocavi eum, et benedixi ei, et multiplicabo eum; nam consolabitur Jehovah Zionem, consolabitur omnes vastitates ejus, et ponet desertum ejus sicut Eden, et solitudinem ejus sicut hortum Jehovae, 51:1-3;

ibi de Domino et Ipsius Adventu agitur, ut ex singulis patet, Qui quoad Divinum Verum 7 vocatur ‘petra et fovea’, et quoad Divinum Bonum ‘Abraham pater’, et quia Divinum conjugium Boni et Veri repraesentatur per Abraham et Saram, videatur n. 1468, 1901, 1965, 1989, 2011, 2063, 2065, 2172, 2173, 2198, 2507, 2833, 2836, 2904, 3245, 3251, 3305 f. , 8 dicitur Abraham pater et Sarah parturivit vos; inde est quod dicatur quod ‘spectarent ad petram et ad foveam’, ac ad ‘Abrahamum patrem et Saram’; et inde est quod immediate sequatur quod ‘Jehovah consolabitur Zionem’, quae quod sit Ecclesia caelestis, videatur n. 2362, et quod ‘consolabitur vastitates ejus, et ponet desertum ejus sicut Eden, et solitudinem ejus sicut hortum Jehovae’.

[4] Simile per Abrahamum, ubi pater nominatur, alibi in Verbo, significatur, ut apud Johannem,

Jesus dixit, Ego quod vidi apud Patrem Meum loquor, sic vos etiam quae vidistis apud patrem vestrum facitis; responderunt et dixerunt Ipsi, Pater noster Abrahamus est; dicit illis Jesus, Si filii Abrahami essetis, opera Abrahami faceretis, ... vos facitis opera patris vestri, 8:38, 39:

et apud Matthaeum,

Ne praesumite dicere in vobis ipsis, Patrem habemus Abrahamum, dico vobis, quod possit Deus ex lapidibus his excitare liberos Abrahamo; en securis ad radicem arborum jacet, omnis arbor non faciens fructum bonum exscindetur, et in ignem conjicietur, 3:9, 10:

et apud Lucam,

Lazarus pauper cum moreretur, sublatus ab angelis in sinum Abrahami; mortuus etiam dives et sepultus, cum in inferno esset, tollens oculos suos... videret Abrahamum e longinquo, et Lazarum in sinubus ejus; ille exclamans dixit, Pater Abraham miserere mei, ... rogo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei, 16:19 ad f. ;

in illis locis quod non Abraham intellectus sit, sed Dominus quoad Divinum Bonum, patet; quod Abraham nesciatur in caelo, et cum ille nominatur e Verbo, quod intelligatur Dominus, videatur n. 1834, 1876, 1989, 3305f.

[5] Quod ‘pater’ sit bonum in sensu interno, constare potest 9 ab his locis;

apud Mosen,

Honora patrem tuum et matrem tuam, ut prolongentur dies tui super terra, quam Jehovah Deus tuus dat tibi, Exod. 20:12; Deut. 5:16;

quod hoc praeceptum, sicut reliqua decalogi, sit verum in utroque sensu, et quod in sensu interno ‘honorare patrem et matrem’ sit amare bonum et verum, et in bono et vero Dominum, videatur n. 2609, 3690; quod ‘dies super terra’ sint status boni inde in regno Domini, constat ex significatione ‘dierum’ quod sint status, n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, et ex significatione ‘Canaanis’ quae hic est ‘terra’, quod sit regnum Domini, n. 1607, 3038, 3481, et quod prolongari praedicetur de bono, n. 1613.

[6] Quia per ‘patrem et matrem’ illa significata sunt, ideo in Ecclesia repraesentativa Judaica plures leges latae sunt de parentibus et filiis, in quibus omnibus in sensu interno significatur bonum et verum, et in sensu supremo Dominus quoad Divinum Bonum et Divinum Verum; ut apud Mosen,

Qui percusserit patrem suum et matrem suam, moriendo morietur:... si quis maledixerit patri suo vel matri suae, moriendo morietur, Exod. 21:15, 17:

apud eundem,

Quisquis vir qui maledixerit patri suo aut matri suae, occidendo occidetur: qui patri suo et matri suae maledixerit, sanguines ejus super eo, Lev. 20:9;

Maledictus qui vilipendit patrem suum et matrem suam, et dicet omnis populus amen, Deut. 27:16, 17:

apud Ezechielem,

Ecce principes Israelis, vir juxta brachium suum, fuerunt in te, ut effundere sanguinem, patrem et matrem vilipenderunt in te, 22:6, 7:

apud Mosen,

Cum fuerit viro filius refractarius et rebellis, nullatenus oboediens voci patris sui, aut voci matris suae; et licet castigaverint illum, non tamen oboediverit illis, apprehendent illum pater ejus et mater ejus, et educent illum ad seniores urbis, et ad portam loci sui, ... et lapidabunt illum omnes viri urbis ejus lapidibus, ut moriatur, 10 Deut. 21:18, 19, 21;

[7] in quibus omnibus locis per ‘patrem et matrem’ in sensu litterae intelligitur pater et mater, sed in sensu interno bonum et verum, et in supremo Dominus quoad Divinum Bonum et Divinum Verum; ut quoque Ipse Dominus docet apud Matthaeum, Jesus extendens manum Suam super discipulos Suos, dixit, Ecce mater Mea, et fratres Mei; quisquis fecerit voluntatem Patris Mei Qui est in caelis, ille Meus frater et soror, et mater est, 12:49 [KJV 12:49, 50]:

et apud eundem,

Vos nolite vocari magister, unus enim est vester Magister, Christus, omnes autem vos fratres estis; et patrem ne vocetis vestrum in terra, unus namque est Pater vester Qui in caelis, 23:8, 9;

vocari magister et vocari pater in terra non hic interdicitur, sed agnoscere corde alium patrem quam Dominum, hoc est, cum nominatur magister et pater, ut intelligatur 11 Dominus Qui in supremo sensu per illos repraesentatur; secundum illa quae mox supra n. 3702 de antiquissimis qui caelestes homines fuerunt, dicta, quod quicquid in terra perceperunt, pro medio cogitandi de Domino illis fuerit.

[8] Simile involvit quod Dominus dixit ad unum discipulorum qui dixit, Domine, permitte mihi prius abire, et sepelire patrem meum, Jesus dixit illi, Sequere Me, sine mortuos sepelire mortuos, Matth. 8:21, 22;

pater enim in terra respective ad Patrem in caelo, seu ad Dominum, est sicut mortuus ad vivum; sicut ipsa lex de honorandis parentibus est quasi mortua, nisi in illa sit honor, cultus, ac amor in Dominum, illa enim lex ab hac Divina descendit, et quia ab hac descendit, ipsum vivum quod est in illa lege, est inde, quare dixit Dominus, ‘sequere Me, sine mortuos sepelire mortuos’: simile quoque significat quod Elias dixit ad Elisaeum, Praeterivit Elias praeter Elisaeum, et projecit togam suam super eum, qui reliquit boves, et cucurrit post Eliam, et dixit, Osculer quaeso patrem meum et matrem, deinde ibo post te; dixit ergo ei, Abi, redi, quid namque feci tibi? 1 Reg. 19:19, 20;

[9] quod per ‘Eliam’ repraesentatus sit Dominus, videatur Praef. ad cap. 18; et n. 2762:

apud Malachiam,

En Ego mittens vobis Eliam prophetam, antequam venit dies Jehovae magnus et terribilis; et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres illorum, ne veniam et percutiam terram devotione, Mal. 3:23, 24 [KJV4:5, 6]:

et apud Lucam,

Angelus ad Zachariam de Johanne filio ejus, Praecedet coram Domino in spiritu et virtute Eliae; ad convertendum corda patrum ad filios, 1:17;

quod hic per ‘patres et filios’ non patres et filii intelligantur, patet, sed quod bona et vera Ecclesiae, quae Dominus restauraturus:

[10] apud Malachiam, Magnificetur Jehovah desuper termino Israelis, filius honorabit patrem, et servus dominum; quod si Pater Ego, ubi honor Meus? si Dominus Ego, ubi timor Mei? 1:6; 12 ‘filius’ pro illis qui in Ecclesiae bono sunt, et 13 ‘servus’ pro illis qui in Ecclesiae vero; ibi manifeste ‘Pater’ pro Domino quoad Divinum Bonum, et ‘Dominus’ quoad Divinum Verum:

apud Davidem, [11]

Pater meus et mater mea deseruerunt me, et Jehovah colligit me, Ps. 27:10;

‘pater et mater’ pro bono et vero, quae deseruisse illum dicuntur, 14 cum ex se nihil boni agi et nihil bono sciri posse animadvertitur; quod non Davidem pater et mater deseruisse intelligatur, patet:

apud eundem, [12]

Pulcher es longe prae filiis hominum, ... tota gloriosa filia regis, intus de implexis auri vestis ejus, loca patrum tuorum erunt filii tui, pones eos in principes in tota terra, Ps. 45:3, 14, 17 [KJV Ps. 45:2, 13, 16];

ubi de Domino; ‘loco patrum erunt filii tui’ pro quod Divina Vera erunt sicut Divina Bona, ‘filia regis’ pro amore veri, ‘de implexis auri vestis’ pro quali illius veri ex bono; quia agitur de Domino ac Divino Humano Ipsius, ut ex toto psalmo et singulis ejus patet, constare potest quod omnia et singula ibi sint in simili praedicatione, ita quod non per ‘filiam regis’ filia regis intelligatur, nec quod ‘ex implexis auri vestis ejus’, nec quod ‘loco patrum erunt filii’, nec quod ‘hi principes in tota terra’, sed quod Divina caelestia et spiritualia sint quae per unumquodvis significantur; quod ‘filia’ sit affectio seu amor, videatur n. 490, 491, 2362; quod ‘rex’ sit Divinum Verum, n. 1672, 1728, 2015, 2069, 3009; quod ‘aurem’ sit bonum, n. 113, 1551, 1552; quod ‘implexum’ praedicetur de scientifico naturali, n. 2831, hic itaque de Divino vero naturali; quod ‘vestis’ sint talia vera quae investiunt bonum, n. 297, 2576; quod ‘filii qui loco patrum’ sint vera boni, 15 hic Divina Vera sicut Divina Bona, n. 264, 498, 491, 533, 1147, 1729, 1733, 2159, 2623, 2803, 2813; quod ‘principes in tota terra’ sint primaria regni et Ecclesiae Domini; quod ‘principes’ sint primaria, n. 1482, 2089, quod ‘terra’ sit regnum et Ecclesia Domini, n. 1413, 1607, 1733, 1850, 2117, 2118 f. , 3355:

[13] apud Mosen,

Patribus tuis delectatus est Jehovah, ad amandum eos, et elegit semen eorum post eos, vos ex omnibus populis, juxta diem hunc, quare circumcidite praeputium cordis vestri, et cervicem vestram non indurate amplius, Deut. 10:15, 16;

‘patres’ hic in sensu interno pro Ecclesia Antiqua et Antiquissima, qui ita dicti ex amore boni et veri in quo fuerint, 16 ex amore boni antiquissimi qui caelestes homines fuerint, et ex amore veri antiqui qui spirituales; illorum bona et vera in Ecclesia sunt quae vocantur semen quod 17 Jehovah elegit; quod non Abraham 18 Jishak et Jacob, et hujus duodecim filii sint hic patres, 19 et populus Israeliticus et Judaicus semen, constare potest; sed dicitur de illis et ad illos ut sensus internus aliquod externum 20 et sic intelligibile homini habeat:

[14] apud Esaiam,

Efferent se puer contra senem, et vilis contra honoratum, quia apprehendet vir fratrem suum in domo patris sui, Vestis tibi, princeps eris nobis; ... dicet, In domo mea non panis, (et non vestis) ne ponite me principem populi, 3:[5], 7;

ibi de statu Ecclesiae perverso in sensu interno agitur, quando non amplius agnoscitur verum pro vero, nec scitur quid bonum; ‘apprehendet vir fratrem in domo patris sui’ pro agnoscere pro bono quodcumque, ‘vestis’ pro vero, n. 1073, 2576; ‘princeps’ pro primario 21 doctrinae inde, n. 1482, 2089; ‘in domo non panis non vestis’ pro quod non bonum nec verum; quod panis sit bonum, n. 276, 680, 3478; quod vestis verum, n. 297, 2576.

[15] 22 Ex repraesentativis boni et veri per patrem et matrem, tum per filias et filios, in Ecclesiis repraesentativis plures leges fuerunt quae suum Divinum inde habuerunt, sicut hae sequentes:

Quod filia sacerdotis, si profanaverit se scortando, patrem suum illa profanans, igne comburetur, Lev. 21:9;

‘filia sacerdotis’ pro affectione boni, ‘pater’ pro bono ex quo affectio illa, ‘scortari’ 23 pro profanare 24 bonum; 25 quid scortari, videatur n. 2466, 2729, 3399; et quid profanare n. 1008, 1010, 1059, 2051, 3398, 3399: 26 tum,

Si filia sacerdotis facta fuerit vidua aut repudiata, et semen nullum ei, redibit ad domum patris sui, secundum adolescentiam suam, de pane patris sui comedet; omnis alienus non comedet de eo, Lev. 22:13:

[16] etiam haec lex, Si videris in captivitate uxorem pulchra forma, et desideraveris eam, ut accipias tibi in mulierem, deduces eam in medium domus tuae, et tondebit caput suum, et faciet ungues suos, et removebit vestem captivitatis suae desuper se, et sedebit in domo tua, et deflebit patrem suum et matrem suam mense dierum, et postea intrabis ad illam, et cognosces illam, et erit tibi in mulierem, Deut. 21:11-13;

in hac lege omnia et singula 27 sunt repraesentativa veri naturalis, quod postquam purificatum est a falsis, adoptatur a bono; verum tale significatur per ‘uxorem in captivitate, pulchram forma’, purificatio a falsis per ‘deducere in medium domus, tondere caput, facere ungues, removere vestem captivitatis, et deflere patrem et matrem’, adoptatio per ‘postea intrare ad illam, cognoscere illam, et accipere in mulierem’.

[17] Leges conjugiorum, quod intra tribum et intra familiam contraherentur; et quoque leges hereditatum, quod non transirent de tribu ad tribum, de quibus in Verbo, etiam inde suam originem habuerunt, nempe ex conjugio caelesti et spirituali in regno Domini, seu boni et veri, quae significantur per ‘patrem et matrem’: similiter leges quae latae sunt de gradibus licitis et vetitis: unaquaevis lex de illis in Verbo se intus refert ad legem consociationis et conjunctionis boni et veri in caelo; et ad consociationes 28 mali et falsi in inferno, quae separate ab illis; de gradibus licitis et vetitis, videatur Lev. 20; 29 de hereditatibus quod non transirent de tribu in tribum; 30 et de conjugiis quod contraherentur intra tribum, 31 Num. 27:7-9, et alibi: quod 32 in caelis omnia et singula se habeant secundum consanguinitates et affinitates boni et veri 33 , videatur n. 685, 917, 2739, 3612.

[18] 34 Quia ‘populus Israeliticus’ regnum Domini in caelis repraesentabat, ac ita ordinem ibi caelestem, etiam mandatum fuit, ut distinguerentur secundum tribus, et secundum familias, et secundum domos patrum suorum, videatur Num. 26:1 ad f. ; et quoque quod secundum illum ordinem casta metarentur circum tentorium conventus, et quoque quod secundum similem ordinem proficiscerentur, de quibus ita apud Mosen,

Vir sub vexillo suo, in signis suis juxta domum patrum illorum castra metabuntur filii Israelis, e regione circum tentorium conventus; ... et quod sic quoque proficiscerentur, Num. 2:2, 34;

quare Cum Bileamus videret Israelem habitantem juxta tribus suas, venit super illum spiritus Dei, et edidit enuntiatum, dicens:...

Quam bona sunt tabernacula tua, Jacob, habitacula tua, Israel; sicut 35 valles plantantur, sicut horti juxta fluvium, et quae sequuntur, Num. 24:2, 5, 6 seq. ;

in qua prophetia quod non Jacob nec Israel in terris, quae per ordinem illum in quo tunc illos conspiciebat, repraesentata sunt, a singulis ibi verbis patet.

[19] Ex his quoque sciri potest quid per ‘orphanos seu pupillos’, hoc est, qui absque patre sunt, in sensu interno Verbi significatur, quod nempe illi qui in innocentiae et charitatis statu sunt, et desiderant scire et agere bonum et non possunt; in quali statu sunt illi imprimis qui extra Ecclesiam sunt, quorum curam habet Dominus, ac ut filios in altera vita adoptat; et quia illi per ‘orphanos’ significantur, ideo. cum illi nominatur in Verbo, plerisque in locis etiam nominatur peregrini et viduae; per ‘peregrinos’ enim significantur illi qui in bonis et veris instruuntur, n. 1463; et per ‘viduas’ illi qui in statu boni sunt et non ita in vero, et qui in statu veri et non ita in bono, et tamen in illis esse desiderant; quia per illos tres, nempe orphanos, peregrinos et viduas, consimile quid in serie significatur, ideo in plerisque locis, ut dictum, simul nominatur, videatur Deut. 14:29; 16:11, 14; 24:17, 19; Jer. 7:6; 22:3; Ezech. 22:6, 7; Zach. 7:10; Ps. 94:6; 146:9. Ex his nunc constare potest quid ‘pater’ in genuino sensu significat, quod nempe bonum, 36 et quod in supremo sensu Dominum.

[20] At quia pleraque in Verbo etiam oppositum sensum habent, ita etiam ‘pater’, et in illo significat malum; pariter 'mater' quae in genuino sensu significat verum, in opposito significat falsum; quod ita sit, constare potest a sequentibus his locis:

apud Davidem,

In memoriam revocabitur iniquitas patrum illius apud Jehovam, et peccatum matris illius non delebitur, Ps. 109:14:

apud eundem,

Recesserunt et perfide egerunt, sicut patres eorum, aversi sunt sicut arcus fraudis, Ps. 78:57:

apud Mosen,

Donec residui inter vos contabescant in iniquitate sua, in terris hostium vestrorum, et etiam in iniquitatibus patrum illorum, cum illis contabescent, Lev. 26:39:

apud Esaiam,

Parate filiis ejus mactationem, ob iniquitatem patrum eorum, et non resurgant et possideant terram, et impleantur facies terrae urbibus, 14:21:

apud eundem,

Retribuam iniquitates vestras, et iniquitates patrum vestrorum simul, 65:7:

[21] apud Jeremiam,

Pudefacti sunt domus Israelis, illi, reges illorum, principes illorum, et sacerdotes illorum, et prophetae illorum, dicentes ligno, Pater meus tu, et lapidi, Tu genuisti me, quia obverterunt mihi cervicem non facies, 2:26, 27:

apud eundem,

Ego dans coram populo hoc offendicula, et offendent in illis patres et filii una, vicinus et 37 socius ejus, et peribunt, 6:21:

apud eundem,

Filii colligunt ligna, et patres accendunt ignem, et feminae depsentes massam, ad faciendum placentas Melecheth, 7:18:

apud Ezechielem,

Faciam in te quae non feci, et quae non facturus sum talia amplius, propter abominationes tuas, ideo patres comedent filios suos, et filii comedent patres suos, et faciam in te judicia, et dispergam omnes reliquas tuas in omnem ventum, 5:9, 10;

ibi de profanatione sancti: apud eundem,

Sic dixit Dominus 38 Jehovih Hierosolymae, Negotiationes tuae et generationes tuae de terra Canaanaei, pater tuus Emoraeus, et mater tua Hittaea, 16:3:

[22] apud Matthaeum, Tradet frater fratrem in mortem, et pater filium, et insurgent liberi contra parentes, et morti dabunt illos; atque adeo eritis odio habiti a quibuscumque propter nomen Meum.... Veni ad dissidendum hominem contra patrem illius, et 39 filiam contra matrem illius, et nurum contra socrum illius; et hostes hominis erunt domestici illius: quisquis amat patrem et matrem supra Me, non est Me dignus, et quisquis amat filium et filiam supra Me, non est Me dignus, 10:21, 22, 35-37; Luc. 12:49, 52, 53:

apud eundem,

Omnis qui reliquerit domos, aut fratres, aut sorores, aut patrem aut matrem, aut uxorem, aut liberos, aut agros, propter nomen Meum, centuplum accipiet, vitae aeternae sortietur hereditatem, 19:29; Luc. 18:29, 30; Marcus 10:29, 30:

apud Lucam, Si quis venit ad Me, et non odit patrem suum, et matrem suam, et uxorem, et liberos, et fratres et sorores, immo vero etiam animam suam, non potest discipulus Meus esse, 14:26:

[23] apud Marcum, Tradet frater fratrem in mortem, et pater liberos, et consurgent liberi contra parentes, et occident illos, quia eritis odio habiti ab omnibus propter nomen Meum, 13:12, 13; Luc. 21:16, 17;

ibi de consummatione saeculi, et describitur status Ecclesiae perversae quoad bonum et verum, quod nempe malum insurget contra verum, et falsum contra bonum: quod per ‘patrem’ in opposito sensu significetur malum, ex nunc allatis locis patet, etiam ab hoc apud Johannem,

Jesus dixit, Si Deus 40 vester Pater esset, amaretis Me, Ego enim ex Deo exivi et venio: ... vos ex patre diabolo estis, et desiderium patris vestri vultis facere; ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit, quia non est veritas in illo, quando loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendacium loquens est, et pater ejus, 8:38, 39, 41, 42, 44.

Bilješke:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The Manuscript has bonis et veris

3. The Manuscript has universa etiam natura, in qua omnia et singula se quoque ad Bonum et Verum referunt

4. The Manuscript inserts et affinitates.

5. spectantes, in the First Latin Edition

6. Schmidius inserts (qua)

7. The Manuscript has dicitur

8. This clause precedes videatur

9. The Manuscript has a sequentibus

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The Manuscript has id quod

12. pater, in the First Latin Edition

13. dominus, in the First Latin Edition

14. The Manuscript has cum ex se nihil boni agere, et nihil veris ire posse animadvertit, sed a Domino, quod est a Jehovah colligi. The Manuscript has continues but deletes quod non pateretmater illum deseruisse intelligatur, patet

15. The Manuscript has seu

16. in, in the First Latin Edition

17. Deus, in the First Latin Edition

18. The Manuscript has Isacus

19. The Manuscript has nec

20. The Manuscript inserts determinatum.

21. The Manuscript has doctrinali

22. The Manuscript has Quia pater repraesentabat et inde significabat bonum, et mater verum, ad in supremo sensu Dominum, ideo lex lata; (last two words deleted but necessary).

23. The Manuscript inserts sic.

24. The Manuscript inserts verum et.

25. Before filia sacerdotes the Manuscript has quid scortari in sensu interno, videatur Arcana Coelestia 2466, 2729, 3399.

26. The Manuscript has in place of tum a has etiam sequentes leges ex repraesentativis boni et veri per patrem, matrem, filiam et filium, plures leges latae sunt quae quoad originem indesunt, ut quae apud Mosen

27. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

28. The Manuscript has oppositae seu inferni

29. The Manuscript has et quod haereditates

30. The Manuscript has quodque conjugia contraherent

31. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

32. The Manuscript has enim

33. The Manuscript inserts in caelis.

34. The Manuscript inserts et.

35. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

36. The Manuscript has ac

37. socrus, in the First Latin Edition

38. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

39. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

40. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.