Biblija

 

Hoschea 13

Studija

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Iz Swedenborgovih djela

 

Vera Christiana Religio #187

Proučite ovaj odlomak

  
/ 853  
  

187. TERTIUM MEMORABILE.

Quondam cum meditabar de Dracone, Bestia et Pseudopropheta, de quibus in Apocalypsi, apparuit mihi Spiritus Angelicus. et quaesivit, quid meditaris, et dixi, quod de Pseudopropheta; tunc ille dixit, deducam te ad locum, ubi sunt, qui per Pseudoprophetam intelliguntur, et inquiit, quod iidem sint, qui in Capite XIII Apocalypseos intelliguntur per Bestiam ex terra, quae habebat duo cornua similia Agno, et loquuta est sicut Draco. Sequutus sum illum, et ecce vidi turbam, in cujus medio erant Antistites Ecclesiae, qui docuerunt, quod nihil hominem salvet, quam Fides in meritum Christi, et quod Opera sint bona, sed non ad salutem, et quod usque docenda sint ex Verbo, ut Laici, imprimis simplices, strictus in vinculis obedientiae erga Magistratus teneantur, ac sicut ex Religione, ita interius, ad Charitatem moralem exercendam adigantur.

[2] Et tunc unus ex illis me videns dixit, vis videre nostrum Fanum, in quo est imago repraesentativa nostrae Fidei; accessi et vidi, et ecce erat magnificum, et in medio ejus imago Mulieris, indutae veste coccinea, tenentis in dextra Nummum aureum, et in sinistra Catenam ex Unionibus: sed erant et Imago et Fanum inducta per phantasiam; possunt enim Spiritus infernales per phantasias repraesentare magnifica, occludendo interiora mentis, et aperiendo solum exteriora ejus. Sed cum animadverti, quod tales praestigiae essent, oravi ad Dominum, et subito aperta sunt interiora mentis meae, et tunc vidi loco magnifici Fani Domum rimosam a tecto usque ad imum, in qua nihil cohaesit; et vidi loco Mulieris in Domo illa pendens Simulachrum, cujus Caput erat simile Draconi, Corpus simile Pardo, Pedes sicut Ursi, et Os sicut Leonis, ita prorsus sicut describitur Bestia e mari, Apocalypsis 13:2 et loco Soli erat 1 Palus, in qua multitudo ranarum: et dictum est mihi, quod sub Palude esset Lapis magnus caesus, sub quo jaceret Verbum penitus reconditum.

[3] His visis dixi ad Praestigiatorem, est hoc Fanum vestrum, et dixit, quod sit; at subito tunc aperiebatur etiam illi visus interior, ex quo vidit 2 similia quae ego; quibus visis clamavit clamore magno, quid hoc, et unde hoc; et dixi, quod sit ex luce e Coelo, quae detegit qualitatem cujusvis formae, et sic qualitatem vestrae Fidei separatae a Charitate spirituali: et illico flavit Ventus orientalis, et sustulit Fanum cum Imagine, et quoque exsiccabat Paludem, et sic nudabat Lapidem, sub quo jacuit Verbum: et post haec spiravit Calor sicut vernalis e Coelo, et ecce tunc in eodem loco visum est Tabernaculum, quoad formam externam simplex; et dicebant Angeli qui apud me erant, ecce Tabernaculum Abrahami, quale id fuit, quando tres Angeli ad illum venerunt, et annuntiarunt de Isaco nascituro; hoc apparet coram oculis simplex, sed usque fit secundum influxum lucis e Coelo plus et plus magnificum; et datum est illis aperire Coelum, in quo erant Angeli spirituales, qui in sapientia sunt, et tunc ex Luce inde influente apparebat Tabernaculum illud sicut Templum simile Hierosolymitano; quod cum introspexi, vidi Lapidem fundi, sub quo Verbum erat repostum, circum obsitum lapidibus pretiosis, e quibus sicut fulgur emicuit in parietes, super quibus erant formae cheruborum, et pulchre variegavit illos coloribus.

[4] Cum haec admiratus sum, dixerunt Angeli, videbis adhuc mirabilius, et datum est illis aperire Coelum Tertium, in quo erant Angeli coelestes, qui in amore sunt, et tunc ex Luce flammea inde influente, totum illud Templum evanuit, et loco ejus visus est Dominus Solus, stans super Lapide fundi, qui erat Verbum, in simili effigie, in qua visus est Johanni Cap. Apocalypsi 1 Apoc. At quia sanctitas tunc implevit interiora mentis Angelorum, ex qua illis fuit nisus procidendi super facies, subito obstruebatur a Domino via Lucis e Coelo tertio, et aperiebatur via Lucis e Coelo secundo, ex quo rediit aspectus prior Templi, et quoque Tabernaculi, sed hoc in medio Templi. Ex his illustratum est, quid intelligitur in Apocalypsis 21, per hoc, Ecce Tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum illis, Vers. 3; et per hoc, Templum non vidi in Nova Hierosolyma, quia Dominus Deus Omnipotens Templum ejus, et Agnus, Vers. 22.

Bilješke:

1. Prima editio: etat.
2. Prima editio: vldit.

  
/ 853  
  

Biblija

 

Psalmi 31:5

Studija

       

5 Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi : Confitebor adversum me injustitiam meam Domino ; et tu remisisti impietatem peccati mei.