Arcana Coelestia #6001
6001. ‘Et dixit, Jacob Jacob’: quod significet ad verum naturale, constat ex repraesentatione ‘Jacobi’ quod sit verum naturale, de qua n. 3305, 3509, 3525, 1 3546, 3599, 3775, 4009, 4234, 4520, 4538; causa quod dicatur ‘Jacob’ et non Israel, est quia verum naturale cum omnibus ejus initiabitur in scientifica Ecclesiae, quae significantur per quod Jacob cum filiis descenderet in Aegyptum 2 , videatur infra n. 6004.
Bilješke:
1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.
2. The Manuscript inserts cum omni quod ejus.