Biblija

 

Genesis 3:17

Studija

       

17 Adæ vero dixit : Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo : in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ.

Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #213

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

213. Quod per ‘cognoscere quod nudi’ significatur quod cognoverint et agnoverint se non, ut prius, in innocentia esse sed in malo constat a versu ultimo capitis praecedentis ubi dicitur ‘Et fuerunt ambo nudi, homo et uxor ejus, et non erubuerunt; ’ ubi ‘non erubescere quod nudi’ significare innocentes esse, ibi videatur. Contrarium significatur cum erubescunt, ut hic quod ‘consuerint folia ficus, seque occultaverint’. Cum enim in nulla innocentia, tunc nuditas est probro et scandalo quia sibi conscii quod male cogitent; inde ‘nuditas’ pro probro et malo accipitur in Verbo et praedicatur de Ecclesia perversa ut apud Ezechielem,

Quod esset nuda, et denudata, et conculcata in sanguine suo, 16:7, 22:

apud eundem,

Relinquant eam nudam et denudatam, et reveletur nuditas 23:29:

apud Johannem,

Consulo tibi, ut emas... vestimenta alba, ut induaris, et non manifestetur pudor nuditatis tuae, Apoc. 3:18: deque ultimo die, Beatus qui vigilat, et servat vestimenta sua, ut non nudus ambulet, 1 videantque pudorem ejus, Apoc. 16:15:

in Deuteronomio,

Si vir invenerit in uxore nuditatem quamcumque, scribat ei libellum repudii, 24:1:

quare etiam Aharoni et filiis ejus mandatum,

Ut femoralia lini haberent, cum accederent ad altare, et administrandum, ad tegendum carnem nuditatis, ne portent iniquitatem, et moriantur, Exod. 28:42, 43.

Bilješke:

1. videatque in the First Latin Edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.