Biblija

 

Genesis 27:44

Studija

       

44 habitabisque cum eo dies paucos, donec requiescat furor fratris tui,

Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #3295

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

3295. ‘Et populus prae populo valebit’: quod significet quod primo verum erit superius quam bonum veri, constat a significatione ‘populi’ quod sit verum, de qua nunc supra n. 3294; et ex significatione ‘valere prae’ quod sit superius esse: populus primo loco nominatus significat verum, at populus 1 secundo loco 2 bonum veri; bonum veri est bonum quod existit ex vero, estque in sua prima existentia verum, sed vocatur bonum quia apparet ut bonum; inde est quod per ‘populum’ etiam significetur hoc bonum, quod dicitur bonum veri primo existens:

[2] ut aliqua idea hujus boni habeatur, sciendum quod homo antequam regeneratus est, faciat bonum ex vero, at postquam regeneratus est, faciat bonum ex bono; vel clarius: homo antequam regeneratus est, ex intellectu faciat bonum, sed postquam regeneratus, ex voluntate; bonum itaque quod ex intellectu, non est in se bonum, sed verum, at quod ex voluntate, hoc est bonum: ut pro exemplo, qui parentes suos non honorat, at ex praecepto decalogi discit illos honorare, is primum dum honorat illos, est ex praecepto; sed is honor, quia est ex praecepto non est bonum in se quia non est ex amore; est vel ex oboedientia legis, vel ex timore legis, at usque dicitur bonum veri, 3 sed est in sua prima existentia verum, nam tunc non facit bonum, sed facit verum; at cum honorat illos ex amore, tunc est bonum: ita in reliquis.

Bilješke:

1. The Manuscript has altero instead of secundo.

2. The Manuscript inserts significat.

3. The Manuscript has et instead of sed.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.